BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Scivias

sive visionum ac relevationum

 

Secunda visio primae partis

 

____________________________________________________________

 

 

 

Capitula secundae visionis

primae partis.

 

I

Quod beati angeli nullo impulsu iniustitiae territi ab amore et laude Dei abstrahuntur.

II

Quod Lucifer decorem et vim fortitudinis suae considerans superbivit et ideo cum sibi consentientibus a caelesti gloria eiectus est.

III

Quod Deus iniustus esset, si eum non deiecisset.

IV

Verba Iob ad eandem rem.

V

De inferno qui in voracitate sua submersionem animarum tenet.

VI

Quod in deiectione diaboli infernus factus est.

VII

Quod gehenna impaenitentibus obvia est, purgandis cetera tormenta posita sunt.

VIII

Verba Ezechielis de eadem re.

IX

De diabolica fraude primum hominem per serpentem decipiente.

X

Quod diabolus nescivit arborem illam interdictam esse nisi ex responsione Evae.

XI

Quae tenenda vel quae vitanda sint in coniugio.

XII

Verba Apostoli de eadem re.

XIII

Cur ante incarnationem Domini quidam plures uxores haberent.

XIV

Cur nec homo nec angelus hominem liberare potuit, sed solus Dei Filius.

XV

Verba Sapientiae de eadem re.

XVI

Quod consanguinei in coniugio non copulentur.

XVII

Exemplum de lacte.

XVIII

Quare in veteri testamento coniugium inter consanguineos concessum sit, in novo prohibitum.

XIX

Quod vir nonnisi in forti aetate nonnisi nubilem uxorem ducat.

XX

De vitanda illicita et libidinosa pollutione.

XXI

Quare mulier post partum, vel a viro corrupta, in occulto maneat et ab ingressu templi abstineat.

XXII

Qui in coitu praegnantis se polluunt homicidae sunt.

XXIII

Osee de eadem re.

XXIV

De commendatione castitatis.

XXV

Iohannes de eadem re.

XXVI

Quod expulso Adam Deus paradisum munivit.

XXVII

Quod quia homo Deo rebellis exstitit, creatura ei prius subiecta se illi opposuit.

XXVIII

De amoenitate paradisi, quae sucum et vim terrae tribuit ut anima corpori.

XXIX

Quare Deus hominem talem fecit quod peccare potuit.

XXX

Quod homo non debet summa perscrutari, cum nec infima valeat examinare.

XXXI

Quod homo nunc clarior fulget quam prius in caelo.

XXXII

Similitudo horti, ovis et margaritae ad hominem.

XXXIII

De commendatione humilitatis et caritatis quae clariores ceteris virtutibus exsistunt.

____________

 

 

Incipit secunda visio primae partis.

 

 

Deinde vidi velut maximam multitudinem viventium lampadarum multam claritatem habentium, quae igneum fulgorem accipientes ita serenissimum splendorem adeptae sunt. Et ecce lacus multae latitudinis et profunditatis apparuit, os velut os putei habens et igneum fumum cum multo foetore emittens, de quo etiam taeterrima nebula se extendens quasi venam visum deceptibilem habentem tetigit, et in quadam clara regione candidam nubem quae de quadam pulchra forma hominis plurimas plurimasque stellas in se continens exierat per eam afflavit ac illam eandemque formam hominis de eadem regione ita eiecit. Quo facto lucidissimus splendor eandem regionem circumdedit, et ita omnia elementa mundi, quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem versa horribiles terrores ostenderunt. Et iterum audivi illum qui mihi prius locutus fuerat dicentem.

 

 

I

Quod beati angeli nullo impulsu iniustitiae territi ab amore et laude dei abstrahuntur.

 

Deum fideli devotione subsequentes et in dilectione eius digno amore ardentes a gloria supernae beatitudinis nullo impulsu iniustitiae territi abstrahuntur, cum illi qui Deum ficte attendunt non solum ad maiora non promoveantur, sed etiam ab his quae se habere fallaciter putant iusta examinatione deiciantur. Quod et haec maxima multitudo viventium lampadarum multam claritatem habentium ostendit, quae est plurimus exercitus supernorum spirituum in beata vita fulgentium ac in multo decore et ornatu exsistentium, quoniam cum a Deo creati sunt, non superbam elationem arripuerunt, sed in divino amore fortiter perstiterunt. Nam ipsi igneum fulgorem accipientes ita serenissimum splendorem adepti sunt: quia cum Lucifer cum suis superno creatori rebellare conaretur, isti zelum Dei in casu illius et sibi consentientium habentes vigilantiam divinae dilectionis induerunt, cum illi torporem ignorantiae qua Deum scire noluerunt amplexati sint. Quomodo? In casu diaboli in illis angelicis spiritibus qui cum Deo in rectitudine perseveraverunt maxima laus exorta est, quoniam acutissimo visu cognoverunt quod Deus immobilis sine ulla mutatione ullius mutabilitatis in potentia sua perseverat, ita quod a nullo bellatore superari poterit. Et ita in amore eius exardescentes et in rectitudine perseverantes omnem pulverem iniustitiae contempserunt.

 

 

II

Quod lucifer decorem et vim fortitudinis suae considerans superbivit et ideo cum sibi consentientibus a caelesti gloria eiectus est.

 

Sed Lucifer, qui ob superbiam suam de caelesti gloria eiectus est, in initio creationis suae talis ac tantus exstitit quod nullum defectum nec in decore nec in fortitudine sua sensit. Unde cum decorem suum inspiceret et cum vim fortitudinis suae in semetipso consideraret, superbiam invenit, quae ipsi promisit ut inciperet quod vellet, quia perficere posset quod incepisset. Et videns locum ubi se subsistere posse putavit, ibi decorem et fortitudinem suam ostendere volens, in semetipso sic de Deo dicebat: «Volo fulgere illic quemadmodum et iste hic.» Cui omnis acies eius assensum dedit dicens: «Quod tu vis hoc et nos volumus.» Et cum in superbiam elatus illud perficere vellet quod cogitaverat, zelus Domini se extendens in ignea nigredine illum cum omni comitatu suo deiecit, ita quod ipsi fervidi contra fulgorem et nigri contra serenitatem quam habuerant effecti sunt. Quid est hoc?

 

 

III

Quod deus iniustus esset si eum non deiecisset.

