|
____________
In Matutinis Laudibus.
|
Studium divinitatis
in laudibus excelsis osculum pacis
Ursule virgini cum turba sua
in omnibus populis dedit.
Unde quocumque venientes perrexerunt,
velut cum gudio celestis paradisi
suscepte sunt,
quia in religione morum honorifice
apparuerunt.
De patria etiam earum et de aliis regionibus
viri religiosi et sapientes ipsis adiuncti sunt,
que eas in virginea custodia servabant,
et qui eis in omnibus ministrabant.
Deus enim in prima muliere presignavit,
ut mulier a viri custodia nutriretur.
Aer enim volat
et cum omnibus creaturis officia sua exercet,
et firmamentum eum sustinet,
ac aer in viribus istius pascitur.
Et ideo puelle iste
per summum virum sustentabantur,
vexillate in regali prole virginee nature
Deus enim rorem in illas misit,
de quo multiplex fama crevit,
ita quod omnes populi ex hac honorabili fama
velut cibum gustabant.
Sed diabolus in invidia
sua istud irrisit,
qua nullum opus Dei
intactum dimisit.
|
|