BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Symphonia harmoniae

caelestium revelationum

 

Ymni de sanctis

 

____________________________________________________________

 

 

 

Ymni de sanctis.

 

 

____________

 

 

LVII

Mathias, sanctus

Ymnus de sancto Mathia

 

1a

Mathias, sanctus per electionem,

vir preliator per victoriam,

ante sanguinem agni electionem non habuit,

sed tardus in scientia fuit

quasi homo,

qui perfecte non vigilat.

 

1b

Donum dei

illum excitavit,

unde ipse pre gaudio

sicut gygas

in viribus suis surrexit,

quia deus illum previdit

sicut hominem,

quem de limo formavit,

cum primus angelus cecidit,

qui deum negavit.

 

2a

Homo, qui electionem vidit,

ve, ve, cecidit.

Boves et arietes habuit,

sed faciem suam ab eis

retrorsum duxit

et illos dimisit.

 

2b

Unde foveam carbonum invasit,

et desideria sua osculatus

in studio suo,

illa sicut Olimpum

erexit.

 

3a

Tunc Mathias per electionem divinitatis

sicut gygas surrexit,

quia deus illum posuit

in locum,

quem perditus homo noluit.

O mirabile miraculum,

quod sic in illo

resplenduit.

 

3b

Deus enim ipsum previdit

in miraculis suis,

cum nondum haberet meritum operationis,

sed misterium dei

in illo gaudium habuit,

quod idem per institutionem suam non habebat.

 

4a

O gaudium gaudiorum,

quod deus sic operatur,

cum nescienti homini gratiam suam impendit,

ita quod parvulus nescit,

ubi magnus volat,

cuius als deus

parvulo tribuit.

 

4b

Deus enim gustum in illo habet,

qui seipsum nescit,

quia vox eius

ad deum clamat,

sicut Mathias fecit, qui dixit:

O deus, deus meus, qui me creasti,

omnia opera mea tua sunt.

 

5

Nunc ergo gaudeat omnis ecclesia

in Mathia,

quem deus

in foramine columbe

sic elegit.

Amen.

 

 

LVIII

O Bonifaci

De sancto Bonifacio

 

‹Antiphona:›

O Bonifaci,

lux vivens vidit te

similem viro sapienti,

qui puros rivulos

ex deo fluentes

ad deum

remisisti,

cum viriditatem florum rigasti.

Unde es amicus dei viventis

et cristallus lucens

in benevolentia

rectarum viarum,

in quibus sapienter

cucurristi.

 

 

LIX

O presul vere civitatis

Sequentia de sancto Dysibodo

 

1a

O presul vere civitatis,

qui in templo angularis lapidis

ascendens in celum

in terra prostratus fuisti

propter deum:

 

1b

Tu peregrinus a semine mundi

desiderasti exul fieri

propter amorem Christi.

 

2a

O mons clause mentis,

tu assidue pulcram faciem aperuisti

in speculo columbe.

 

2b

Tu in absconso latuisti

inebriatus odore florum

per cancellos sanctorum

emicans deo.

 

3a

O culmen in clavibus celi,

quod propter perspicuam vitam

mundum vendidisti!

Hoc certamen, alme confessor,

semper habes in domino.

 

3b

In tua enim mente

fons vivus clarissima luce

purissimos rivulos eduxit

per viam salutis.

 

4a

Tu magna turris

ante altare summi dei,

et huius turris culmen obumbrasti

per fumum aromatum.

 

4b

O Disibode,

in tuo lumine

per exempla puri soni

membra mirifice laudis edificasti

in duabus partibus

per filium hominis.

 

5a

In alto stas

non erubescens ante deum vivum

et protegis viridi rore

laudantes deum ista voce.

 

5b

O dulcis vita

et o beata perseverantia,

que in hoc beato Disibodo gloriosum lumen

semper edificasti

in celesti Ierusalem.

 

6a

Nunc sit laus deo

in forma pulcre tonsure

viriliter operante.

 

6b

Et superni cives gaudeant de his,

qui eos hoc modo imitantur.

 

 

LX

O Euchari, columba

De sancto Euchario

 

‹Responsum:›

O Euchari,

columba virtutem illius

in signis tibi dedit,

qui olim in medio rote

clamitavit.

 

Quem cum amplius corporaliter

non vidisti,

plena signa in umbra illius

perfecisti.

 

‹Versus:›

Et sic in pectore eius fulsisti

ac in cherubin sigillum fecisti.

 

Quem cum amplius corporaliter

non vidisti,

plena signa in umbra illius

perfecisti.

 

 

LXI

O Euchari, in leta via

Sequentia de sancto Euchario

 

1a

O Euchari,

in leta via ambulasti,

ubi cum filio dei mansisti

illum tangendo

et miracula eius, que fecit, videndo.

 

1b

Tu eum perfecte amasti,

cum sodales tui exterriti erant,

pro eo, quod homines erant

nec possibilitatem habebant

bona perfecte intueri.

 

2a

Tu autem in ardente amore plene caritatis

illum amplexus es,

cum manipulos preceptorum eius

ad te collegisti.