 

Quia si Deus praesumptionem illorum non deiecisset, iniustus esset, quoniam illos foveret qui integritatem divinitatis dividere volebant; sed eos deiecit et impietatem ipsorum ad nihilum redegit, sicut etiam et omnes a conspectu claritatis suae aufert, qui se ipsi opponere conantur, ut servus meus Iob ostendit dicens.

 

 

IV

Verba Iob ad eandem rem.

 

Lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui. Erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit (Iob 21, 17-18). Quod dicitur: Flagrans spurcitia petulantis nequitiae falsae prosperitatis quasi lumen honoris in voluntate carnis illorum procedens qui Deum non timent, sed qui illum in perversa rabie spernunt, contemnentes scire quod ullus eos valeat expugnare, cum in igne ferocitatis suae volunt exurere quaecumque exagitant. Haec in hora ultionis Dei velut terra conculcatur, et de superno iudicio super eosdem impios cadet abiectio indignationis omnium quae sub caelo sunt, ita quod et Deo et hominibus molesti erunt. Unde quia Deus non sinit eos habere quod volunt, ideo undique cum dolore macerati in hominibus sparguntur per rabiem insaniae suae, cum ardent hoc possidere quod Deus non permittit eos devorare. Et cum hoc modo a Deo recedunt, magnae inutilitati assimilantur, ita quod nec in Deo nec in hominibus quidquam boni facere valent, de grano vitae in praevidente oculo inspectionis Dei abscisi. Quapropter et huiusmodi contritioni traduntur, quod in tepido sapore iniqui rumoris dissipantur, cum supervenientem imbrem Spiritus sancti non suscipiunt.

 

 

V

De inferno qui in voracitate sua submersionem animarum tenet.

 

Sed lacus ille multae latitudinis et profunditatis qui tibi apparet est infernus, latitudinem vitiorum et profunditatem perditionum, ut vides, in se continens, os etiam velut os putei habens et igneum fumum cum multo foetore emittens: quia in voracitate sua submersionem animarum tenens, cum eis suavitatem et dulcedinem ostendit, eas ad perditionem tormentorum perversa deceptione perducit, ubi ardor ignis cum suffusione taeterrimi fumi et cum ebulliente mortifero foetore emanat; quoniam haec dira tormenta diabolo et eum subsequentibus qui se de summo bono averterunt nec illud scire aut intellegere voluerunt praeparata sunt; unde et de omni bono abiecti sunt, non quia illud nescierunt, sed quoniam illud in magna superbia contempserunt. Quid est hoc?

 

 

VI

Quod in deiectione diaboli infernus factus est.

 

In deiectione diaboli hae exteriores tenebrae omne genus poenarum in se habentes positae sunt, quia hi maligni spiritus contra gloriam quae ipsis praeparata fuit miseriam diversarum poenarum susceperunt, et contra claritatem quam habuerunt densissimas tenebras acceperunt. Quomodo? Cum superbus angelus ut coluber se sursum erexit, carcerem inferni accepit, quia esse non potuit ut ullus Deo praevaleret. Et quomodo conveniens esset ut in uno pectore duo corda essent? Sic nec in caelo duo dii esse debuerunt. Sed quoniam idem diabolus cum suis superbam praesumptionem arripuit, ideo lacum perditionis sibi paratum invenit. Sic et homines isti qui eos in actibus suis imitantur participes poenarum eorum secundum merita sua efficiuntur.

 

 

VII

Quod gehenna impaenitentibus obvia est purgandis cetera tormenta posita sunt.

 

Sed quaedam animae sunt quae cumulum damnationis habentes a scientia Dei proiectae sunt, et ideo infernales poenas sine consolatione ereptionis habebunt, quaedam autem in oblivione Dei non exsistentes, sed tamen in superioribus examinationibus purgationem peccatorum suorum in quibus prolapsae sunt recipientes, tandem absolutionem vinculorum suorum sentiunt ad requiem ereptae pervenientes. Quid est hoc? Gehenna his obvia est qui Deum in oblivione cordis sui sine paenitentia habent, cetera vero tormenta his qui quamvis mala opera faciant, tamen in eis usque ad finem non perseverant, sed tandem ad Deum in gemitibus suis respiciunt. Quapropter fideles diabolum fugiant et Deum diligant, mala opera abicientes et bona cum decore paenitentiae complentes, ut servus meus Ezechiel per me inspiratus hortatur dicens.

 

 

VIII

Verba ezechielis de eadem re.

 

Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in minam iniquitas (Ez. 18, 30). Quod dicitur: O vos homines, qui hactenus in peccatis iacuistis, recordamini christiani nominis vestri, convertentes vos ad viam salutis, et facite alia opera in fonte paenitentiae qui prius fecistis multa scelera in innumerabilibus vitiis, et ita a mala consuetudine vestra surgentes non deprimet vos in ruinam mortis iniquitas illa in qua sordueratis, quia illam in die salvationis vestrae abiecistis. Unde etiam hoc modo gaudium angelorum super vos erit, quoniam a diabolo recessistis et ad Deum cucurristis, eum sic melius in bonis actibus cognoscentes quam prius eum sciretis, cum in irrisione antiqui seductoris fuistis.

 

 

IX

De diabolica fraude primum hominem per serpentem decipiente.

 

Quod vero de eodem lacu taeterrima nebula se extendens quasi venam visum deceptibilem habentem tangit: hoc est quod de profundissima perditione diabolica fraus emanans serpentem virulentum nefas fraudulentae intentionis in se continentem ad decipiendum hominem invasit. Quomodo? Quia cum diabolus hominem in paradiso vidit, cum magno horrore exclamavit dicens: «O quis tangit me in mansione verae beatitudinis?» Et ita in semetipso sciebat quia malitiam suam quam in se habuit nondum in alia creatura compleverat; sed Adam et Evam puerili innocentia in horto deliciarum ire videns, cum magno stupore extulit se ad decipiendum eos per serpentem. Quare? Quoniam serpentem magis sibi assimilari quam aliud animal intellexit, studens ut in dolositate illius hoc occulte perficeret quod in forma sua aperte complere non posset. Unde cum Adam et Evam ab interdicta sibi arbore se avertere et anima et corpore conspexit, in semetipso intellexit eos ibi divinum praeceptum habere et quod in primo opere quod inciperent ipsos facillime deiceret.

