BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heloisa

ca. 1100 - 1163

 

Epistulae inter

Abaeladum et Heliosam

 

Epistula V

 

_________________________________________________________

 

 

 

Heloissa ad Abaelardum de vita religiosa

 

Suo specialiter, sua singulariter.

Ne me forte in aliquo de inobedientia causari queas, verbis etiam immoderati doloris tuae frenum impositum est iussionis ut ab his mihi saltem in scribendo temperem a quibus in sermone non tam difficile quam impossibile est providere. Nihil enim minus in nostra est potestate quam animus, eique magis obedire cogimur quam imperare possimus. Unde et cum nos eius affectiones stimulant, nemo earum subitos impulsus ita repulerit ut non in effecta facile prorumpant, et se per verba facilius effluant quae promptiores animi passionum sunt notae, secundum quod scriptum est. Ex abundantia enim cordis os loquitur [Matt.12:34]. Revocabo itaque manum a scripto in quibus linguam a verbis temperare non valeo. Utinam sic animus dolentis parere promptus sit quemadmodum dextra scribentis.

Aliquod tamen dolori remedium vales conferre si non hunc omnino possis auferre. Ut enim insertum clavum alius expellit, sic cogitatio nova priorem excludit cum alias intentus animus priorum memoriam dimittere cogitur aut intermittere. Tanto vero amplius cogitatio quaelibet animum occupat, et ab aliis deducit, quanto quod cogitatur honestius aestimatur, et quo intendimus animum magis videtur necessarium.

Omnes itaqaue nos Christi ancillae et in Christo filiae tuae duo nunc a tua paternitate supplices postulamus, quae nobis admodum necessaria providemus. Quorum quidem alterum est ut nos instruere velis unde sanctimonialium ordo coeperit, et quae nostrae sit professionis auctoritas. Alterum vero est ut aliquam nobis regulam instituas, et scriptam dirigas quae feminarum sit propria et ex integro nostrae conversionis statum habitumque describat, quod nondum a Patribus sanctis actum esse conspeximus. Cuius quidem rei defectu et indigentia nunc agitur ut ad eiusdem regulae professionem tam mares quam feminae in monasteriis suscipiantur, et idem institutionis monasticae iugum imponitur infirmo sexui aeque ut forti.

Unam quippe nunc Regulam beati Benedicti apud Latinos feminae profitentur aeque ut viri. Quam sicut viris solummodo constat scriptam esse ita et ab ipsis tantum impleri posse tam subiectis pariter quam praelatis. Ut enim cetera nunc omittam Regulae capitula, quid ad feminas quod de cucullis, femoralibus et scapularibus ibi scriptum est? Quid denique ad ipsas de tunicis aut de laneis ad carnem indumentis, cum earum humoris superflui menstruae purgationes haec omnino refugiant? Quid ad ipsas etiam quod de abbate statuitur ut ipse lectionem dicat evangelicam et post ipsam hymnum incipiat? Quid de mensa abbatis seorsum cum peregrinis et hospitibus constituenda? Numquid nostrae convenit religioni ut vel numquam hospitium viris praebeat aut cum hiis quos susceperit viris abbatissa comedat? O quam facilis ad ruinam animarum virorum ac mulierum in unum cohabitatio! Maxime vero in mensa ubi crapula dominatur et ebrietas et vinum in dulcedine bibitur in quo est luxuria [Ephes.5:18]. Quod et beatus praecavens Hieronymus ad matrem et filiam scribens meminit dicens: Difficile inter epulas servatur pudicitia. Ipse quoque poeta luxuriae turpitudinisque doctor libro amatoriae artis intitulato quantam fornicationis occasionem convivia maxime praebeant studiose exsequitur dicens [Ovid., Ars Amatoria, I, 233 seqq.]:

 

Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas

permanet et [capto] stat gravis ille loco ...

Tunc veniunt risus tunc pauper cornua sumit:

Tunc dolor et curae rugaque frontis abiit ...

Illic saepe animos iuvenum rapuere puellae

Et Venus in vinis ignis in igne fuit.

