|
Ymni de sancta Maria.
____________
LIII
O virga mediatrix
|
Alleluia!
O virga mediatrix,
sancta viscera tua
mortem superaverunt,
et venter tuus
omnes creaturas illuminavit
in pulcro flore
de suavissima integritate
clausi pudoris
tui orto.
|
LIV
O virga ac diadema
Sequentia de sancta Maria
1a |
O virga ac diadema
purpure regis,
que es in clausura tua sicut lorica.
|
1b |
Tu frondens floruisti
in alia vicissitudine,
quam Adam omne genus humanum
produceret.
|
2a |
Ave, ave,
de tuo ventre alia vita processit,
qua Adam filios suos
denudaverat.
|
2b |
O flos, tu non germinasti de rore
nec de guttis pluvie,
nec aer desuper te volavit,
sed divina claritas
in nobilissima virga te produxit.
|
3a |
O virga, floriditatem tuam
deus in prima die
creature sue
previderat.
|
3b |
Et de verbo suo
auream materiam,
o laudabilis virgo, fecit.
|
4a |
O quam magnum est
in viribus suis
latus viri,
de quo deus formam mulieris produxit,
quam fecit speculum
omnis ornamenti sui
et amplexionem omnis creature sue.
|
4b |
Inde concinunt celestia organa,
et miratur omnis terra,
o laudabilis Maria,
quia deus te valde amavit.
|
5a |
O quam valde plangendum et lugendum est,
quod tristicia in crimine
per consilium serpentis in mulierem fluxit.
|
5b |
Nam ipsa mulier,
quam deus matrem omnium posuit,
viscera sua cum vulneribus ignorantie decerpsit,
et plenum dolorem generi suo protulit.
|
6a |
Sed, o aurora,
de ventre tuo
novus sol processit,
qui omnia crimina Eve
abstersit
et maiorem benedictionem
per te protulit,
quam Eva hominibus nocuisset.
|
6b |
Unde, o salvatrix,
que novum lumen
humano generi protulisti,
collige membra filii tui
ad celestem armoniam.
|
LV
O viridissima virga
De sancta Maria
1 |
O viridissima virga, ave,
que in ventoso
flabro sciscitationis
sanctorum prodisti.
|
2 |
Cum venit tempus,
quod tu floruisti in ramis tuis,
ave, ave sit tibi,
quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami.
|
3 |
Nam in te floruit pulcher flos,
qui odorem dedit
omnibus aromatibus, que arida erant.
|
4 |
Et illa apparuerunt omnia
in viriditate plena.
|
5 |
Unde celi dederunt rorem super gramen,
et omnis terra leta facta est,
quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt,
et quoniam volucres celi nidos in ipsa habuerunt.
|
6 |
Deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium.
Unde, o suavis virgo,
in te non deficit ullum gaudium.
|
7 |
Hec omnia Eva contempsit.
|
8 |
Nunc autem laus sit altissimo.
|
LVI
Ave, generosa
Ymnus de sancta Maria
1 |
Ave, generosa,
gloriosa et intacta puella.
Tu pupilla castitatis,
tu materia sanctitatis,
que deo placuit.
|
2 |
Nam hec superna infusio
in te fuit,
quod supernum verbum
in te carnem induit.
|
3 |
Tu candidum lilium,
quod deus ante omnem creaturam
inspexit.
|
4 |
O pulcherrima et dulcissima,
quam valde deus in te delectabatur,
cum amplexionem caloris sui
in te posuit,
ita quod filius eius
de te lactatus est.
|
5 |
Venter enim tuus gaudium habuit,
cum omnis celestis symphonia
de te sonuit,
quia virgo filium dei portasti,
ubi castitas tua
in deo claruit.
|
6 |
Viscera tua gaudium habuerunt
sicut gramen,
super quod ros cadit,
cum ei viriditatem infudit,
ut et in te factum est,
o mater omnis gaudii.
|
7 |
Nunc omnis ecclesia
in gaudio rutilet
ac in symphonia sonet
propter dulcissima virginem
et laudabilem Mariam,
dei genitricem.
Amen.
|
|