 

 

X

Quod diabolus nescivit arborem illam interdictam esse nisi ex responsione Evae.

 

Nesciebat enim eis arborem illam interdictam esse nisi quod hoc secundum probationem dolosae interrogationis suae et secundum responsa eorum adinvenit. Quapropter in ipsa clara regione candidam nubem quae de quadam pulchra forma hominis plurimas plurimasque stellas in se continens exierat per eam afflavit: quoniam in eodem loco amoenitatis Evam innocentem animum habentem (quae de innocente Adam omnem multitudinem humani generis in praeordinatione Dei lucentem in suo corpore gestans sumpta fuerat) per seductionem serpentis ad deiectionem eius invasit. Cur hoc? Quia sciebat mulieris mollitiem facilius vincendam quam viri fortitudinem, videns etiam quod Adam in caritate Evae tam fortiter ardebat ut si ipse diabolus Evam vicisset, quidquid illa Adae diceret, Adam idem perficeret. Unde et diabolus illam eandemque formam hominis de eadem regione ita eiecit: quoniam idem antiquus seductor Evam atque Adam de sede beatitudinis sua deceptione expellens eos in tenebras subversionis misit. Quomodo? Videlicet Evam primum seduxit, ut ipsa Adae blandiretur, quatenus ei assensum praeberet, quia ipsa citius Adam quam alia creatura ad inoboedientiam perducere potuit, quoniam de costa illius facta fuerat. Quapropter mulier virum citius deicit, cum ille eam non abhorrens verba eius facile assumit.

 

 

XI

Quae tenenda vel quae vitanda sint in coniugio.

 

Sed sicut non parvo puero sed perfecto viro, scilicet Adae, perfecta mulier data est, ita etiam modo, cum vir in perfecta aetate sua fertilis est, perfecta ei mulier coniungenda est, velut cum arbor flores incipit emittere debita cultura ei adhibenda est. Nam de costa insito calore et suco Adae Eva formata est, ac ideo nunc de fortitudine viri et de calore eius semen mulier concipit prolem in mundum producere. Vir enim seminator exsistit, mulier autem susceptrix seminis est. Unde et mulier sub potestate viri manet, quoniam ut duritia lapidis ad teneritudinem terrae est, ita etiam et fortitudo viri ad mollitiem mulieris est.

Quod autem prima mulier de viro formata est, hoc est coniunctio desponsationis mulieris ad virum. Et hoc sic intellegendum est: Coniunctio ista non est vana nec in oblivione Dei exercenda, quia qui mulierem de viro tulit coniunctionem istam bene et honeste constituit, videlicet carnem de carne formans. Quapropter ut Adam et Eva caro una exstiterunt, sic et nunc vir et mulier caro una in coniunctione caritatis ad multiplicandum genus humanum efficiuntur. Et ideo perfecta caritas in his duobus esse debet quemadmodum et in illis prioribus. Adam enim uxorem suam culpare posset quod ei consilio suo mortem intulit, sed tamen eam non dimisit quamdiu in hoc saeculo vixit, quoniam illam sibi per divinam potentiam datam esse cognovit. Unde propter perfectam caritatem non relinquat homo uxorem suam nisi propter rationabilem causam illam quam sibi fidelis ecclesia proponit. Nec omnino divisio in illis sit, nisi ambo in una mente in Filium meum voluerint respicere, sic in ardente amore illius dicentes: «Volumus mundum relinquere et illum sequi, qui pro nobis passus est.» Quod si hi duo in una devotione dissentiunt ut mundum relinquant, tunc se omnino ab invicem non separent, quia ut sanguis a carne separari non potest quamdiu spiritus in illa manet, ita etiam nec maritus nec uxor se ab invicem dividant, sed simul in una voluntate ambulabunt.

Sed si ibi in fornicatione praevaricatio legis aut in viro aut in uxore est, tunc aut a semetipsis aut a sacerdotibus suis publicati, censuram spiritalis magisterii secundum quod iustum est sustinebunt. Maritus enim de uxore et uxor de marito coram ecclesia et praelatis ipsius de transgressione coniunctionis suae secundum iustitiam Dei inclamabitur, non tamen ita quod aut maritus aut uxor aliam copulam quaerat, sed ipsi aut simul in rectitudine coniunctionis permanebunt, aut se a coniunctione ista simul abstinebunt, iuxta id quod eis per disciplinam ecclesiasticae institutionis demonstratur, nec se viperea laceratione dilaniabunt, sed pura dilectione diligent; quoniam et vir et mulier esse non possunt nisi ista copulatione procreati, quemadmodum Paulus amicus meus testatur dicens.

 

 

XII

Verba apostoli de eadem re.

 

Sicut mulier de viro ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo (I Cor. 11, 12). Quod dicitur: Mulier propter virum (cf. ib. 11,9; Gen. 2, 22-23) creata est, et vir propter mulierem factus est; quoniam ut illa de viro ita et vir de illa, ne alterum ab altero discedat in unitate factorum natorum suorum, quia in uno opere unum operantur, quemadmodum aer et ventus opera sua invicem complicant. Quomodo? Aer de vento movetur, et ventus aeri implicatur, ita quod in ambitu eorum quaeque viridia illis subdita sunt. Quid est hoc? Mulier viro et vir mulieri in opere filiorum cooperatur. Unde maxima crimina flagitiorum ibi sunt ubi fornicatio in diebus creationis filiorum divisionem facit, quoniam proprium sanguinem de fundamento loci sui vir et mulier ibi abscidunt, in alienum locum eum abicientes. His certe fraudulentia diaboli et ira Dei relinquetur, quia foedus illud praevaricati sunt quod ipsis Deus constituit. Quapropter vae ipsis, quando peccata ipsorum eis non remittuntur! Sed quamvis vir et mulier in natis suis, ut ostensum est, sibi cooperentur, omnia tamen videlicet tam vir quam mulier et ceterae creaturae ex divina dispositione et ordinatione sunt, quoniam Deus ea secundum voluntatem suam fecit.

 

 

XIII

Cur ante incarnationem Domini quidam plures uxores haberent.

