BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Physica

 

Liber VI

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber sextus.

De avibus.

 

____________

 

Praefatio   Capitula   Incipit

____________

 

 

Praefatio.

 

[1] Cum anima in corpore hominis aerea est, quamdiu in corpore manet, ita quod aere attollitur et sustentatur, alioquin in corpore suffocaretur: et in humano corpore cum sensibili intelligibilitate et stabilitate versatur, et ad haec volatilia creata sunt et posita, cum quibus ipsa sentire et scire debet, quae sibi scienda sunt, quoniam volatilia in aere pennis suis attolluntur et ubique in aere versantur; et sic anima, dum in corpore est, cogitationibus suis elevatur et ubique se dilatat. [2] Et in humiditate terrae perfectio illa ostenditur, quod homo in formatione sua perfectus est atque in corporabilitate discernitur, quod homo se corporalem esse in arboribus cognoscit; et his duobus, scilicet in humiditate, in corporabilitate intelligere debet, quod accrescere non poterit, quandiu anima in ipso est.

 

 

Capitula.

 

I.

Griffo

II.

Strusz

III.

Pavo

IV.

Grus

V.

Cingnus

VI.

Reyger

VII.

Wultur

VIII.

Aquila

IX.

Othobere

X.

Anser

XI.

Hagelgans

XII.

Aneta

XIII.

Gallus

XIV.

Urhun

XV.

Repphun

XVI.

Birckhun

XVII.

Falko

XVIII.

Habich

XIX.

Sperwer

XX.

Milvus

XXI.

Weho

XXII.

Corvus

XXIII.

Kraha

XXIV.

Nebelkra

XXV.

Muser

XXVI.

Ordume

XXVII.

Merla

XXVIII.

Columba

XXIX.

Turtur

XXX.

Psittacus

XXXI.

Pica

XXXII.

Heera

XXXIII.

Ule

XXXIV.

Huwo

XXXV.

Sisogomi

XXXVI.

Cuculus

XXXVII.

Snepha

XXXVIII.

Specht

XXXIX.

Passer

XL.

Mersa

XLI.

Amsela

XLII.

Drosela

XLIII.

Lercha

XLIV.

Ysenbrado

XLV.

Widehoppo

XLVI.

Quatela

XLVII.

Nachtegalla

XLVIII.

Stara

XLIX.

Fincko

L.

Distelfincke

LI.

Imera

LII.

Grasemucka

LIII.

Warckengel

LIV.

Merla

LV.

Wassersteltza

LVI.

Beynstertz

LVII.

Hyrundo

LVIII.

Cimgel

LIX.

Vespertilio

LX.

Wichewala

LXI.

Apis

LXII.

Musca

LXIII.

Cicata

LXIV.

Locusta

LXV.

Mugga

LXVI.

Humbelim

LXVII.

Glimo

LXVIII.

Megelana

[LXIX.

Wespa

LXX.

Parix]

 

 

 

Incipit liber sextus.

 

[...]

 

Capitulum XIV.

De Urhun.

 

[1] Urhun calidum et aliquantulum humidum, et ideo tam infirmis quam sanis in comestione bonum est. [2] Et si maden {tarmus ed.} aut alii vermes hominem comedunt, vesicam Urhunes pulveriza, et pulverem istum in locum ulcerum illorum pone, et cum de pulvere isto gustaverint, moriuntur.

 

[...]

 

Capitulum XXII.

De Corvo.

 

[1] Corvus plus calidus quam frigidus est, et quasi in medio aeris volat. [2] Et astutus est, audax, et non timet, atque hominem non multum fugit nec timet, ita quod etiam faciliter cum eo loqueretur, et scientiam fere ad hoc haberet, nisi quod irrationale animal est. [3] Et quia hominem cognoscit, ideo etiam multociens ea rapit quae homo apud se habet. [4] Et caro eius homini ad comedendum contraria est, quia naturam latronum et furum habet. [5] Et caetera quae in eo sunt ad medicamenta non valeat.

 

[...]

 

Capitulum XLII.

De Drosela.

 

[1] Drosela calida est, et moribus suis mansueta. [2] Sed homo qui interius in gutture aliquo modo dolet aut qui raucus in voce est, eam in aqua coquat, et in aqua illa lineum pannum intingat, et cum panno illo madido totum guttur suum usque ad orclatum {?} belbe {usque ad aures suaviter constringat ed.} et de residuo eiusdem aquae suffen paret et comedat, et hoc saepe faciat, et melius habebit in gutture et in voce. [3] Et qui in iecore aut in pulmone dolet, droselam accipiat, et eam in aqua coctam saepe comedat, et sanabitur.

 

[...]

 

Capitulum LXIX.

De Wespa.

 

[1] Wespa calida est et munda. [2] Homo enim berwurcz pulverizet, et bis tantum de pulvere vespae addat, et pulveres istos super calidum fumum teneat, ut paulatim et leniter incalescant, et sic calidos super cibum quod comedere vult teneat, et sic venenum ita infirmabitur quod eum laedere non valet.

 

[...]

 

Explicit sextus liber