 

Numquid et si feminas solas hospitio susceptas ad mensam admiserint, nullum ibi latet periculum? Certe in seducenda muliere nullum est aeque facile ut lenocinium muliebre. Nec corruptae mentis turpitudinem ita prompte cuiquam mulier committit sicut mulieri. Unde et praedictus Hieronymus maxime saecularium accessus feminarum vitare propositi sancti feminas adhortatur. Denique si viris ab hospitalitate nostra exclusis solas admittamus feminas, quis non videat quanta exasperatione viros offendamus quorum beneficiis monasteria sexus infirmi egent, maxime si eis a quibus plus accipiunt minus aut omnino nihil largiri videantur? Quod si praedictae Regulae tenor a nobis impleri non potest, vereor ne illud apostoli Iacobi in nostram quoque damnationem dictum sit: Quicunque totam legem observaverit offendat autem in uno actus est omnium reus [Jac.2:11]: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis. Ac si aperte dicat: Ideo quilibet reus fit de transgressione uniuscuiuslibet praecepti quia ipse Dominus, qui praecipit unum, praecipit et aliud. Et quodcumque legis violetur praeceptum, ipse contemnitur qui legem non in uno sed in omnibus pariter mandatis constituit.

Ut autem praeteream illa Regulae instituta quae penitus observare non possumus, aut sine periculo non valemus, ubi umquam ad colligendas messes conventus monialium exire vel labores agrorum habere consuevit; aut suscipiendarum feminarum constantiam uno anno probaverit, easque tertio perlecta Regula, sicut in ipsa iubetur, instruxerit? Quid rursum stultius quam viam ignotam nec adhuc demonstratam aggredi? Quid praesumptuosius quam eligere ac profiteri vitam quam nescias, aut votum facere quod implere non queas? Sed et cum omnium virtutum discretio sit mater, et omnium bonorum moderatrix sit ratio, quis aut virtutem aut bonum censeat quod ab istis dissentire videat? Ipsas quippe virtutes excedentes modum atque mensuram sicut Hieronymus asserit inter vitia reputari convenit. Quis autem ab omni ratione ac discretione seiunctum non videat, si ad imponenda onera eorum, quibus imponuntur, valitudines prius non discutiantur ut naturae constitutionem humana sequatur industria? Quis asinum sarcina tanta qua dignum iudicat elephantem? Quis tanta pueris aut senibus quanta viris iniungat? Tanta debilibus scilicet quanta fortibus; tanta infirmis quanta sanis; tanta feminis quanta maribus, infirmiori videlicet sexui quanta et forti? Quod diligenter beatus papa Gregorius attendens, Pastoralis sui capitulo XXIV tam de admonendis quam de praecipiendis ita distinxit: Aliter igitur amonendi sunt viri, atque aliter feminae quia illis gravia, istis vero sunt iniungenda leviora et illos magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant.

Certe et qui monachorum regulas scripserunt nec solum de feminis omnino tacuerunt, verum etiam illa statuerunt quae eis nullatenus convenire sciebant; satis commode innuerunt nequaquam eodem iugo regulae tauri et iuvencae premendam esse cervicem quia, quos dispares natura creavit, aequari labore non convenit. Huius autem discretionis beatus non immemor Benedictus, tamquam omnium iustorum spiritu plenus, pro qualitate hominum aut temporum cuncta sic moderatur in regula ut omnia sicut ipsemet uno concludit loco mensurate fiant. Primo itaque ab ipso incipiens abbate, praecipit eum ita subiectis praesidere ut «secundum unius, inquit, cuiusque qualitatem vel intelligentiam ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat, suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum conterendum.»

... Discernat et [temperet] cogitans discretionem sancti Iacob dicentis [Gen.33:13]: «Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die.» Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnino temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant.

Ad hanc quidem dispensationis moderationem indulgentia pertinet puerorum, senum et omnino debilium, lectoris seu septimanariorum, coquinae ante alios refectio, et in ipso etiam conventu de ipsa cibi vel potus qualitate seu quantitate pro diversitate hominum providentia de quibus quidem singulis ibi diligenter scriptum est. Ipsa quoque statuta ieiunii tempora pro qualitate temporis vel quantitate laboris ita relaxat prout naturae postulat infirmitas. Quid, obsecro, ubi iste qui sic ad hominum et temporum qualitatem omnia moderatur ut ab omnibus sine murmuratione perferri queant quae instituuntur? Quid, inquam, de feminis provideret, si eis quoque pariter ut viris regulam institueret? Si enim in quibusdam regulae rigorem pueris, senibus et debilibus pro ipsa naturae debilitate vel infirmitate temperare cogitur, quid de fragili sexu provideret cuius maxime debilis et infirma natura cognoscitur?