 

Ante incarnationem autem Filii mei quidam in antiquo populo plurimas uxores secundum voluntatem suam simul habebant; quia nondum apertae demonstrationis prohibitionem inde audierant, quam Filius meus in mundum veniens ostendit rectissimo germine huius copulationis in marito et uxore, quamdiu flatum exspirationis in se haberent secundum coniunctionem Adae et Evae propalatam, quoniam coniunctio ista non secundum voluntatem hominum, sed secundum timorem Dei exercenda est; quia melius est rectum coniugium iuxta dispositionem ecclesiasticae discretionis habere quam fornicationem appetere, cum tamen vos homines hoc neglegentes vestram libidinem non solum secundum homines, sed etiam secundum pecora exerceatis.

Fides autem recta et pura dilectio agnitionis Dei inter maritum et uxorem sit, ne semine eorum diabolica arte polluto divina ultio ipsos percutiat, cum se invicem mordentes dilaniant et cum semina sua inhumane secundum petulantiam pecorum seminant. Unde cum invidia vipereo more eos cruciat et cum maculosa superfluitas seminis ipsorum absque timore Dei et absque humana disciplina in ipsis est, multoties ad castigationem huius perversitatis ipsorum recto iudicio Dei qui ex ipsis nascuntur ad contrarietatem in membris suis destituuntur et a prosperitate vitae suae deiciuntur, nisi paenitentiam illorum suscipiens placabilem me istis ostendam. Nam qui in paenitentia peccatorum suorum me invocaverint, paenitentiam ipsorum propter amorem Filii mei suscipiam; quoniam qui digitum suum ad me paenitendo levaverit, id est qui gemitum cordis sui ad me in paenitentia extenderit, dicens: «Peccavi, Domine, coram te» paenitentiam illam mihi Filius meus ostendit, qui sacerdos sacerdotum est; quia paenitentia quae sacerdotibus in amore Filii mei offertur, purgationem peccatorum eam facientibus concedit. Unde paenitentiam suam digne facientes a maxilla diaboli exeunt homines, quoniam ille hamum divinae potentiae deglutire volens maxillam suam fortiter vulneravit, ubi etiam nunc fideles animae a perditione transeuntes ad salvationem perveniunt. Quomodo?

Quia sacerdotes in altari invocatores nominis mei exsistentes confessionem populorum suscipient, ubi eis remedium salutis demonstrabunt. Quapropter ut Deum placabilem habeant, semen suum in diversitate vitiorum non contaminent; quoniam qui in fornicatione vel in adulterio semen suum eiciunt, filios suos qui hoc modo ex ipsis nascuntur neglegentiores reddunt. Quomodo? Qui puro limo lutum vel stercus admiscet, numquid vas stabile facit? Sic qui semen suum in fornicatione vel adulterio contaminat, numquid filios fortitudinis gignit? Sed multi ex his in diversitate morum ac medullarum suarum laborant, multi autem ex eis prudentes et ad saeculum et ad Deum efficiuntur. Et cum his caelestis Ierusalem impletur, cum ipsi vitia deserentes et virtutes amantes in castitate ac in magnis laboribus Filium meum imitantur, martyrium ipsius in corpore suo secundum possibilitatem suam gestantes.

Ubi autem infantes de homine nasci nolo, ibi viriles vires seminis aufero, ne in ventre matris coaguletur, quemadmodum etiam terrae fructiferas vires denego, ubi hoc iusto iudicio meo facere volo. Sed quid miraris, o homo, quod in adulteriis et in ceteris huiusmodi criminibus infantes nasci permitto? Iudicium meum iustum est. Nam a lapsu Adae non inveni in humano semine iustitiam quae in eo esse debuit, ubi eam diabolus in gustu pomi fugaverat. Idcirco misi Filium meum in mundum sine ullo peccato de Virgine natum, quatenus in sanguine suo cui nulla pollutio carnis inerat diabolo spolia illa quae in homine rapuerat auferret.

 

 

XIV

Cur nec homo nec angelus hominem liberare potuit sed solus Dei Filius.

 

Nam nec homo conceptus in peccato nec angelus tegmen carnis non habens hominem in peccatis iacentem et corporali gravedine laborantem a diabolica potestate eripere potuit, praeter illum qui sine peccato veniens et corpus mundum sine peccato habens eum sua passione liberavit. Unde homines, quamvis in peccatis nati sunt, tamen eos ad supernum regnum colligo cum illud fideliter quaerunt. Electos enim meos nulla perversitas mihi abstrahere potest, ut Sapientia testatur dicens.

 

 

XV

Verba sapientiae de eadem re.

 

Iustorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis (cf. Sap. 3,1). Quod dicitur: Illorum qui viam rectitudinis complectuntur animae cum devoto affectu in operibus superni auxiliatoris sunt, ita ut propter bona opera quibus caelum in altitudine iustitiae attendunt, non confringat illos cruciamentum perditionis, quia verum lumen eos in timore et in amore Dei pascit. Sed postquam Adam et Eva de loco amoenitatis expulsi sunt, opus concipiendi et pariendi filios in semetipsis cognoverunt. Et ita de inoboedientia sua in mortem cadentes dulcedinem peccati conceperunt, cum se posse peccare cognoverunt. Sed ipsi hoc modo rectam constitutionem meam in libidinem peccati vertentes, cum commotionem venarum suarum non in dulcedine peccati sed in amore filiorum scire deberent, eam diabolica suggestione in libidinem dederunt; quia innocentiam geniturae suae perdentes illam in peccatum miserunt. Unde quoniam hoc non sine diabolica persuasione peractum est, idcirco et idem diabolus ad hoc opus iacula sua emisit, ne sine suggestione ipsius perficiatur, cum dixit: «Mea fortitudo in conceptu hominum est, et idcirco homo meus est.» Et videns quod homo particeps poenarum suarum esse debuit quia ei consenserat, iterum in semetipso dicebat: «Fortissimo Deo omnes iniquitates contrariae sunt, quoniam omnino iniustus non est.» Et hoc idem deceptor in corde suo maximum sigillum posuit, videlicet quod homo qui sibi sponte consenserat ipsi auferri non posset.

