BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Scivias

sive visionum ac relevationum

 

Protestificatio

 

____________________________________________________________

 

 

 

Incipit liber scivias

simplicis hominis.

____________

 

 

Incipit prima pars liber scivias.

Protestificatio veracium visionum a Deo fluentium.

 

Et ecce quadragesimo tertio temporalis cursus mei anno, cum caelesti visioni magno timore et tremula intentione inhaererem, vidi maximum splendorem, in quo facta est vox de caelo ad me dicens:

«O homo fragilis et cinis cineris et putredo putredinis, dic et scribe quae vides et audis. Sed quia timida es ad loquendum et simplex ad exponendum et indocta ad scribendum ea, dic et scribe illa non secundum os hominis nec secundum intellectum humanae adinventionis nec secundum voluntatem humanae compositionis, sed secundum id quod ea in caelestibus desuper in mirabilibus Dei vides et audis, ea sic edisserendo proferens, quemadmodum et auditor verba praeceptoris sui percipiens, ea secundum tenorem locutionis illius, ipso volente, ostendente et praecipiente propalat. Sic ergo et tu, o homo, dic ea quae vides et audis et scribe ea non secundum te nec secundum alium hominem, sed secundum voluntatem scientis, videntis et disponentis omnia in secretis mysteriorum suorum.»

Et iterum audivi vocem de caelo mihi dicentem:

«Dic ergo mirabilia haec et scribe ea, hoc modo edocta, et dic.»

Factum est in millesimo centesimo quadragesimo primo Filii Dei Iesu Christi incarnationis anno, cum quadraginta duorum annorum septemque mensium essem, maximae coruscationis igneum lumen aperto caelo veniens totum cerebrum meum transfudit et totum cor totumque pectus meum velut flamma non tamen ardens sed calens ita inflammavit, ut sol rem aliquam calefacit super quam radios suos ponit. Et repente intellectum expositionis librorum, videlicet psalterii, evangelii et aliorum catholicorum tam veteris quam novi Testamenti voluminum sapiebam, non autem interpretationem verborum textus eorum nec divisionem syllabarum nec cognitionem casuum aut temporum habebam. Virtutem autem et mysterium secretarum et admirandarum visionum a puellari aetate, scilicet a tempore illo cum quinquennis essem usque ad praesens tempus mirabili modo in me senseram sicut et adhuc; quod tamen nulli hominum exceptis quibusdam paucis et religiosis qui in eadem conversatione vivebant, qua et ego eram, manifestavi; sed interim usque ad id temporis cum illud Deus sua gratia manifestari voluit, sub quieto silentio depressi. Visiones vero quas vidi, non eas in somnis, nec dormiens, nec in phrenesi, nec corporeis oculis aut auribus exterioris hominis nec in abditis locis percepi, sed eas vigilans et circumspecta in pura mente, oculis et auribus interioris hominis, in apertis locis, secundum voluntatem Dei accepi. Quod quomodo sit, carnali homini perquirere difficile est.

Sed puellari meta transacta, cum ad praefatam aetatem perfectae fortitudinis pervenissem, audivi vocem de caelo dicentem:

«Ego lux vivens et obscura illuminans hominem quem volui et quem mirabiliter secundum quod mihi placuit excussi in magnis mirabilibus trans metam antiquorum hominum, qui in me multa secreta viderunt, posui; sed in terram stravi illum, quod se non erigeret in ulla elatione mentis suae. Mundus quoque non habuit in eo gaudium nec lasciviam nec exercitationem in rebus illis quac ad mundum pertinent, quia eum de pertinaci audacia abstraxi, timorem habentem et in laboribus suis paventem. Ipse enim in medullis et in venis carnis suae doluit, constrictum animum et sensum habens atque multam passionem corporis sustinens, ita quod in eo diversa securitas non latuit, sed in omnibus causis suis se culpabilem aestimavit. Nam rimas cordis eius circumsaepsi, ne mens ipsius per superbiam aut per gloriam se elevaret, sed ut magis in omnibus his timorem et dolorem quam gaudium aut quam petulantiam haberet. Unde in amore meo scrutatus est in animo suo, ubi illum inveniret, qui viam salutis curreret. Et quendam invenit et eum amavit, agnoscens quod fidelis homo esset et similis sibi in aliqua parte laboris illius qui ad me tendit. Tenensque eum simul cum illo in omnibus his per supernum studium contendit, ut absconsa miracula mea revelarentur. Et idem homo super semetipsum se non posuit, sed ad illum in ascensione humilitatis et in intentione bonae voluntatis, quem invenit, se in multis suspiriis inclinavit. Tu ergo, o homo, qui haec non in inquietudine deceptionis, sed in puritate simplicitatis accipis ad manifestationem absconditorum directa, scribe quae vides et audis.»

Sed ego, quamvis haec viderem et audirem, tamen propter dubietatem et malam opinionem et propter diversitatem verborum hominum, tamdiu non in pertinacia, sed in humilitatis officio scribere recusavi, quousque in lectum aegritudinis flagello Dei depressa caderem; ita quod tandem multis infirmitatibus compulsa, testimonio cuiusdam nobilis et bonorum morum puellae et hominis illius, quem occulte, ut praefatum est, quaesieram et inveneram, manus ad scribendum apposui. Quod dum facerem, altam profunditatem expositionis librorum, ut praedixi, sentiens, viribusque receptis de aegritudine me erigens, vix opus istud decem annis consummans ad finem perduxi.

In diebus Heinrici moguntini archiepiscopi et Conradi Romanorum regis et Cunonis abbatis in monte beati Disibodi pontificis, sub papa Eugenio, hae visiones et verba facta sunt.

Et dixi et scripsi haec non secundum adinventionem cordis mei aut ullius hominis, sed ut ea in caelestibus vidi, audivi et percepi per secreta mysteria Dei.

Et iterum audivi vocem de caelo mihi dicentem: «Clama ergo et scribe sic.»