Perpende itaque quam longe absistat ab omni rationis discretione eiusdem regulae professione tam feminas quam viros obligari, eademque sarcina tam debiles quam fortes onerari. Satis esse nostrae arbitror infimitati, si nos ipsis Ecclesiae rectoribus et, qui in sacris ordinibus constituti sunt clericis tam continentiae quam absinentiae virtus aequaverit, maxime cum Veritas dicat [Luc.6:40]: Perfectus omnis erit si sit sicut magister eius. Quibus etiam pro magno reputandum esset, si religiosos laicos aequiparare possemus; quae namque in fortibus parva censemus, in debilibus admiramur et iuxta illud Apostoli [2Cor.12:9]: Virtus in infirmitate perficitur. Ne vero laicorum religio pro parvo ducatur, qualis fuit Abrahae, David, Iob, licet coniugatorum, Chrysostomus in Epistola ad Hebraeos sermone septimo nobis occurrit dicens:

Sunt multa in quibus ... poterit laborare ut bestiam illam incantet. Quae sunt ista? Labores, lectiones, vigiliae. Sed quid ad nos, inquit, qui non sumus monachi? Haec mihi dicis? Dic Paulo, cum dicit [Ephes.6:18]: Vigilantes in omni patientia et oratione; cum dicit: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Non enim haec monachis scribebat tantum, sed omnibus qui erant in civitatibus. Non enim saecularis homo debet aliquid amplius habere monacho quam cum uxore concumbere tantum. Hic enim habet veniam, in aliis autem nequaquam, sed omnia aequaliter sicut monachi agere debent. Nam et beatitudines quae a Christo dicuntur non monachis tantum dictae sunt ... alioquin universus mundus peribit ... et in angustum inclusit ea quae virtutis sunt. Et quomodo honorabiles sunt nuptiae quae nobis tantum impediunt.

Ex quibus quidem verbis aperte colligitur quod quisquis evangelicis praeceptis continentiae virtutem addiderit, monasticam perfectionem implebit.

Atque utinam ad hoc nostra religio conscendere posset ut Evangelium impleret, non transcenderet, nec plusquam christianae appeteremus esse. Hinc profecto, ni fallor, sancti decreverunt Patres non ita nobis sicut viris generalem aliquam regulam quasi novam legem praefigere, nec magnitudine votorum nostram infirmitatem onerare, attendentes illud Apostoli: Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex nec praevaricatio. Et iterum: Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Idem quoque maximus continentiae praedicator de infirmitate nostra plurimum confidens, et quasi ad secundas nuptias urgens iuniores viduas: Volo, inquit, iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario etc. Quod et beatus Hieronymus saluberrimum esse considerans Eustochio de improvisis feminarum votis consulit his verbis:

Si autem et illae quae virgines sunt, ob alias tamen culpas non salvantur quid fiet illis quae prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus Sancti in lupanar? ... Rectius fuerat homini subisse coniugium ambulasse per plana quam per altiora tendentem in profundum inferni cadere.

Quarum etiam professioni sanctus Augustinus consulens in libro De continentia viduali ad Iulianam scribit his verbis:

Quae non coepit, deliberet; quae aggressa est, perseveret. Nulla adversario detur occasio; nulla Christo subtrahatur oblatio.

Hinc etiam canones nostrae infirmitati consulentes decreverunt diaconissas ante quadraginta annos ordinari non debere, et hoc cum diligenti probatione, cum a viginti annis liceat diaconos promoveri.

Sunt et in monasteriis qui regulares dicuntur canonici beati Augustini quamdam, ut aiunt, regulam profitentes qui se inferiores monachis nullatenus arbitrantur, licet eos et vesci carnibus et lineis uti videamus. Quorum quidem virtutem, si nostra exaequare infirmitas posset, numquid pro minimo habendum esset? Ut autem nobis de omnibus cibis tutius ac levius indulgentur, ipsa quoque natura providit quae maiore scilicet sobrietatis virtute sexum nostrum praemunivit. Constat quippe multo parciore sumptu et alimonia minore feminas quam viros sustentari posse, nec eas tam leviter inebriari physica protestatur. Unde et Macrobius Theodosius Saturnaliorum libro septimo meminit his verbis:

Aristoteles mulieres inquit raro ebriantur crebro senes ... Mulier humectissimo est corpore; docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue assiduae purgationes superfluo exonerantes corpus humore. Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit ... nec facile cerebri sedem ferit fortitudine eius exstincta. Item: Muliebre corpus crebris purgationibus deputatum pluribus consertum foraminibus ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitum confluenti; per haec foramina vapor vini celeriter evanescit. Contra senibus siccum est corpus, quod probat asperitas et squalor cutis.