Quapropter secretum consilium in me fuit ut Filium meum ad redemptionem hominum mitterem, quatenus caelesti Ierusalem redderetur homo. Et huic consilio nulla iniquitas resistere potuit, cum Filius meus in mundum veniens omnes ad se collegit qui ipsum audire et imitari peccata deserendo volebant. Ego enim iustus et rectus sum nullam volens iniquitatem, quam tu, o homo, amplecteris, cum te malum posse facere cognoscis. Nam Lucifer et homo in initio creationis suae mihi rebellare tentaverunt et stare non potuerunt, de bono cadentes et malum eligentes. Lucifer autem totum malum comprehendit et omne bonum eiecit nec illud omnino gustavit, sed in mortem cecidit. Adam vero bonum gustavit cum oboedientiam suscepit, sed malum concupivit et in concupiscentia sua illud perfecit cum inoboediens Deo exstitit. Quod quare factum sit, non est a te, o homo, perquirendum, vel quid ante constitutionem saeculi fuerit vel quid post novissimum diem fiat mortalis homo scire non potest, sed solus Deus hoc novit, nisi quantum illud electos suos Deus scire permittit.

Sed et fornicatio illa quae se communem hominibus facit abominabilis coram me est, qui ab initio masculum et feminam in honestate et non in turpitudine constitui. Unde illi hypocritae qui dicunt sibi licitum esse secundum appetitum pecorum fornicari cum quocumque voluerint, indigni oculis meis sunt, quoniam honorem et altitudinem rationalitatis suae despicientes in pecora respiciunt et se illis similes faciunt. Vae illis qui sic viventes in hac turpitudine perseverant!

 

 

XVI

Quod consanguinei in coniugio non copulentur.

 

Nec etiam volo ut notitia sanguinis in coniugio se commisceat, ubi ardor amoris in consanguinitate nondum attenuatus est, ne impudens amor in recordatione consanguinitatis ibi oriatur, sed sanguis alieni populi confluat, qui iam nullam notitiam consanguinitatis in se ardere sentit, quatenus humana disciplina in opere illo sit.

 

 

XVII

Exemplum de lacte.

 

Quia lac semel vel bis coctum saporem suum nondum perdidit, cum septima vel octava vice coagulatum et coctum vires suas deserens iam delectabilem saporem nonnisi in necessitate habeat. Et ut notitia consanguinitatis in propria coniuge nescienda est, ita etiam et notitia consanguinitatis eiusdem coniugis in aliena copula abhorrenda est; nec se homo ad huiusmodi copulam coniungat, sicut et ecclesia in doctoribus suis prohibet qui ipsam in multa sollicitudine et honore stabilierunt.

 

 

XVIII

Quare in veteri testamento coniugium inter consanguineos concessum sit in novo prohibitum.

 

Quod autem in veteri testamento homines in consanguinitate sanguinis sui praecepto legis coniuncti sunt, hoc propter duritiam illorum factum est, ut invicem pacem haberent et ut tam firma caritas in eis esset, ne illae tribus divisae coniunctioni paganorum se miscentes foedus meum dirumperent, usque dum illud tempus venit in quo Filius meus plenitudinem caritatis afferens, coniunctionem consanguinitatis carnalis copulae in alienum populum cum pudore verecundiae transtulit. Unde quoniam sponsa eiusdem Filii mei vinculum timoris mei et rectam iustitiam in sancto baptismo modo habet, idcirco etiam huiusmodi consanguinitatis coniunctio nunc a se longe sit; quia fornicatio sine verecundia et sine cessatione libidinis in amplexibus viri et mulieris in noto sanguine magis quam in alieno ad turpe opus accenderetur. Ego enim opus istud per hunc hominem edissero, cui idem opus in homine ignotum est et qui sermonem istum non ab homine, sed a scientia Dei accepit. Sed quid nunc?

 

 

XIX

Quod vir nonnisi in forti aetate nonnisi nubilem uxorem ducat.

 

Cum autem masculus in forti aetate est, ita quod venae illius sanguine plenae sunt, tunc fertilis in semine suo est, et tunc mulierem in desponsatione legitimae institutionis accipiat, quae etiam in fervente aetate exsistens semen illius cum verecundia concipiat et illi prolem in via rectitudinis gignat.

 

 

XX

De vitanda illicita et libidinosa pollutione.

 

Sed vir ante annos fortitudinis suae semen suum in superfluitate libidinis non eiciat; quia hoc probatio peccati suggerente diabolo est, si semen suum in concupiscentia libidinis seminare tentaverit, antequam idem semen rectam coagulationem in fervente calore habere possit. Et cum vir iam fortissimus in libidine est, tunc vires suas secundum quod potest in eodem opere non exerceat, quoniam si tunc ad diabolum respicit, opus diabolicum operatur, corpus etiam suum contemptibile faciens, quod omnino illicitum est. Vir autem, secundum quod eum humana natura docet, in fortitudine caloris et in suco seminis sui rectum iter in uxore sua quaerat, et hoc cum humana disciplina ob studium filiorum faciat.

Sed nolo ut idem opus fiat in divisione mulieris, cum iam fluxum sanguinis sui patitur, quod est apertio occultorum membrorum ventris ipsius, ne fluxus sanguinis eius susceptum semen maturum effundat et ita semen illud effusum pereat, ubi se mulier in dolore et in carcere positam videt, portionem scilicet doloris partus sui tangens. Sed hoc tempus doloris in muliere non abicio, quoniam illud Evae dedi quando in gustu pomi peccatum concepit, unde et mulier in hoc eodem tempore in magna medicina misericordiae habenda est; ipsa etiam se continente in absconso disciplinae, non autem ita ut ab incessu templi mei se contineat, sed fideli permissione ipsum in officio humilitatis pro salute sua ingrediatur. Quia autem sponsa Filii mei semper integra est, vir (apertis vulneribus si integritas membrorum ipsius in tactu percussionis divisa est) templum meum nisi cum timore magnae necessitatis non intrabit ne violetur, sicut integra membra Abel, qui templum Dei fuit, Cain frater suus crudeliter fregit.

 

 

XXI

Quare mulier post partum vel a viro corrupta in occulto maneat et ab ingressu templi abstineat.

