|
Varia.
____________
LXVIII
O frondens virga
Cantus (Fons: Wikipedia)
Antiphona: |
O frondens virga
in tua nobilitate stans,
sicut aurora procedit,
nunc gaude et letare
et nos debiles dignare
a mala consuetudine liberare
atque manum tuam porrige
ad erigendum nos.
|
LXIX
Laus trinitati
Antiphona: |
Laus trinitati,
que sonus et vita
ac creatrix omnium
in vita ipsorum est,
et que laus anglice turbe
et mirus splendor archanorum,
que hominibus ignota sunt,
est, et que in omnibus
vita est!
|
LXX
O verbum patris
|
O verbum patris,
tu lumen prime aurore
in circulo rote es
omnia in divina vi operans.
O tu prescientia dei,
omnia opera tua previdisti,
sicut voluisti,
ita ut in medio potentie tue latuit,
quia omnia prescivisti.
Et operatus es
quasi in similitudine rote
cuncta circueuntis,
que inicium non accepit
nec in fine prostrata est.
|
LXXI
O fili dilectissime
|
O fili dilectissime,
quem genui in visceribus meis
de vi circueuntis rote
sancte divinitatis,
que me creavit
et omnia membra mea ordinavit
et in visceribus meis
omne genus musicorum
in omnibus floribus tonorum constituit:
Nunc me et te,
o fili dulcissime,
multa turba virginum sequitur,
quas per adiutorium tuum
salvare dignare.
|
LXXII
O factura dei
|
O factura dei,
que es homo,
in magna sanctitate edificata es,
quia sancta divinitas in humilitate
celos penetravit.
O quam magna pietas est,
quod in limo terre
deitas claruit,
et quod angeli
deo ministrantes
deum in humanitate vident.
|
LXXIII
O magna res
1a |
O magna res,
que in nullo constituto latuit,
ita quod non est facta
nec creata ab ullo,
sed in se ipsa permanet.
|
1b |
O vita,
que surrexisti in aurora,
in qua magnus rex sapientiam,
que in antiquo
apud virum sapientem fuit,
misericorditer manifestavit,
quia mulier per foramen antiqui perditoris
mortem intravit.
|
2a |
O luctus, ach meror, he planctus,
qui in muliere edificati sunt!
|
2b |
O aurora, hec abluisti
in forma prime coste.
|
3a |
O feminea forma, soror sapientie,
quam gloriosa es,
quoniam fortissima vita
in te surrexit,
quam mors numquam suffocabit.
|
3b |
Te sapientia erexit,
ita quod omnes creature
per te ornate sunt
in meliorem partem,
quam in primo acciperent.
|
|