 

2b

O Euchari,

valde beatus fuisti,

cum verbum dei te in igne columbe imbuit.

Ubi tu quasi aurora illuminatus es

et sic fundamentum ecclesie

edificasti.

 

3a

Et in pectore tuo

choruscat dies,

in quo tria tabernacula

supra marmoream columpnam stant

in civitate dei.

 

3b

Per os tuum ecclesia ruminat

vetus et novum vinum,

videlicet poculum sanctitatis.

 

4a

Sed et in tua doctrina

ecclesia effecta est racionalis,

ita quod supra montes clamavit,

ut colles et ligna se declinarent

ac mamillas illius sugerent.

 

4b

Nunc in tua clara voce

filium dei ora pro hac turba,

ne in cerimoniis dei deficiat,

sed ut vivens holocaustum

ante altare dei fiat.

 

 

LXII

Columba aspexit

Sequentia de sancto Maximino

 

1a

Columba aspexit

per cancellos fenestre,

ubi ante faciem eius

sudando sudavit balsamum

de lucido Maximino.

 

1b

Calor solis exarsit

et in tenebras resplenduit,

unde gemma surrexit

in edificatione templi

purissimi cordis benivoli.

 

2a

Iste turris excelsa

de ligno Libani et cipresso facta

iacincto et sardio ornata est,

urbs precellens artes

aliorum artificum.

 

2b

Ipse velox cervus

cucurrit ad fontem purissime aque

fluentis de fortissimo lapide,

qui dulcia aromata

irrigavit.

 

3a

O pigmentarii,

qui estis in suavissima viriditate

hortorum regis

ascendentes in altum,

quando sanctum sacrificium

in arietibus perfecistis.

 

3b

Inter vos fulget hic artifex,

paries templi,

qui desideravit alas aquile

osculando nutricem sapientiam

in gloriosa fecunditate

ecclesie.

 

4a

O Maximine,

mons et vallis es

et in utroque alta edificatio appares,

ubi capricornus

cum elephante exivit,

et sapientia

in deliciis fuit.

 

4b

Tu es fortis et suavis

in cerimoniis

et in choruscatione altaris

ascendens ut fumus aromatum

ad columpnam laudis.

 

5

Ubi intercedis

pro populo,

qui tendit

ad speculum lucis.

Cui laus est in altis.

 

 

LXIII

O Ierusalem

De sancto Ruperto

 

1a

O Ierusalem, aurea civitas,

ornata regis purpura.

 

1b

O edificatio summe bonitatis,

que es lux numquam obscurata.

 

1c

Tu enim es ornata

in aurora et in calore solis.

 

2a

O beata purericia,

que rutilas in aurora,

et o laudabilis adolescentia,

que ardes in sole.

 

2b

Nam tu, o nobilis Ruperte,

in his sicut gemma fulsisti.

Unde non potes abscondi stultis hominibus,

sicut nec mons valli celatur.

 

3a

Fenestre tue, Ierusalem,

cum topazio et saphiro

specialiter sunt decorate.

 

3b

In quibus dum fulges, o Ruperte,

non potes abscondi tepidis moribus,

sicut nec mons valli,

coronatus rosis, liliis et purpura

in vera ostensione.

 

4a

O tener flos campi

et o dulcis viriditas pomi

et o sarcina sine medulla,

que non flectit pectora in crimina.

 

4b

O vas nobile,

quod non est pollutum

nec devoratum

in saltatione antique spelunce

et quod non est maceratum

in vulneribus antiqui perditoris.

 

5

In te symphonizat spiritus sanctus,

quia angelicis choris associaris

et quoniam in filio dei ornaris,

cum nullam maculam habes.

 

6

Quod vas decorum tu es,

o Ruperte,

qui in puericia et in adolescentia tua

ad deum anhelasti in timore dei

et in amplexione caritatis

et in suavissimo odore

bonorum operum.

 

7

O Ierusalem,

fundamentum tuum positum est

cum torrentibus lapidibus,

quod est cum publicanis

et peccatoribus,

qui perdite oves erant.

Sed per filium dei invente

ad te cucurrerunt

et in te positi sunt.

 

8

Deinde muri tui

fulminant vivis lapidibus,

qui per summum studium bone voluntatis

quasi nubes in celo volaverunt.

 

9

Et ita turres tue,

o Ierusalem,

rutilant et candent per ruborem

et per candorem sanctorum

et per omnia ornamenta dei,

que tibi non desunt, o Ierusalem.

 

10

Unde vos, o ornati

et o coronati,

qui habitatis in Ierusalem,

et o tu, Ruperte,

qui es socius eorum

in hac habitatione,

succurrite nobis famulantibus

et in exilio laborantibus.

 

 

LXIV

O ecclesia

De undecim milibus virginibus

 

1

O ecclesia,

oculi tui similes saphyro sunt,

et aures tue monti Bethel,

et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris,

et os tuum quasi sonus aquarum multarum.

 

2

In visione vere fidei

Ursula filium dei amavit

et virum cum hoc seculo reliquit

et in solem aspexit

atque pulcherrimum iuvenem

vocavit dicens:

 

3

In multo desiderio

desideravi ad te venire

et in celestibus nuptiis

tecum sedere

per alienam viam ad te currens

velut nubes,

que in purissimo aere

currit similis saphiro.