 

Sed et mulier cum prolem pepererit fractis occultis membris suis templum meum nonnisi secundum legem per me sibi datam ingrediatur, quatenus sancta sacramenta eiusdem templi mei ab omni pollutione et dolore viri ac mulieris inviolabilia sint; quia Filium meum purissima Virgo genuit, quae integra absque ullo vulnere peccati fuit. Locus enim, qui in honorem eiusdem Unigeniti mei consecratus est, integer ab omni corruptione livoris ac vulneris esse debet; quoniam idem Unigenitus meus integritatem virginei partus in se novit. Unde et mulier quae integritatem virginitatis suae cum viro corrumpit, in livore plagae suae qua corrupta est ab ingressu templi mei se contineat, usque dum plaga vulneris ipsius sanetur secundum quod ecclesiastica disciplina ipsi de eadem causa certissime demonstrat. Nam cum Filio meo in ligno crucis sponsa ipsius coniuncta fuisset, ipsa usque dum idem Filius meus discipulis suis praecepit ut veritatem evangelii per totum mundum disseminarent, in occulto se continuit ac deinde aperte surrexit et gloriam sponsi sui in regeneratione Spiritus et aquae palam praedicavit. Sic et virgo quae viro coniungitur faciat, cum pudica scilicet verecundia usque ad tempus illud quod sibi ecclesiastica censura proponit in occulto maneat, et hoc peracto de occultatione sua se transferens ad dilectionem sponsi sui aperte procedat.

 

 

XXII

Qui in coitu praegnantis se polluunt homicidae sunt.

 

Nolo etiam ut praedictum opus viri ac mulieris exerceatur cum iam radix infantuli in muliere posita est, ne coagulatio eiusdem infantuli superfluo et perdito semine polluatur usque ad purgationem partus ipsius, cum iterum deinde ob amorem filiorum in rectitudine et non in petulantia fieri non prohibetur. Sic genus humanum in procreatione sua in honestate humanae disciplinae procedere positum est, et non sicut loquacitas stultorum hominum clamat, qui dicunt sibi licitum esse libidinem suam secundum voluntatem suam exercere dicentes: «Quomodo possumus nos tam crudeliter continere?» O homo, si respicis ad diabolum, ipse te ad omne malum excitat et mortifero veneno suo te interficit; si autem ad Deum vides, ipse tibi adiutorium praebet et te castum facit. Nonne in opere tuo magis libidinem quam castitatem appetis? Mulier viro subiecta est in qua ipse semen suum seminet, sicut etiam terram operatur ut fructum afferat. Numquid vir terram operatur ut spinas et tribulos gignat? Nequaquam, sed ut dignum fructum det. Ita etiam hoc studium hominis in amore filiorum et non in petulantia libidinis esse debet.

Ergo, o homines, plorate et ululate ad Deum vestrum, quem multoties in peccatis vestris contemnitis, cum in pessima fornicatione semen vestrum eicitis, ibi non solum fornicatores sed etiam homicidae exsistentes; quia speculum Dei abicitis et libidinem vestram secundum voluntatem vestram completis. Unde etiam diabolus in hoc opere semper persequitur vos, sciens quod magis concupiscentiam vestram appetitis quam gaudium filiorum inspiciatis. Audite ergo, qui in turribus ecclesiae estis! In fornicatione vestra nolite me accusare, sed vosmetipsos inspicite; quoniam cum ad diabolum curritis me contemnentes illicita opera facitis, et ideo casti esse non vultis, ut servus meus Osee de contaminato populo loquitur dicens.

 

 

XXIII

Osee de eadem re.

 

Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Deum non cognoverunt (Os. 5,4). Quod dicitur: Maligni homines Deum non cognoscentes faciem cordis sui abscondunt, non dantes eam in diversis obvolutionibus machinationis suae ut redeant ad veram claritatem, scilicet vidente oculo non discernentes quae Dei sunt, sed malum in semetipsis nutriunt; quoniam afflatio petulantis immunditiae per diabolicam suggestionem virilem fortitudinem quam in se habere deberent emollit, non sinens eos ut in Deum bonam conscientiam suam ponant, cum ipsos a vita felicitatis avertit.

 

 

XXIV

De commendatione castitatis.

 

Sed nunc ad amantissimas oves meas quae in corde meo plantatae sunt me convertam, semen castitatis exsistentes. Virginitas enim per me plantata est, quia etiam Filius meus de Virgine natus est. Et ideo virginitas est pulcherrimum pomum inter omnia poma convallium et magna persona in omnibus personis quae in palatio indeficientis regis sunt; quoniam ipsa praecepto legis subiugata non est, quia Unigenitum meum mundo edidit. Quapropter audiant qui Filium meum sequi volunt in innocentia liberae castitatis et in separatione maerentis viduitatis; quoniam nobilior est virginitas non polluta ab initio quam viduitas oppressa virili iugo, cum tamen viduitas post dolorem suum in quo virum suum perdidit virginitatem subsequitur.

Filius enim meus plurimos dolores in corpore suo pertulit et mortem crucis subiit; unde et vos in amore ipsius multas angustias patiemini, cum in vobismetipsis superatis quod in libidine peccati ex gustu pomi seminatum est. Sed tamen ibi ab incendio libidinis effluentes rivulos in semine vestro sustinebitis, cum tam casti esse non potestis quin fragilitas humanae teneritudinis se latenter ostendat in vobis, in quo labore passionem Filii mei imitari debetis, cum vobismetipsis resistitis ardentem flammam libidinis videlicet in vobis exstinguentes et alia saecularia quae mundi sunt scilicet iram, superbiam, petulantiam et cetera huiusmodi vitia abicientes, atque victoriam istam magno certamine perficientes. Unde tunc proelia ista magno decore et multo fructu clariora super solem et dulciora super amorem aromatum coram me apparent; quia Unigenitum meum in doloribus eius imitamini cum ardentem libidinem tam forti certamine in vobis conculcatis. Et cum sic perseveratis multam gloriam exinde in caelesti regno habebitis.

O dulcissimi flores, angeli mei in vestro certamine admirantur quod mortem transitis, ita quod in venenoso luto mundi polluti non estis, cum tamen carnale corpus habetis, illud hoc modo conculcantes, quod gloriosi in consortio eorum eritis, quoniam secundum similitudinem ipsorum impolluti apparetis. Ideo gaudete, cum sic perseveratis, quia tunc vobiscum sum cum me fideliter suscipitis et vocem meam cum gaudio cordis vestri adimpletis, quemadmodum in secreta visione Iohannis dilecti mei ostendo dicens.

 

 

XXV

Iohannes de eadem re.

