|
De virginibus.
____________
XL
O pulcre facies
De virginibus
Antiphona: |
O pulcre facies
deum aspicientes
et in aurora edificantes,
o beate virgines,
quam nobiles estis!
In quibus rex se consideravit,
cum in vobis
omnia celestia ornamenta
presignavit.
Ubi etiam suavissimus hortus estis
in omnibus ornamentis
redolentes.
|
XLI
O nobilissima viriditas
Item de virginibus
Responsum: |
O nobilissima viriditas,
que radicas in sole
et que in candida serenitate luces
in rota,
quam nulla terrena excellencia comprehendit.
Tu circumdata es
amplexibus divinorum
mysteriorum.
|
Versus: |
Tu rubes ut aurora
et ardes ut solis flamma.
<Tu circumdata es
amplexibus divinorum
mysteriorum.>
|
XLII
Favus distillans
De undecim milibus virginibus
Responsum: |
Favus distillans
Ursula virgo fuit,
que agnum dei amplecti
desideravit,
mel et lac sub lingua eius.
Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.
|
Versus: |
Unde in nobilissima aurora
gaude, filia Syon.
Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Quia pomiferum hortum
et flores florum
in turba virginum
ad se collegit.
|
XLIII
Spiritui sancto
<De undecim milibus virginibus>
Responsum: |
Spiritui sancto
honor sit,
qui in mente Ursule virginis
virginalem turbam velut columbas collegit.
Unde ipsa patriam suam
sicut Abraham reliquit.
Et etiam propter amplexionem agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
|
Versus: |
Nam iste castissimus
et aureus exercitus
in virgineo crine
mare transivit.
O quis umquam talia audivit?
Et etiam propter amplexionem agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Et etiam propter amplexionem agni
desponsationem viri sibi abstraxit.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
|
XLIV
O rubor sanguinis
<De undecim milibus virginibus>
In evangelio <sive Ad Magnificat>
Antiphona: |
O rubor sanguinis,
qui de excelso illo fluxisti,
quod divinitas tetigit,
tu flos es,
quem hyemps de flatu serpentis
numquam lesit.
|
Laudes
Antiphona: |
Studium divinitatis
in laudibus excelsis osculum pacis
Ursule virgini
cum turba sua
in omnibus populis dedit.
|
Antiphona: |
Unde quocumque venientes
perrexerunt,
velut cum gaudio celestis paradysi suscepte sunt,
quia in religione morum
honorifice apparuerunt.
|
Antiphona: |
De patria etiam earum et de aliis regionibus
viri religiosi et sapientes
ipsis adiuncti sunt,
qui eas in virginea custodia servabant
et qui eis in omnibus ministrabant.
|
Antiphona: |
Deus enim in prima muliere presignavit,
ut mulier a viri custodia
nutriretur.
|
Antiphona: |
Aer enim volat
et cum omnibus creaturis
officia sua exercet,
et firmamentum eum sustinet,
ac aer in viribus istius pascitur.
|
In evangelio <sive Ad Benedictus>
Antiphona: |
Et ideo puelle iste
per summum virum sustentabantur
vexillate in regali prole
virginee nature
|
<Ad cursus>
Antiphona: |
Deus enim rorem in illas misit,
de quo multiplex fama crevit,
ita quod omnes populi
ex hac honorabili fama
velut cibum gustabant.
|
Antiphona: |
Sed diabolus
in invidia sua
istud irrisit,
qua nullum opus dei
intactum dimisit.
|
XLV
Rex noster promptus
De innocentibus
Responsum: |
Rex noster promptus est
suscipere sanguinem innocentum.
Unde angeli concinunt
et in laudibus sonant.
Sed nubes super eundem sanguinem
plangunt.
|
Versus: |
Tirannus autem in gravi somno mortis
propter maliciam suam suffocatus est.
Sed nubes super eundem sanguinem
plangunt.
Gloria patri et filio
et spiritui sancto.
Sed nubes super eundem sanguinem
plangunt.
|
|