BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Symphonia harmoniae

caelestium revelationum

 

In dedicatione ecclesie

 

____________________________________________________________

 

 

 

In dedicatione ecclesie.

 

 

____________

 

 

XLVI

O virgo ecclesia

In dedicatione ecclesie

 

‹Antiphona:›

O virgo ecclesia,

plangendum est,

quod sevissimus lupus

filios tuos de latere tuo abstraxit.

O ve callido serpenti!

Sed o quam preciosus est sanguis salvatoris,

qui in vexillo regis

ecclesiam ipsi desponsavit.

Unde filios illius requirit.

 

 

XLVII

Nunc gaudeant

In dedicatione ecclesie

 

‹Antiphona:›

Nunc gaudeant materna viscera

ecclesie,

quia in superna simphonia

filii eius

in sinum suum collocati sunt.

Unde, o turpissime serpens,

confusus es,

quoniam, quos tua estimatio

in visceribus suis habuit,

nunc fulgent in sanguine filii dei.

Et ideo laus tibi sit,

rex altissime.

Alleluia.

 

 

XLVIII

O orzchis ecclesia

Item in dedicatione ecclesie

 

‹Antiphona:›

O orzchis ecclesia

armis divinis precincta

et iacincto ornata,

tu es caldemia stigmatum loifolum

et urbs scientiarum.

O, o, tu es etiam crizanta

in alto sono

et es chorzta gemma.

 

 

XLIX

O choruscans lux stellarum

<Item in dedicatione ecclesie>

 

‹Antiphona:›

O choruscans lux stellarum,

o splendidissima specialis forma

regalium nuptiarum,

o fulgens gemma!

 

Tu es ornata in alta persona,

que non habet maculatam rugam.

 

Tu es etiam socia angelorum

et civis sanctorum.

 

Fuge, fuge speluncam antiqui perditoris

et veniens veni

in palatium regis.

 

 

L

Kyrie eleyson

 

 

Kyrie eleyson!

Christe eleyson!

Kyrie eleyson!