 

Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam [et aperuerit ianuam] intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum (Apoc. 3,20). Quod dicitur: Vos qui me salvatorem vestrum fideliter amatis, videte quia vobis succurrere volens exspecto ad tabernaculum cordis vestri, considerans quid conscientia vestra in scrutinio cordis sui habeat, et cum sufflatu recordationis mentis vestrae spiritum vestrum ad apertionem susceptionis bonae voluntatis concutio. Quod si tunc fidele cor percipit sonitum timoris mei, coniungo me ad ipsum amplectens eum, indeficientemque cibum capiens cum illo, cum ipse suavem gustum in bonis operibus semetipsum mihi praebet, ita quod et ipse cibum vitae in memetipso habebit, quoniam illud amat quod iustitiam desiderantibus vitam affert.

 

 

XXVI

Quod expulso Adam Deus paradisum munivit.

 

Sed, ut vides, Adam et Eva de paradiso expulsis lucidissimus splendor eandem regionem circumdedit: quoniam illis ob transgressionem suam locum amoenitatis exeuntibus, potentia divinae maiestatis omnem maculam totius contagionis ab eodem loco segregans, eum ita sua claritate munivit ne amodo ulla contrarietate tangeretur, ostendens etiam quod transgressio illa quae in eo facta fuerat quandoque clementer et misericorditer abolenda esset.

 

 

XXVII

Quod quia homo Deo rebellis exstitit creatura ei prius subiecta se illi opposuit.

 

Et ita omnia elementa mundi, quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem versa horribiles terrores ostenderunt: quia creatura illa quae ad servitutem hominis creata fuerat nec ullam adversitatem in se senserat, homine inoboedientiam arripiente, ita quod Deo inoboediens fuit et ipsam tranquillitatem suam reliquit et inquietudinem suscepit, maximas et plurimas contrarietates hominibus inferens, quoniam homo se ipsum ad deteriora inclinaverat ut per illam coerceretur. Quid est hoc? Quia homo in loco deliciarum Deo rebellis exstitit, idcirco et creatura illa quae homini in servitio subiecta fuit se homini opposuit.

 

 

XXVIII

De amoenitate paradisi quae sucum et vim terrae tribuit ut anima corpori.

 

Sed paradisus est locus amoenitatis, qui floret in viriditate florum et herbarum et deliciis omnium aromatum, repletus optimis odoribus, dotatusque in gaudio beatarum animarum, dans fortissimum sucum aridae terrae, quia fortissimam vim terrae tribuit, velut anima corpori vires praebet, quoniam ipse paradisus in umbra et in perditione pec atorum non obscuratur.

 

 

XXIX

Quare Deus hominem talem fecit quod peccare potuit.

 

Quapropter audite et intellegite me, vos qui in cordibus vestris dicitis: «Quid sunt et cur sunt haec?» O cur tam stulti estis in cordibus vestris, vos qui ad imaginem et similitudinem Dei facti estis? Quomodo tam magna gloria et tantus honor qui vobis datus est posset esse sine probatione quasi nihil et inanis causa? Aurum in igne debet probari et pretiosi lapides in purgatione poliri et huiusmodi omnia in omnibus perquiri. Unde, o stulti homines, hoc quod ad imaginem et similitudinem Dei factum est, quomodo sine probatione posset subsistere? Nam homo super omnem creaturam examinandus est, et ideo per omnem creaturam expurgandus est. Quomodo?

Spiritus per spiritum probandus est, caro per carnem, terra per aquam, ignis per frigus, pugna per repercussionem, bonum per malum, pulchritudo per deforme, paupertas per divitias, dulcedo per amaritudinem, sanitas per infirmitatem, longum per breve, durum per molle, altitudo per profunditatem, lux per tenebras, vita per mortem, paradisus per poenas, caeleste regnum per gehennam, terrena cum terrenis, caelestia cum caelestibus. Sic homo in omni creatura probatus est, videlicet in paradiso, in terra et in inferno, postea collocatus in caelum. Aperte enim videtis pauca de multis quae ante oculos vestros abscondita sunt. Et cur deridetis ea quae recta, plana et iusta ac bona in omnibus bonis coram Deo sunt? Quare his indignamini? Deus iustus est, sed genus hominum in praevaricatione praeceptorum Dei iniustum est, cum sapientius Deo esse contendit.

 

 

XXX

Quod homo non debet summa perscrutari cum nec infima valeat examinare.

 

Nunc dic mihi, o homo: Quid putas te fuisse, cum nondum eras in anima et corpore? Tu vero nescis quomodo creatus sis. Sed nunc, o homo, caelum et terram vis perscrutari et iustitiam eorum in constitutione Dei diiudicare et summa dignoscere, cum nec infima valeas examinare; quia nescis quomodo vivas in corpore vel quomodo exuaris a corpore. Qui te in primo homine creavit ille haec omnia praevidit. Sed idem mitissimus Pater misit Unigenitum suum mori pro populo, ut hominem de diabolica potestate liberaret.

 

 

XXXI

Quod homo nunc clarior fulget quam prius in caelo.

 

Et sic homo liberatus fulget in Deo et Deus in homine, consortium homo habens in Deo, fulgentiorem scilicet claritatem quam prius haberet possidens in caelo. Quod non fuisset, si idem Filius Dei carnem non induisset; quoniam si homo in paradiso permansisset, Filius Dei in cruce passus non fuisset. Sed cum homo per callidum serpentem deceptus est, Deus in vera misericordia tactus est, ita quod Unigenitum suum in integerrima Virgine incarnari constituit. Et sic post ruinam hominis elevatae sunt plurimae virtutes in caelo fulgentes, velut est humilitas regina virtutum, quae in virgineo partu floruit, et ut etiam ceterae virtutes quae electos Dei ad caelestia perducunt. Nam cum ager multo labore colitur, multum fructum profert, sicut in humano genere ostensum est; quia post ruinam hominis plurimae virtutes ad sublevationem eius surrexerunt. Sed, o homines, vos gravati corporali gravedine non videtis illam magnam gloriam quae vobis sine macula et sine ulla indignatione in plena iustitia Dei praeparata est, ita quod nullus eam deicere potest. Prius enim quam fabrica mundi constituta fuisset, haec omnia Deus in vera iustitia praeviderat. Unde, o homo, similitudinem hanc considera.

 

 

XXXII

Similitudo horti / ovis et margaritae ad hominem.

