Liber XXIV philosophorum
ca. 1170
|
Liber XXIV philosophorum
Philosophus X
|
________________________________________________________________
|
|
X.Deus est, cuius posse nonnumeratur, cuius esse non clauditur,cuius bonitas non terminatur.Haec definitio patet per quartam et septimam. In posse creato et primo inventus est numerus, secundum plura aut pauciora opera educentia possibile ad actum; quia si sint infinita, impossibile dicitur. Eius enim quod fiet ab eo actu sunt infinita opera, unde subito operatur. Ubi enim est infinitus numerus ordinatus ad actum, et invenitur resistens, non poterit evenire. Omne enim esse dicit clausionem finitatis alicuius. Unde a centro ad esse eius sunt operationes finitae. Non sic autem est in divino esse, sed opera infinita a centro ad extimum et actum. Unde sua clausio est infinita, et actu non impossibile, nisi quia necessario existens. – Unde sequitur, quod etiam redeundo est interminata bonitas, via securior (?) ab esse in unitatem centri. |