Ex his itaque perpende quanto tutius ac iustius naturae et infirmitati nostrae cibus quilibet et potus indulgeri possit, quarum videlicet corda crapula et ebrietate gravari facile non possunt, cum ab illa nos cibi parcitas, ab ista feminei corporis qualitas, ut dictum est, protegat.

Satis nostrae esse infirmitati et maximum imputari debet, si continenter ac sine proprietate viventes et, officiis occupatae divinis, ipsos Ecclesiae duces vel religiosos laicos in victu adaequemus, vel eos denique qui regulares canonici dicuntur et se praecipue vitam apostolicam sequi profitentur. Magnae postremo providentiae est his qui Deo se per votum obligant ut minus voveant, et plus exsequantur, ut aliquid semper debitis gratia superaddant. Hinc enim per semetipsam Veritas ait: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus quae debuimus facere fecimus. Ac si aperte diceret: Ideo inutiles et quasi pro nihilo ac sine meritis reputandi quia debitis tantum exsolvendis contenti, nihil ex gratia superaddidimus. De quibus quidem gratis superaddendis ipse quoque Dominus alibi parabolice loquens ait: Sed et si quid superogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Quod quidem hoc tempore multi monasticae religionis temerarii professores, si diligentius attenderent, et in quam professionem iurarent antea providerent, atque ipsum Regulae tenorem studiose perscrutarentur, minus per ignorantiam offenderent, et per negligentiam peccarent. Nunc vero indiscrete omnes fere pariter ad monasticam conversionem currentes, inordinate suscepti, inordinatius vivunt, et eadem facilitate qua ignotam Regulam profitentur eam contemnentes, consuetudines quas volunt pro lege statuunt.

Providendum itaque nobis est ne id oneris feminae praesumamus in quo viros fere iam universos succumbere videmus, immo et deficere. Senuisse iam mundum conspicimus hominesque ipsos cum ceteris que mundi sunt pristinum naturae vigorem amisisse, et iuxta illud Veritatis ipsam caritatem non tam multorum quam fere omnium refriguisse ut iam videlicet pro qualitate hominum ipsas propter homines scriptas vel mutari vel temperari necesse sit Regulas.

Cuius quidem discretionis ipse quoque beatus non immemor Benedictus ita se monasticae districtionis rigorem temperasse fatetur, ut descriptam a se Regulam comparatione priorum institutorum nonnisi quamdam honestatis institutionem et quamdam conversationis inchoationem reputet, dicens:

Regulam atem hanc descripsimus, ut hanc observantes ... aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere. Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat sunt doctrinae sanctorum Patrum, quarum observatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis. Item: Quisquis ergo ad coelestem patriam festinas, hanc minimam inchoationis Regulam ... adiuvante Christo, perfice, et tunc demum ad maiora ... doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies.

Qui, ut ipse ait, dum, quando legamus olim sanctos Patres uno die psalterium explere solere, ita psalmodiam tepidis temperavit ut in ipsa per hebdomadem distributione psalmorum minore ipsorum numero monachi quam clerici sint contenti.

Quid etiam tam religioni quietique monasticae contrarium est quam quod luxuriae fomentum maxime praestat et tumultus excitat, atque ipsam Dei in nobis imaginem, qua praestamus ceteris, id est, rationem delet? Hoc autem vinum est quod supra omnia victui pertinentia plurimum Scriptura damnosum asserit et caveri admonet. De quo et maximus ille sapientum in Proverbiis meminit dicens: Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas; quicunque his delectatur non erit sapiens. Cui vae? Cuius patri vae? Cui rixae? Cui foveae? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? Nonne his qui morantur in vino et student calcibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo. Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam? Item: Noli regibus, O Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam filiorum pauperis. Et in Ecclesiastico scriptum est: Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. Ipse quoque Hieronymus ad Nepotianum scribens de vita clericorum, et quasi graviter indignans quod sacerdotes legis ab omni quod inebriare potest abstinentes nostros in hac abstinentia superent:

Nequaquam, inquit, vinum redoleas ne audias illud philosophi: Hoc non est osculum porrigere sed propinare. Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat et lex vetus prohibet. Qui altari deserviunt, vinum et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur quae inebriare potest, sive illa quae fermento conficitur, sive pomorum succo aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quicquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum.