 

Dominus qui sine taedio in multo studio hortum facere vult, primitus aptum locum eiusdem horti ponit, ac deinde locum cuiusque plantationis disponens, fructum bonarum arborum atque utilitatem, saporem, odorem et bonam famam diversorum aromatum in eo considerat. Et sic idem dominus, magnus philosophus et profundus artifex exsistens, quamque plantationem suam in eo disponit ut bene discerni in utilitate sua possit; ac deinde excogitat quanta munitione eum circumdet, ut nullus inimicorum suorum plantationem eius dissipare valeat. Tunc etiam pigmentarios suos constituit, qui eundem hortum rigare sciant et qui fructum eius colligant et exinde diversa pigmenta faciant. Quapropter, o homo, diligenter considera quia si dominus ille praevidet quod hortus suus nullum fructum nec ullam utilitatem proferens destruendus est, quare tunc tantus philosophus et tantus artifex hortum illum in tam magno studio et in tam magnis laboribus facit, plantat, rigat et munit?

Audi igitur et intellege! Deus, qui sol iustitiae est, splendorem suum super lutum quod praevaricatio hominis est misit, et splendor ille in multa claritate resplenduit, quoniam lutum illud valde foedum fuit. Sol enim in sua claritate effulsit et lutum in sua foeditate putruit; unde sol maiori dilectione a videntibus amplectebatur quam si lutum ei oppositum non esset. Sed sicut lutum ad similitudinem solis foedum est, sic etiam transgressio hominis ad iustitiam Dei iniqua est; unde iustitia quia pulchra est diligenda est, et iniquitas quoniam foeda est abicienda est.

In hanc foeditatem cecidit ovis huius domini, qui talem hortum plantaverat. Sed ovis haec eidem domino non propter ignaviam eius, sed per consensum eiusdem ovis ablata est; quam postea idem dominus in multo studio et iustitia requisivit. Quapropter tunc chorus angelorum in maximo honore illuminatus est, cum hominem angeli in caelo viderent. Quid est hoc?

Cum innocens agnus in crucem suspensus est, elementa tremuerunt, quia nobilissimus Filius Virginis de manibus homicidarum corporaliter occisus est, in cuius morte perdita ovis ad pascua vitae reportata est. Nam antiquus persecutor postquam vidit quod ovem illam propter sanguinem innocentis agni, quem idem agnus in remissionem peccatorum hominum effuderat, dimittere debuit, tunc primum cognovit quis agnus ille esset; quoniam prius scire non potuit quomodo idem caelestis panis sine virili semine et sine ulla concupiscentia peccati de Virgine in obumbratione Spiritus sancti incarnatus est.

Idem enim persecutor in initio creationis suae in flatu superbiae erexit se in mortem se ipsum deiciens et hominem de gloria paradisi expellens, cui Deus in potestate sua resistere noluit, sed eum in humilitate per Filium suum superavit. Et quia Lucifer iustitiam Dei subsannavit, iusto iudicio Dei incarnationem Unigeniti Dei scire non potuit. Nam in hoc abscondito consilio perdita ovis ad vitam reportata est. Unde, o rebelles homines, cur tantam duritiam vobis assumitis? Deus hominem deserere noluit, sed Filium suum ad salvationem eius misit; quoniam sic Deus caput superbiae in antiquo serpente contrivit. In ereptione enim hominis de morte infernus claustrum suum aperuit, Satana clamante: «Heu, heu, quis me adiuvabit?» Sed et omnis diabolica turba in fremitu magno decerpsit se, admirans quae tanta potestas esset cui ipsa cum principe suo resistere non posset, cum sibi fideles animas auferri videret. Sic homo super caelos elevatus est, quia Deus in homine et homo in Deo per Filium Dei apparuit. Idem etiam Dominus qui ovem istam perdiderat sed eam tam gloriose ad vitam reduxerat, pretiosam margaritam in similitudinem eiusdem ovis habuit, quae ipsi decidens in multas sordes corruit. Sed ipse eam ita in sorde iacere non permittens eam clementer extraxit ac eam de sorde illa in qua iacuerat ita expurgavit ut aurum in fornace expurgatur, atque illam in pristinum honorem maiori gloria reposuit. Nam Deus hominem creavit, sed ipse diabolica persuasione in mortem corruit, de qua eum Filius Dei per sanguinem suum eripuit et eum ad caelestem gloriam gloriose perduxit. Quomodo? In humilitate et caritate.

 

 

XXXIII

De commendatione humilitatis et caritatis quae clariores ceteris virtutibus exsistunt.

 

Humilitas enim Filium Dei de Virgine nasci fecit, ubi ipsa humilitas nec in avaris amplexibus, nec in pulchritudine carnis, nec in divitiis terrenis, nec in aureis ornamentis, nec in saecularibus honoribus inventa est. Sed Filius Dei in praesepio iacuit, quia Mater eius paupercula fuit. Sed et humilitas semper gemit, plorat et omnia crimina interimit, quod opus ipsius est. Unde quisquis diabolum vult expugnare, se muniat et armet cum humilitate; quoniam Lucifer eam valde fugit et velut coluber se coram ea in cavernam abscondit, quia ubi ipsa illum apprehenderit, eum quasi vilissimum filum citius frangit.

Caritas quoque Unigenitum Dei in sinu Patris in caelo tulit et eum in uterum Matris in terra posuit, quoniam ipsa nec peccatores nec publicanos spernit, sed omnes salvari contendit. Quapropter et fontem lacrimarum ab oculis fidelium saepius educens duritiam cordis emollit. In hoc humilitas et caritas clariores ceteris virtutibus sunt; quoniam humilitas et caritas sunt velut anima et corpus quae fortiores vires ceteris viribus animae et membris corporis habent. Quomodo? Humilitas est quasi anima et caritas velut corpus, nec ab invicem separari possunt, sed simul operantur, sicut nec anima nec corpus disiungi valent, sed sibi cooperantur quamdiu homo in corpore vivit. Et sicut animae et corpori diversa membra corporis secundum vires suas subiecta sunt, ita etiam humilitati et caritati ceterae virtutes secundum iustitiam suam cooperantur. Et ideo, o homines, ad gloriam Dei et pro salute vestra humilitatem et caritatem sectamini, cum quibus armati diabolicas insidias non timebitis, sed indeficientem vitam possidebitis.

Unde quicumque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.