 

4

Et postquam Ursula sic dixerat,

rumor iste per omnes populos exiit.

 

5

Et dixerunt:

Innocentia puellaris ignorantie

nescit, quid dicit.

 

6

Et ceperunt ludere cum illa

in magna symphonia,

usque dum ignea sarcina super eam cecidit.

 

7

Unde omnes cognoscebant,

quia contemptus mundi est

sicut mons Bethel.

 

8

Et cognoverunt etiam

suavissimum odorem mirre et thuris,

quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.

 

9

Tunc diabolus membra sua invasit,

que nobilissimos mores

in corporibus istis occiderunt.

 

10

Et hoc in alta voce

omnia elementa audierunt

et ante thronum dei

dixerunt:

 

11

Wach, rubicundus sanguis innocentis agni

in desponsatione sua effusus est.

 

12

Hoc audiant omnes celi

et in summa symphonia

laudent agnum dei,

quia guttur serpentis antiqui

in istis margaritis

materie verbi dei

suffocatum est.

 

 

LXV

Cum vox sanguinis

Ymnus

 

1

Cum vox sanguinis

Ursule et innocentis turbe eius

ante thronum dei sonuit,

antiqua prophetia venit

per radicem Mambre in vera ostensione trinitatis

et dixit:

 

2

Iste sanguis nos tangit,

nunc omnes gaudeamus.

 

3

Et postea venit congregatio agni,

per arietem in spinis pendentem

et dixit:

 

4

Laus sit in Ierusalem

per ruborem huius sanguinis.

 

5

Deinde venit sacrificium vituli,

quod vetus lex ostendebat,

sacrificium laudis, circumamicta varietate,

et que faciem dei Moysi obnubilabat,

dorsum illi ostendens.

 

6

Hoc sunt sacerdotes,

qui per linguas suas deum ostendunt

et perfecte eum videre non possunt.

 

7

Et dixerunt:

O nobilissima turba,

virgo ista que in terris Ursula vocatur

in summis Columba nominatur,

quia innocentem turbam ad se collegit.

 

8

O ecclesia, tu es laudabilis

in ista turba.

 

9

Turba magna, quam imcombustus rubus,

quem Moyses viderat, significat,

et quam deus in prima radice plantaverat

in homine, quem de limo formaverat,

ut sine commixtione viri viveret,

cum clarissima voce clamavit

in purissimo auro, thopazio

et saphiro circumamicta in auro.

 

10

Nunc gaudeant omnes celi,

et omnes populi cum illis ornentur.

Amen.

 

 

LXVI

O dulcissime amator

Symphonia virginum

Cantus   

1

O dulcissime amator,

o dulcissime amplexator:

adiuva nos custodire

virginatem nostram.

 

2

Nos sumus orte in pulvere,

heu, heu, et in crimine Ade.

Valde durum est contradicere,

quod habet gustus pomi.

Tu erige nos, salvator Christe.

 

3

Nos desideramus ardenter te sequi.

O quam grave nobis miseris est

te immaculatum et innocentem

regem angelorum imitari.

 

4

Tamen confidimus in te,

quod tu desideres

gemmam requirere in putredine.

 

5

Nunc advocamus te

sponsum et consolatorem,

qui nos redemisti in cruce.

 

6

In tuo sanguine

copulate sumus tibi

cum desponsatione

repudiantes virum

et eligentes te,

filium dei.

 

7

O pulcherrima forma,

o suavissime odor

desiderabilium deliciarum,

semper suspiramus post te

in lacrimabili exilio.

Quando te videamus

et tecum maneamus?

 

8

Nos sumus in mundo,

et tu in mente nostra,

et amplectimur te in corde,

quasi habeamus te presentem.

 

9

Tu fortissimus leo

rupisti celum

descendens in aulam virginis

et destruxisti mortem

edificans vitam in aurea civitate.

 

10

Da nobis societatem cum illa

et permanere in te, o dulcissime sponse,

qui abstraxisti nos de faucibus diaboli

primum parentem nostrum seducentis.

 

 

LXVII

O pater omnium

Symphonia viduarum

 

1

O pater omnium

et o rex et imperator gentium,

qui constituisti nos in costa prime matris,

que construxit nobis magnum casum erumpne,

et nos secute sumus illam in propria causa in exilio

sociantes nos illius dolori.

 

2

O tu, nobilissime genitor,

per summum studium currimus ad te

et per dilectissimam

atque per dulcissimam penitentiam,

que nobis per te venit,

anhelamus a te

et post dolorem nostrum

devotissime amplectimur te.

 

3

O gloriosissime

et o pulcherrime Christe,

qui es resurrectio vite,

nos reliquimus propter te

fertilem amorem coniunctionis

et comprhendimus te in superna karitate

et in virginea virga nativitatis tue

ac in altera vice copulate sumus tibi,

quam prius essemus secundum carnem.

 

4

Adiuva nos perservare

et tecum gaudere

et a te numquam separari.