BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Epistolae

 

Epistula CLXIX (1163)

 

____________________________________________________________

 

 

 

Conventus fratrum

ad Hildegardem.

 

Domine carissime matrique sanctissime, ac Christi famule et magistre sororum in cenobio beati Ruperti in Pinguis, Hildegardi, totus conventus fratrum de sancto N., in domo Dei cum consensu ambulare et in hac valle lacrimarum sponso virginum complacere.

Quia iustum est ut in causis nostris voluntatem Dei inspiciamus, ad clementiam pietatis vestre confugimus, in qua insolitum et inauditum temporibus nostris divinum donum, quo vos Deus respexit ac mirabiliter ditavit, non ad usum vestri solius, sed multorum, Deo iubente, convertitis. Nos enim, visis et auditis miraculis que Dominus per vos operatur, laudum preconia, quamvis indigna, ei offerimus. Sed quia multoties Deum negligimus, multis tribulationibus atterimur, infinitis calamitatibus afficimur, innumeris angustiis subicimur, et ne omnimodis desperantes pereamus, sicut necessarium, ita iustum est ut ad eos qui Deum toto corde diligunt et optimam partem cum Maria elegerunt confugiamus et eorum consilium et auxilium queramus.

A veridicis siquidem personis relatum est nobis quod quedam de errore Catharorum scripseritis, quemadmodum illa in visione secretorum Dei vidistis. Que ut nobis transmittatis, omni devotione expetimus, quoniam divine ostensioni et responso magis credimus quam humano. Sanctis itaque orationibus vestris nos commendamus, petentes ut quicquid vobis sponsus vester Dominus Iesus de his revelare dignabitur, nobis bona voluntate, sicut vos decet, scribi faciatis.

 

Valete.