BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Physica

 

Liber V

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber quintus.

De piscibus.

 

____________

 

Praefatio   Capitula   Incipit

____________

 

 

Praefatio.

 

[1] Quidam pisces sunt, qui de natura sua circa fundum maris et fluminum versantur, et ibi pascua sua quaerunt, et fundum ita sulcant, velut porci terram, et ibi quasdam radices in quibusdam herbis comedunt, quibus diu vivunt, et alia quaecunque pastui suo conveniunt, ibi semper quaerunt, et etiam interdum fere ad medietatem ipsorum {aquarum ed.} ascendunt, et interdum ad fundum descendunt, et ibi praecipue manent. [2] Et caro istorum aliquantum mollis et infirma est; nec ad comedendum sani sunt, quia circa fundum aquarum semper versantur. [3] Et quidam ex istis diem et solis splendorem plus diligunt quam noctem aut lunae splendorem. [4] Quidam vero noctem et lunae splendorem magis diligunt, quam diem et solis splendorem. [5] Quidam autem ex istis totum rogim suum post ordinem effundunt, id est leychent, antequam ab hac effusione desistant, ita ut postqnam geleyche effundunt, et ita dum per omnia a rogim et a milche evacuantur, et ideo etiam aliquantum debilitantur, qui in hac effusione hoc modo festinant. [6] Quidam autem ex eis in hac effusione intervallum habent, et exspectant dum plus confortentur, et tunc iterum leychent, ita quod saltim a Martio usque ad autumnum rogim suum effundunt.

[7] Sed alii pisces sum, qui in medietate et in puritate maris et aliorum fluviorum praecipue versantur et ibi pascua sua quaerunt, et ibi etiam quasdam herbas in proeminentibus scopulis valde sanas inveniunt, de quibus pascuntur, scilicet quae tantam sanitatem in se habent, ut si homo eas haurire posset, omnem infirmitatem per ipsas a se depelleret. [8] Et pisces isti ad comedendum sani sunt, et caro illorum aliquantum fortis est, quia in puritate aquarum praecipue sunt. [9] Sed tamen interdum ad fundum descendunt et interdum ascendunt; praecipue autem in medietate ipsorum fluviorum sunt. [10] Et etiam minores illis piscibus existunt, quae circa fundum libenter versantur; et quidam ex eis magis diem et solem diligunt, quam noctem aut quam lunam; quidam autem magis lunam et noctem, quam diem aut solem. [11] Sed et quidam ex ipsis totum rogim suum antequam cessent effundunt ei inde aliquantum debilitantur. [12] Quidam autem in hac effusione intervalla habent, quatenus ad id opus interim confortentur, ut de prioribus praefatum est.

[13] Et alii pisces sunt qui circa summitatem maris et aliorum fluminium versari solent, et ibi in spumis et in superioribus multis sordibus pascua sua quaerunt, et a calore solis magis quam alii perfunduntur, et etiam interiliim in quibusdam cavernulis se abscondunt, in quibus foetida aqua est quae effluere non potest, et ideo caro eorum infirma et mollis est, nec ad comedendum sani sunt. [14] Et isti etiam aliquando modice in aquis descendunt, et circa littera versari solent, et quidam ex eis plus diem et solem diligunt quam noctem et lunam, quidam autem plus noctem et lunam. [15] Et etiam quidam ex eis, cum leychent, totum rogim suum effundunt, antequam ab hac effusione quiescant, et inde aliquantum debiles efficiuntur, quidam vero intervallum in hoc opere habent et vires suas interdum recipiunt, ut de caeteris dictum est.

