BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Symphonia harmoniae

caelestium revelationum

 

Ymni de spiritu sancto

 

____________________________________________________________

 

 

 

Ymni de spiritu sancto.

 

 

____________

 

 

LI

O ignis spiritus paracliti

Sequentia de spiritu sancto

 

 

1a

O ignis spiritus paracliti,

vita vite omnis creature,

sanctus es vivificando formas.

 

1b

Sanctus es ungendo

periculose fractos,

sanctus es tergendo

fetida vulnera.

 

2a

O spiraculum sanctitatis,

o ignis caritatis,

o dulcis gustus in pectoribus

et infusio cordium in bono odore virtutum.

 

2b

O fons purissime,

in quo consideratur,

quod deus alienos colligit

et perditos requirit.

 

3a

O lorica vite

et spes compaginis membrorum omnium

et o cingulum honestatis,

salva beatos.

 

3b

Custodi eos, qui carcerati sunt

ab inimico,

et solve ligatos,

quos divina vis salvare vult.

 

4a

O iter fortissimum,

quod penetravit omnia

in altissimis et in terrenis

et in omnibus abyssis,

tu omnes componis et colligis.

 

4b

De te nubes fluunt, ether volat,

lapides humorem habent,

aque rivulos educunt

et terra viriditatem sudat.

 

5a

Tu etiam semper educis doctos,

per inspirationem sapientie

letificatos.

 

5b

Unde laus tibi sit,

qui es sonus laudis

et gaudium vite,

spes et honor fortissimus,

dans premia lucis.

 

 

LII

O ignee spiritus

Ymnus de spiritu sancto

 

1

O ignee spiritus,

laus tibi sit,

qui in timpanis et citharis

operaris.

 

2

Mentes hominum de te flagrant,

et tabernacula animarum eorum

vires ipsarum continent.

 

3

Inde voluntas ascendit

et gustum anime tribuit,

et eius lucerna est desiderium.

 

4

Intellectus te in dulcissimo sono advocat

ac edificia tibi

cum racionalitate parat,

que in aureis operibus sudat.

 

5

Tu autem semper gladium

habes illud abscindere,

quod noxiale pomum

per nigerrimum homicidium profert.

 

6

Quando nebula voluntatem

et desideria tegit,

in quibus anima volat

et undique circuit.

 

7

Sed mens est ligatura

voluntatis

et desiderii.

 

8

Cum vero animus se ita erigit,

quod requirit pupillam mali videre

et maxillam nequicie,

tu eum citius in igne comburis,

cum volueris.

 

9

Sed et cum racionalitas

se per mala opera

ad prona declinat,

tu eam, cum vis,

stringis et confringis et reducis

per infusionem experimentorum.

 

10

Quando autem malum

ad te gladium suum educit,

tu illud in cor illius refringis,

sicut in primo perdito angelo fecisti,

ubi turrim superbie illius

in infernum deiecisti.

 

11

Et ibi aliam turrim

in publicanis et peccatoribus elevasti,

qui tibi peccata sua

cum operibus suis confitentur.

 

12

Unde omnes creature,

que de te vivunt, te laudant,

quia tu preciosissimum ungentum es

fractis et fetidis vulneribus,

ubi illa in preciosissimas gemmas convertis.

 

13

Nunc dignare nos omnes

ad te colligere

et ad recta itinera dirigere.

Amen.