BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Physica

 

Liber IV

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber quartus.

De lapidibus.

 

____________

 

Praefatio   Capitula   Incipit

____________

 

 

Praefatio.

 

[1] Omnis lapis ignem et humiditatem in se habet. [2] Sed dyabolus pretiosus lapides abhorret et odit et dedignatur, quia reminiscitur, quod decor eorum in ipsis apparuit, antequam de gloria sibi a Deo data corrueret, et quia etiam quidam pretiosi lapides ab igne gignuntur, in quo ipse poenas suas habet. [3] Nam per voluntatem Dei per ignem victus est etin ignem corruit, sicut etiam per ignem Spiritus sancti vincitur, cum homines per primam inspirationem sancti Spiritus de faucibus eius eruuntur. [4] In parte autem Orientis et in partibus illis, ubi nimius ardor solis est, pretiosi lapides et gemmae oriuntur. [5] Nam montes, qui in plagis illis sunt, ab ardore solis magnum ardorem habent velut ignis; sed et flumina quae in eisdem partibus fluunt nimio ardore solis semper fervent; unde cum interdum inundatio fluviorum illorum cruperit et ad eosdem ardentes montes crescendo ascenderit, cum ipsi montes ab ardore solis ardentes, a fluminibus illis tacti, in aliquibus locis, ubi aqua ignem tangit, aut quam spumam emittunt, id est singelent, velut ignitum ferrum seu ignitus lapis facit, si aqua super eum fundatur, et ita loco illo eadem spuma velut glitten haeret, et aut per tres aut per quatuor dies in lapidem durescit. [6] Sed cum inde inundatio aquarum illarum cessaverit, ita quod aquae illae iterum ad alveum suum revertuntur, spumae illae, quae in diversis locis montibus illis adhaeserunt, ardore solis, secundum diversas horas diei et secundum temperiem earumdem horarum, exsiccantur: unde etiam secundum temperiem earum horarum diei, colores suos et vires suas accipiunt, et ex siccitate in pretiosos lapides indurati, de locis suis plurimis velut squamae solvuntur et in arenam cadunt. [7] Sed cum deinde iterum inundatio fluviorum illorum excreverit, flumina illa multos de lapidibus illis extollunt et ad alias provincias ducunt, ubi postmodum ab hominibus reperiuntur. [8] Praefati autem montes tot et tantis gemmis sibi hoc modo innatis, velut quaedam lux diei ibi elucent. [9] Et sic pretiosi lapides ab igne et ab aqua gignuntur; unde etiam ignem et humiditatem in se habent, et etiam multas vires et multos effectus operum tenent, ita quod plurimae operationes cum eis fieri possunt, ista tamen opera quae bona et honesta, et utilia homini sunt, non autem opera seductionum, fornicationum, adulteriorum, inimicitiarum, homicidiorum, et similium, quae ad vitia tendunt et quae homini contraria sunt, quoniam natura eorum pretiosorum lapidum quaeque honesta et utilia quaerit, et prava et mala hominum respuit, quemadmodum virtutes vitia abiiciunt, et ut vitia cum virtutibus operari non possunt. [10] Alii autem lapides sunt, qui de eisdem montibus et de eadem praedicta natura non nascuntur, sed de aliis quibusdam et inutilibus rebus oriuntur, et per quos bona et mala ex natura eorum, permissione Dei, fieri possunt. [11] Nam Deus primum angelum quasi pretiosis lapidibus decoraverat, quos idem Lucifer in speculo Divinitatis splendere videns, et inde scientiam accepit, et in eis cognovit quod Deus multa mirabilia facere voluit, tunc mens eius elevata est, quia decor lapidum qui in ipso erat in Deo fulgebat, putans quod ipse aequalia et plura Deo posset, et ideo splendor eius extinctus est. [12] Sed sicut Deus Adam in meliorem partem recuperavit, sic Deus nec decorem nec virtutem pretiosorum lapidum istorum perire dimisit, sed voluit ut in terra essent in honore et benedictione, et ad medicinam.

 

 

Capitula.

 

I.

Smaragdus

II.

Iacinctus

III.

Onichinus

IV.

Beryllus

V.

