BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Scivias

sive visionum ac relevationum

 

Prima visio primae partis

 

____________________________________________________________

 

 

 

Capitula primae visionis

primae partis.

 

I De fortitudine et stabilitate aeternitatis regni Dei.
II De timore Domini.
III De his qui pauperes spiritu sunt.
IV Quod virtutes a Deo venientes timentes Deum et pauperes spiritu custodiunt.
V Quod agnitioni Dei abscondi non possunt studia actuum hominum.
VI Salomon de eadem re.

____________

 

 

Incipit prima visio primae partis.

 

 

Vidi quasi montem magnum ferreum colorem habentem, et super ipsum quendam tantae claritatis sedentem, ut claritas ipsius visum meum reverberaret, de quo ab utraque parte sui lenis umbra velut ala mirae latitudinis et longitudinis extendebatur. Et ante ipsum ad radicem eiusdem montis quaedam imago undique plena oculis stabat, cuius nullam humanam formam prae ipsis oculis discernere valebam, et ante istam imago alia puerilis aetatis, pallida tunica sed albis calceamentis induta, super cuius caput tanta claritas de eodem super montem ipsum sedente descendit ut faciem eius intueri non possem. Sed ab eodem qui super montem illum sedebat multae viventes scintillae exierunt, quae easdem imagines magna suavitate circumvolabant. In ipso autem monte quasi plurimae fenestellae videbantur, in quibus velut capita hominum quaedam pallida et quaedam alba apparuerunt.

Et ecce idem qui super montem illum sedebat fortissima et acutissima voce clamabat dicens: «O homo, quae fragilis es de pulvere terrae et cinis de cinere, clama et dic de introitu incorruptae salvationis, quatenus hi erudiantur qui medullam litterarum videntes eam nec dicere nec praedicare volunt, quia tepidi et hebetes ad conservandam iustitiam Dei sunt, quibus clausuram mysticorum resera quam ipsi timidi in abscondito agro sine fructu celant. Ergo in fontem abundantiae ita dilatare et ita in mystica eruditione efflue, ut illi ab effusione irrigationis tuae concutiantur qui te propter praevaricationem evae volunt contemptibilem esse. Nam tu acumen huius profunditatis ab homine non capis, sed a superno et tremendo iudice illud desuper accipis, ubi praeclara luce haec serenitas inter lucentes fortiter lucebit.

Surge ergo, clama et dic quae tibi fortissima virtute divini auxilii manifestantur, quoniam ille qui omni creaturae suae potenter et benigne imperat, ipsum timentes et ipsi suavi dilectione in spiritu humilitatis famulantes claritate supernae illustrationis perfundit et ad gaudia aeternae visionis in via iustitiae perseverantes perducit.»

 

 

I

De fortitudine et stabilitate

aeternitatis regni Dei.

 

Unde etiam, ut vides, mons iste magnus ferreum colorem habens designat fortitudinem et stabilitatem aeternitatis regni Dei, quae nullo impulsu labentis mutabilitatis potest exterminari, et super ipsum quidam tantae claritatis sedens, ut claritas ipsius visum tuum reverberet, ostendit in regno beatitudinis ipsum qui in fulgore indeficientis serenitatis toti orbi terrarum imperans superna divinitate humanis mentibus incomprehensibilis est. Sed ab utraque parte sui lenis umbra velut ala mirae latitudinis et longitudinis extenditur: quod est et in admonitione et in castigatione beatae defensionis suavis et lenis protectio ineffabilem iustitiam in perseverantia verae aequitatis iuste et pie demonstrans.

 

 

II

De timore Domini.

 

Et ante ipsum ad radicem eiusdem montis quaedam imago undique plena oculis stat: quia coram Deo in humilitate regnum Dei inspiciens timor Domini, vallatus perspicuitate bonae et iustae intentionis, studium et stabilitatem suam in hominibus exercet, ita quod eius nullam humanam formam prae ipsis oculis discernere vales: quoniam omnem oblivionem iustitiae Dei, quam saepius homines in taedio mentis suae sentiunt, per acutissimam aciem inspectionis suae ita abicit, quod mortalis inquisitio vigilantiam eius in debilitate sua non discutit.

 

 

III

De his qui pauperes spiritu sunt.

 

Unde et ante istam imago alia, puerilis aetatis, pallida tunica sed albis calceamentis induta, apparet: quia praecedente timore Domini illi qui pauperes spiritu sunt subsequuntur; quoniam timor Domini in devotione humilitatis beatitudinem paupertatis spiritus fortiter tenet, quae non iactantiam nec elationem cordis appetit, sed simplicitatem et sobrietatem mentis diligit, non sibi sed Deo velut in pallore subiectionis iusta opera sua quasi indumentum pallidae tunicae tribuens et serena vestigia filii Dei fideliter subsequens. Super cuius caput tanta claritas de eodem super montem ipsum sedente descendit ut faciem eius intueri non possis: quia potestatem et fortitudinem eiusdem beatitudinis tanta serenitas visitationis illius qui omni creaturae laudabiliter imperat infundit, ut intentionem ipsius mortali et infirma consideratione capere non valeas, quoniam et ille qui caelestes divitias habet, paupertati humiliter se subdidit.

 

 

IV

Quod virtutes a Deo venientes timentes Deum

et pauperes spiritu custodiunt.

 

Sed quod ab eodem qui super montem illum sedet multae viventes scintillae exeunt, quae easdem imagines magna suavitate circumvolant: hoc est quod ab omnipotente Deo diversae et fortissimae virtutes in divina claritate fulminantes veniunt, quae illos qui Deum veraciter timent et qui paupertatem spiritus fideliter amant, suo adiutorio et custodia circumdantes ardenter amplectuntur et deleniunt.

 

 

V

Quod agnitioni Dei abscondi non possunt

studia actuum hominum.

 

Unde et in ipso monte quasi plurimae fenestellae videntur, in quibus velut capita hominum quaedam pallida et quaedam alba apparent: quia in summa altitudine profundissimae et acutissimae agnitioni Dei nec celari nec abscondi possunt studia actuum hominum cum et teporem et candorem in semetipsis saepissime demonstrent, quoniam et modo homines et in cordibus et in factis suis fatigati in contumelia dormitant, modo exsuscitati in honore evigilant, quemadmodum salomon in voluntate mea testatur dicens.

 

 

VI

Salomon de eadem re.

 

«Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium dinitias parat» (prov. 10, 4). Quod dicitur: debilem et pauperem se homo ille fecit qui noluit iustitiam operari nec iniquitatem delere nec debitum remittere, ubi a miraculis operum beatitudinis otiosus permansit. Qui autem operatur fortissima opera salutis viam veritatis currens, fontem salientis gloriae capit, in quo pretiosissimas divitias in terra et in caelo sibi parat.

Unde quicumque scientiam in spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.