Ecce quod regum deliciis interdicitur, sacerdotibus penitus denegatur, et cibis omnibus periculosius esse constat. Ipse tamen tam spiritalis vir beatus Benedictus dispensatione quadam praesentis aetatis indulgere monachis cogitur. «Licet, inquit, legamus vinum monachorum omnino non esse sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest etc. Legerat ni fallor quod in Vitis Patrum scriptum est his verbis:

Narraverunt quidam abbati Pastori de quodam monacho quia non bibebat vinum, et dixit eis quia vinum monachorum omnino non est. Item post aliqua: Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii et inventum est ibi cenidium vini. Et tollens unus de senibus parvum vas, calicem portavit ad abbatem Sisoi et dedit ei. Et bibit semel, et secundo et accepit et bibit; obtulit ei et tertio, sed non accepit dicens: Quiesce frater an nescis quia est Satanas? Et iterum de abbate Sisoi: Dicit ergo Abraham discipulus eius: Si occurritur in Sabbato et Dominica ad ecclesiam, et biberit tres calices, ne multo est? Et dixit senex: Si non esset Satanas, non esset multum.

Ubi umquam, quaeso, carnes a Deo damnatae sunt vel monachis interdictae? Vide, obsecro, et attende qua necessitate Regulam temperet in eo etiam quod periculosius est monachis, et quod eorum non esse noverit, quia videlicet huius abstinentia temporibus suis monachis iam persuaderi non poterat. Utinam eadem dispensatione et in hoc tempore ageretur ut videlicet in his quae media boni et mali atque indifferentia dicuntur, tale temperamentum fieret ut quod iam persuaderi non valet, professio non exigeret, mediisque omnibus sine scandalo concessis, sola interdici peccata sufficeret, et sic quoque in cibis sicut in vestimentis dispensaretur, ut, quod vilius comparari posset, ministraretur, et per omnia necessitati, non superfluitati, consuleretur. Non enim magnopere sunt curanda quae nos regno Dei non praeparant, vel quae nos minime Deo commendant. Haec vero sunt omnia quae exterius geruntur, et aeque reprobis ut electis, aeque hypocritis ut religiosis communia sunt. Nihil quippe inter Iudaeos et Christianos ita separat sicut exteriorum operum et interiorum discretio, praesertim cum inter filios Dei et diaboli sola caritas discernat quam plenitudinem legis et finem praecepti Apostolus vocat. Unde et ipse hanc operum gloriam prorsus extenuans ut fidei praeferat iustitiam Iudaeum alloquens dicit: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Perquam legem? Factorum? Non; sed per legem fidei. Arbitramur enim hominem iustificari per fidem sine operibus legis. Item: Si enim Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Et rursum: Ei, inquit, qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei.

Idem etiam omnium ciborum esum Christianis indulgens, et ab his ea quae iustificant distinguens: Non est, inquit, regnum Dei esca et potus, sed iustititia et pax et gaudium in Spiritu sancto. ... Omnia quidem munda sunt; sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur aut scandalizetur aut infirmetur. Non enim hoc loco ulla cibi comestio interdicitur, sed comestionis offensio qua videlicet quidam ex conversis Iudaeis scandalizabantur, cum viderent ea quoque comedi que lex interdixerat. Quod quidem scandalum apostolus etiam Petrus cupiens evitare graviter ab ipso est obiurgatus, et salubriter correptus, sicut ipsemet Paulus ad Galatas scribens commemorat qui rursus Corinthiis scribens: Esca autem nos non commendat Deo. Et rursum: Omne quod in macello venit manducate. ... Domini est terra et plenitudo eius. Et ad Colossenses: Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu. Et post aliqua: Si mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeritis neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praeceptum et doctrinas hominum. Elementa huius mundi vocat prima legis rudimenta secundum carnales observantias in quarum videlicet doctrina, quasi in addiscendis litteralibus elementis, primo se mundus, id est, carnalis adhuc populus exercebat. Ab his quidem elementis, id est, carnalibus observantiis tam Christus, quam sui mortui sunt, cum nihil his debeant, iam non in hoc mundo viventes, hoc est, inter carnales figuris intendentes et decernentes, id est, distinguentes quosdam cibos vel quaslibet res ab aliis atque ita dicentes: Ne tetigeritis haec vel illa etc. Quae scilicet tacta vel gustata, vel contrectata, inquit Apostolus, sunt in interitu animae ipso suo usu quo videlicet ipsis ad aliquam etiam utimur utilitatem secundum, inquam, praeceptum et doctrinas hominum, id est, carnalium et legem carnaliter intelligentium potius quam Christi vel suorum.