Sardonix

VI.

Saphirus

VII.

Sardius

VIII.

Topazius

IX.

Crisolitus

X.

Iaspis

XI.

Prasius

XII.

Calcedonius

XIII.

Crisopassus

XIV.

Carbunculus

XV.

Ametistus

XVI.

Achates

XVII.

Adamas

XVIII.

Magnes

XIX.

Ligurius

XX.

Cristallus

XXI.

Margarite

XXII.

Berlen

XXIII.

Cornelion

XXIV.

Alabastrum

XXV.

Calx

XXVI.

De caeteris lapidibus, ut marmor, gryeszstein, calgstein,

wacken, et de similibus

 

 

 

Incipit liber quartus.

 

[...]

 

Capitulum II.

De Iacincto.

 

[1] Iacinctus in prima hora diei ab igne oritur, cum aer mites illos calores habet; et plus aereus est quam igneus, et ideo etiam aerem sentit et calorem suum aliquando secundum aerem habet; et tamen etiam igneus est, quia ab igne gignitur. [2] Et homo qui caliginem in oculis patitur, aut cui oculi turbidi sunt aut swerent, iachant ad solem teneat, et ille statim reminiscitur quia de igne genitus est, et cito incalescit, et mox in saliva eum parum permade, et ita oculis citissime apponat, ut inde calefiat, et sic saepe faciat, et oculi clarificabuntur et sani erunt. [3] Et si quis per fantasmata aut per magica verba bezaubert est, ita quod amens efficitur, accipe siligineum panem calidum, et eum in superiori crusta in modum crucis scinde, non tamen eum per totum frangens, et lapidem istum per scissuram istam deorsum trahe et dic: «Deus, qui omnem pretiositatem lapidum de dyabolo abiecit, cum praeceptum eius transgressus est, de te, N., omnia fantasmata et omnia magica verba abiiciat, et de te dolorem amentiae huius absolvat.» [4] Et iterum eumdem lapidem per calidum panem illum transversum trahens, dic: «Sicut splendor quem dyabolus in se habuit propter transgressionem suam ab eo ablatus est, sic etiam haec amentia quae N. per diversas fantasias et per diversa madica fatigat, a te auferatur et a te deficiat;» et eumdem panem circa scissuram illam, per quam iachant traxisti, illi qui dolet ad comedendum dabis. [5] Quod si ille siligneum panem per debilitatem corporis comedere non poterit, tunc azymum panem calidum, id est der brot cum iacincto et praefatis verbis benedices, ut praedictum est, et ipsi ad comedendum tribues. [6] Sed etiam eumdem ad modum crucis per omnes calidos cibos quos ille comesturus est trahes, scilicet per carnes, per warmuse, et per reliqos cibos eius, et ipsos, cum cruces in eis facis, cum praefatis verbis benedices, et hoc saepe facies, et curabitur. [7] Sed et qui in corde dolet, cum iacincto signum crucis super cor suum faciat, et praedicta verba dicat, et melius habebit.

 

[...]

 

Capitulum IV.

De Beryllus.

 

[1] Beryllus calidus est, et per singulos dies inter tertiam horam diei et inter mediam diem crescit de spuma aquae, cum sol ipsam fortiter incendit; et vis eius magis de aere et de aqua est quam de igne, sed tamen aliquantulum igneus. [2] Et si quis homo venenum iam comedit aut bibit, mox de beryllo in queckbronen aut in aliam aquam modice schabe, et statim bibat, et sic per quinque dies faciat, semel in die ieiunus bibens, et venenum aut per nauseam spumabit, aut per eum in posterioribus transibit. [3] Et qui eum apud se semper habet, et saepe in manu sua tenet, et saepe inspicit, cum aliis hominibus faciliter non certat, nec stridig est, sed tranquillus manet.

 

[...]

 

Capitulum XXIII.

De Cornelione.

 

[1] Cornelion plus de calido aere quam de frigido est, et in arena reperitur. [2] Et si alicui sanguis de naribus fluit, vinum calefac, et calefacto cornelion impone, et sic illi ad bibendum da, et sanguis effluere cessabit.

 

[...]

 

Explicit quartus liber