BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Epistolae

 

Epistula CLXIXr (1163)

 

____________________________________________________________

 

 

 

Hildegardis

de Catharis.

 

Mense Iulio presentis anni, qui est millesimus centesimus sexagesimus tertius dominice incarnationis, aspiciens a longe vidi in umbra vere visionis sub altare quod est ante oculos Dei, et etiam vidi sub thronum Dei.

Et vidi quod viginti quattuor seniores, qui in circuitu sedis sedent, vitreum mare, quod in conspectu sedis est, movebant, et dixerunt: Moveamus vanas fundationes irrisionis illorum qui iniustitiam suam pro iustitia ponere volunt, et moveamus scintillas ardentis iniustitie illorum qui dicunt se populum regere et non regunt, atque moveamus fistulas varietatis squalidorum morum et deauratas chordas illusorum ac schismata schismatum.

Antiquus enim leo rugit, volens in medio predictarum scintillarum ardentis iniustitie volare. Sed hoc modo non erit. Advocemus Antiquum in quo omnia genera crescentium et omnes creature dinumerate sunt, et inspiciamus gladium qui in ore loquentis apparuit, et videamus in quo numero bilibres tritici et hordei sint, atque consideremus tubam que ante primum ve canit, et per iuramentum istorum et per virtutem illius qui in throno sedet, collum antiqui leonis vinciamus ac freno eum constringamus, ne ante tempora temporum et dimidium temporis ac ante quadraginta menses mare post mulierem in desertum fugientem emittat.

Nam viginti et tres anni ac quattuor menses sunt, quod a perversis operibus hominum que ab ore nigre bestie efflantur, quattuor venti per quattuor, angelos angulorum in magnam ruinam moti sunt, cum eadem opera supra eos ascendebant, ita quod in oriente vicissitudo squalidorum morum efflata est, et in occidente blasphemia et oblivio Dei in sanctos eius per famam vituli et per culturam idolorum sanctum sacrificium cruciando, ac in austro spurcitia odiosorum vitiorum, atque in septentrione phylacteria vestimentorum secundum tortuosum serpentem dilatata, que cum omnibus predictis malis postea supervenientibus contaminata sunt.

Sed tamen sexaginta anni sunt atque viginti et quattuor menses, quod antiquus serpens cum phylacteriis vestimentorum populos deludere cepit. Nunc autem innumerabiles sancti Dei, qui sub altare sunt, voces suas elevant, clamantes quod aspersio corporalis cineris eorum per iniquitatem populorum violata sit. Unde de sono ipsorum ventus flat qui miracula nunc facit. Sed qui supra nigrum equum sedit, sibilos contrarii venti illa errando emittit, sed non prevalebit.

Et iterum antiquus draco contra sanctos Dei in iracundia rugit supra pennas ventorum se elevando, et dicit: Quid est hoc? Illud quod isti et similes eorum constituerunt, ego destruam. – Et responsum illi dant: Quis mensus est pugillo aquas et celos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terre et libravit in pondere montes et colles in statera? {Is. 40, 12} Nam nos in statera Dei mensi sumus, in quo omnia facimus per igneam scintillam que ad faciem eius lucet. Tu autem in oculo tuo ignem ad urendum habes et ex ipso flammam educes fere usque ad locum prime constitutionis tue, et hoc contra Deum et contra celos et contra omnes qui in celo sunt facies. Sed non adhuc. Cum vero Deus celos palmo ponderavit, tunc ardens mons super collum tuum cadet, atque omnis fortitudo tua omnino destruetur. Sed de throno canticum novum nobis tunc dabitur, ac oculi qui undique omnia videndo et intuendo aspicient. Tu vero in voracissimo gutture tuo tempus vorandi nondum habes; unde per thronum Dei et per omnia indumenta eius coniuratus, ab hac insania tua cessa.