[16] Et omnes pisces, secundum genus suum, herbas sibi convenientes per hiemem et etiam interdum per aestatem comedunt; unde milche {lac ed.} et rogim {granula seminis ed.} in eis crescunt, et de his suaviter edunt, ita si etiam homo, scilicet mulier quae infecunda est, ex eis comederet, fecunda fieret et conciperet. [17] Et nullo alio coitu ad concipiendum sibi commiscentur, et rogim aut milcher in eis nascitur {quemadmodum alia animalia sibi commisceri solent add. ed.], sed solummodo ad effusionem eorum, id est leychens, tam magnum desiderium habent, ut animalia alia ad coitum. [18] Et unusquisque parem et convenientem sibi quaerit; et cum tempus effusionis eorum instat, locum circa littus quaerunt, ubi nec venti, nec procellae eos laedere possunt, sed ubi quies bona et tranquilla temperies aquarum sit, et ubi herbulae, quibus interim pascantur, circum natae sunt, et tunc piscis ille, quae femina est, ad rectitudinem, scilicet in modum lineae, procedit usquedum secundum naturam suam ab hac effusione desistat; et ubi finem huius effusionis facit, ibi alium piscem, scilicet masculum, advenire praestolatur. [19] Et mox masculus, scilicet milcher, subsequitur, et lac suum in ordine et mensura super rogim fundit, et quod piscis, scilicet femina, praecessit; et cum ad illum pervenerit, laesuum fundere desistit, et sic evacuati et fatigati, aliquantum debiles efficiuntur, et juxta eumdem locum quietem sibi quaerunt, dum vires suas recipiant, et herbulis circumpositis interim pascuntur. [20] A tempore autem illo, quo semen suum effundunt, usque ad id, quo pisciculi vivere incipiunt, multae ac diversae et repentinae qualitates et passiones aeris interdum superveniunt. [21] Sed cum istae effusiones piscium, id est geleyche, antequam pisciculi vivere incipiant, multotiens ab inundatione ymbrium et tempestatum atque a navigantibus rumpantur, et ita pereunt, nec ad effectum perveniunt. [22] Et si quis homo istam effusionem, id est geleyche, piscium comederit, illi fere ut venenum esset, et ideo multo studio retia lavanda sunt ne eis adhaereat, et ne ita in captura piscium extrahatur. [23] Sed postquam pisces semina sua, id est geleyche, effuderint, debiles efficiuntur, quia multum fatigati sunt, ut supra dictum est, et tunc tam sanas carnes ad cibum hominis non habent, ut alio tempore, et pisciculi illi qui simul effunduntur, id est geleichet werden et simul versantur, et postquam creverint, similiter semina sua effundunt. [24] Et si aliqui eorum capiuntur, illi qui remanent alios sibi aetatis suae quaerunt similes iterum. [25] Et quidam pisces, ut praefatum est, de claritate diei et de splendore solis delectantur et in eo pascua quaerunt, quidam vero de nocte et de splendore lunae et stellarum, et tunc etiam pascua sua quaerunt, quia meliorem temperiem in aqua aliquando in noctibus quam in die habent. [26] Et sicut homo naturam suam destituit, pecoribus se commiscens, ita etiam et pecora in aliud genus suum se aliquando in commixtione ducunt. [27] Et sic etiam pisces a genere suo in aliud genus interdum in effusione seminis sui declinant, et aliud genus extraneum generi suo producunt, ut in anguilla et in aliis quibusdam piscibus notari potest.

[28] Deus autem in quibusdam piscibus quamdam scientiam, secundum naturam suam et secundum genus suum, dedit, ita quod quasdam herbas et radices in aquis cognoscunt, quibus interdum vescuntur, cum alios cibos non habent, quarum fortitudo et natura, cum eas semel cognoscunt seu gustaverint, quod aut per dimidium annum aut per quatuor menses nullo pastu indigent, et tamen carnes eorum ob hoc non deficiunt nec minuuntur. [29] Et cum postea esuriunt, si alios cibos non habent, iterum eisdem herbis et radicibus per longum tempus sustentantur, postquam eas semel cognoverint. [30] Quod si etiam homo herbas et radices istas sciret et cognosceret, et si eas habere posset, et si interdum comederet, aut per quatuor aut per quinque menses absque aliis cibis esse posset, postquam eas semel gustasset; sed caro eius exinde induresceret et tortuosa fieret, nec tam lenis esset ut nunc est. [31] Adam enim, cum de paradiso expulsus est, eas cognovit ac eas in aquis quaesivit, et interdum comedit cum alios cibos non habuit, sed postquam deinde alios cibos habere potuit, eas devitabat. [32] Nam eaedem herbae faciliter nec crescunt nec pereunt, et ideo cum aut pisces aut bestiae modicum de eis gustaverint, diu in ventre eorum indigestae iacent, quia difficiliter digeruntur; et idcirco animalia quae eas comedunt per longum tempus esurire non patiuntur, sed cum aliis cibis quos postea comedunt digeruntur.

 

 

Capitula.

 

I.

Cete

II.

Huso

III.

Salmo

IV.

Lasz

V.

Merswin

VI.

Storo

VII.

Welca

VIII.

Coppera

IX.

Hecht

X.

Barbo

XI.

Carpo

XII.

Elsua

XIII.

