BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus XII

 

________________________________________________________________

 

 

 

XII.

Deus est, cuius voluntas deificae potentiae

et sapientiae adaequatur.

Voluntas, scire et posse principia sunt actionis. In creaturis non aequantia sunt, quia voluntas est deformior quam scire et posse. Nihil quidem natura coartavit posse; correptio vero scire si remanet, voluntas non coacta usque ad elongationem perpetuam.