Vos autem, populi et gentes, audite Spiritum Dei vobis dicentem: Antiquus serpens per medium vestri in auricula sua turres facit, scilicet cum illis qui Sadduceis similes sunt ac similes illis qui Baal Deum nominant et iustum Deum non cognoscunt, ita quod arte deceptuosi spiritus eis interdum quasi scintilla apparet, videlicet aut nigra aut turbida, aut lucida et localis, que mox evanescit. Et hoc diabolicum et deceptuosum est, quoniam deceptuosi spiritus quattuor elementis et omnibus viribus eorum se similes interdum faciunt, quia primum hominem superaverunt. Quod autem a Deo est, ibi sapientia et prophetia est, ac occulta ostensio in alienis rebus que ad hominem non pertinent, quia Deus incomprehensibilis est. Isti autem homines de quibus diabolus in auricula sua turres facit, similes cancro sunt qui ante et retro incedit, et similes scorpionibus qui cum ignitis caudis in occulto vos figunt ac pessimo veneno crudelis infidelitatis vos interimunt; quos diabolus velut quibusdam divinis preceptis interdum invadit, que sua voluntate querunt, quoniam imago Dei sunt; et hoc ideo facit, ut eos tanto facilius postmodum illudendo decipiat. Hi etiam similes quibusdam magnis volucribus sunt, qui propria ova sua dispergendo abiciunt. Et dicunt: Proiciamus hoc a nobis, quia venenosum est. – Hi sunt qui prima principia negant, scilicet quod Deus omnia creavit et ea germinando et crescendo procedere iussit. Hi sunt qui dominicum principium negant, scilicet quod ante antiquitatem dierum apparuit, quoniam Verbum Dei homo fieri debuit. Hi sunt vobis peiores Iudeis qui cecos oculos modo habent ad videndam igneam formam que in sancta divinitate nunc homo splendet, qui tamen post longum tempus estimabunt se videre iustum, quousque Deus illum igneo flagello percusserit in quem considerabant.

Hi sunt etiam sulphurei montes igne mixti cum nequissima bestia que os suum contra Deum aperiet, et contra celum et contra omnes qui in celo sunt. Et sunt etiam viscera eiusdem incongruentis bestie que excipit et exspuit pessimam immunditiam, et precedunt eam, amplectendo spurcitiam ac nequitiam omnium malorum, per viam errantium, sicut prophete Dominum prophetaverunt in via salutis, eum ostendentes cum omnibus virtutibus iustitie; quos digitus Dei inspiravit et docuit, sicut et diabolus blasphemia et nequitia et mendacio omnium malorum istos imbuendo replet. Nam antiquo serpenti in initio ruine sue clavis quam se habere putavit, defecit, sed nunc in semetipso deputat quod hec nequissima bestia clavis eius sit, ita quod cum ea omnem voluntatem suam perficiat; sed in illa omnis fortitudo ipsius omnino conteretur.

Nunc vos, populi qui purissimam fidem habetis, Deum inspicientes audite vocem illius qui erat et qui est et qui venturus est {Apoc. 1, 4}, vobis dicentem: Audite verba sacerdotum qui iustitiam meam tenent et servant, et in quorum auribus hec verba mea sonabunt et qui etiam hec verba in nomine meo ad vos dicent, atque cum clamantibus vocibus eorum prefatum immundum et profanum populum a vobis proicite et cum asperis ac duris verbis eos cruciate, et eos omnino in expulsionem ducite atque in infelices cavernas et speluncas eos ex toto effugate, quia volunt vos seducere. Et hoc etiam idcirco facite, ne sitis a Deo anathematizati et ne pax a vobis fugiat, quoniam magistri et sacerdotes, reges, duces et principes populi coram Deo vocari non potestis, quamdiu istis habitacula vobiscum datis, quia civitates et ville vestre destruentur ac predia vestra propter hos criminosos homines diripientur, si vobiscum permanserint. Nunc laus Deo sit, qui super thronum sedet et abyssos intuetur, et qui omnes celos in dominatione sua tenet. Et Spiritus Dei dicit: Qui verba ista audire et intelligere neglexerit nec eis credere voluerit, gladius verbi Dei illum cum magna tribulatione occidet.

Et mox in eadem visione audivi torrentem vocem ad me dicentem: Hec que vidisti et audisti scribe, et ea sacerdotibus Ecclesie qui purissima fide Deum colunt, celeriter transmitte, ut illa ubique in circuitu suo populis predicent, ita ut ab his diabolicis artibus se observent, ne inter eos radicem ponant, et pereant. Sed ego, paupercula forma, deinde plurimis diebus in infirmitate oppressa langui, ita quod super pedes meos pleniter stare non potui, quousque hec scripture commendassem.