Sorhel

XIV.

Bersich

XV.

Concha, quoddam genus piscis est

XVI.

Asch

XVII.

Allec

XVIII.

Hasela

XIX.

Pafenduno

XX.

Grundela

XXI.

Steynbisza

XXII.

Cancer

XXIII.

Barbo

XXIV.

Breseno

XXV.

Kolbo

XXVI.

Minewa

XXVII.

Meichefisch

XXVIII.

Rotega

XXIX.

Carosso

XXX.

Blicka

XXXI.

Slyo

XXXII.

Stechela

XXXIII.

Kulhenbecho

XXXIV.

Anguilla

XXXV.

Alruppa

XXXVI.

Lampreda

XXXVII.

Punbelen

 

 

 

Incipit liber quintus.

 

Capitulum I.

De Cete.

 

[1] Cete igneum calorem et aquosum aerem habet in se, et naturam piscium et etiam quamdam cognationem de natura bestiarum, scilicet leonis et ursi. [2] Et de natura piscium in aquis versatur, et de natura bestiarum crescit in magnitudinem. [3] Nec hominem fugit quoniam si bestiae in aquis vivere possent, supra modum in magnitudinem crescerent, ita quod tunc prae horrore eorum homo in aquis conversari posset. [4] Et diem et noctem, et fundum ac summitatem maris quaerit. [5] Sed et cibis piscium et cibis bestiarum vescitur, et etiam pisces comedit, quia si pisces in mari comedendo et devorando non minuerentur, a multitudine piscium mare pervium non esset. [6] Et cum multa voraverit, tunc incrassatur et impinguatur, ita quod se vix de loco ad locum movere potest. [7] Et tunc aliquantum se sursum erigit, et ex ore sua spumam emittit, et aliquantum ea quae devoravit ex spuit, et hoc modo se alleviat. [8] Sed cum se tunc movere senserit, paulatim se de loco ad locum movet, et ita crassitudinem et pinguedinem suam aliquantum amittit et levior fit, ac tunc gaudet, quod moveri potest, et ita in ferocitate se hac et illac movet, et quidquid ei tunc occurrit furendo devastat aut devorat. [9] Sed tamen homines eum per insidias eo temporesaepissime capiunt. [10] Et cum haec alleviatus fuerit, ut praedictum est, herbas et radices illas quaerit, quibus per aliquod tempus absque aliis cibis durare potest; et cum sol sursum ascendit, ita quod dies prolongantur, tunc pisces, scilicet masculus et femina, terram hanc quaerunt, quae de terra illa succum habet et quae fortior reliquae terrae est, et ros de aere super herbas illas tunc cadit quae in eadem terra nascuntur. [11] Iidem autem pisces super terram illam se ambo erigunt et praedicto rore perfunduntur, atque herbis illis geleyche eorum in eis crescere incipit, et ita de loco illo abscedunt; sed cum postea geleich suum emittent, de succo praedictae terrae perfusam quaerunt, atque femina ubi altitudo eiusdem terrae est grana emittit, id est leichet, et ea pennis suis super terram illam ponit, et masculus sequitur, atque lac suum desuper fundit, et interim quietem ibi quaerunt, dum vitalem aerem accipiant; et hoc semel in anno faciunt; et piscis unus de granis illis, et tanta vis terrae illius est quod cito vivere inceperint, recedunt. [12] Quibus tanta fortitudo in carnibus, quod com

 

[...]

 

Capitulum IX.

De Hecht.

 

[1] Hecht {Lucius ed.} plus de calido aere est quam de frigido, atque in puritate ac in medietate aquarum libenter versatur; et diem diligit, et acer est, et grim, velut aliqua bestia in silva; atque ubicunque moratur, pisces consumit, et aquas illas de aliis piscibus evacuat. [2] Nam munda pascua quaerit, et duras ac sanas carnes habet. [3] Tam infirmis quam sanis hominibus bonae sunt comedendum. [4] Ipse enim medium temperatum calorem habet, et ideo carnes eius sanae sunt. [5] Et quasdam herbulas masculus et femina comedunt, de quibus geleyche in eo crescit, et illud velut caeteri pisces emittit. [6] Et si quis homo iecor eius saepe comedit, bonam et suavem digestionem parat. [7] Et si vermis hominem aut pecus comedit, ossa piscis huius pulveriza, et pulverem istum super loca ista pone, et vermes moriuntur.

 

[...]

 

Explicit quintus liber