Hic enim cum ad praedicandum ipsos destinaret apostolos, ubi magis ipsi ab omnibus scandalis providendum erat, omnium tamen ciborum esum ita eis indulsit, ut apud quoscumque suscipiantur hospitio, ita sicut illi victitent, edentes scilicet et bibentes quae apud illos sunt.

Ab hoc profecto Dominica suaque disciplina illos recessuros ipse iam Paulus per Spiritum providebat. De quibus ad Timotheum scribit dicens: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium ... prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es.

Quis denique Ioannem eiusque discipulos abstinentia nimia se macerantes ipsi Christo eiusque discipulis in religione non praeferat, si corporalem oculum ad exterioris abstinentiae intendat exhibitionem? De quo etiam ipsi discipuli Ioannis adversus Christum et suos murmurantes, tamquam adhuc in exterioribus iudaizantes, ipsum interrogaverunt Dominum dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Quod diligenter attendens beatus Augustinus, et quid inter virtutem et virtutis exhibitionem referat distinguens, ita quae fiunt exterius pensat ut nihil meritis superaddant opera. Ait quippe sic in libro De Bono Coniugali:

Continentia, non corporis, sed animae virtus est. Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrum virtus apparuit in tolerando passiones. Item: Iam enim erat in Iob patientia quam noverat Dominus, et cui testimonium perhibebat, sed hominibus innotuit tentationis examine. Item: Verum ut apertius intelligatur quomodo sit virtus in habitu etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat Catholicorum. Dominus Iesus, quod in veritate carnis esurierit et sitierit et manducaverit et biberit, nullus ambigit eorum qui ex eius Evangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiae virtus a cibo et potu, quanta erat in Ioanne Baptista? Venit enim Ioannes non manducans neque bibens et dixerunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens et dixerunt: Ecce homo vorax et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum. Item deinde: ... ibi subiecit cum de Ioanne ac de se illa dixisset: Iustificata est sapientia a filiis suis, qui virtutem continentiae vident in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportuniate manifestari, sicut virtus patientiae sanctorum martyrum ... Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro qui passus est, et in Ioanne qui passus non est; sic non est impar meritum continentiae in Ioanne qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios generavit. Et illius enim caelibatus, et illius connubium pro distributione temporum Christo militaverunt. Sed continentiam Ioanne et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat.

Illo itaque tempore cum et lex, dies patriarcharum subsequens, maledictum dixit qui non excitaret semen in Israel, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis ut diceretur: Qui potest capere, capiat ... qui habet, operatur, qui operari noluerit, non se habere mentiatur.

Ex his liquide verbis colligitur solas apud Deum merita virtutes obtinere, et quicumque virtutibus pares sunt, quantumcumque distent operibus, sequaliter ab ipso promereri. Unde quicumque sunt vere Christiani sic toti circa interiorem hominem sunt occupati ut eum scilicet virtutibus ornent et vitiis mundent, ut de exteriori nullam vel minimam assumant curam. Unde et ipsos legimus apostolos ita rusticane et velut inhoneste in ipso etiam Domini comitatu se habuisse ut, velut omnis reverentiae atque honestatis obliti, cum per stata transirent spicas vellere, fricare et comedere more puerorum non erubescerent, nec de ipsa etiam manuum ablutione, cum cibos essent accepturi, sollicitos esse. Qui cum a nonnullis quasi de immunditia arguerentur, eos Dominus excusans. Non lotis, inquit, manibus manducare, non coinquinat hominem. Ubi et statim generaliter adiecit ex nullis exterioribus animam inquinari, sed ex his tantum quae de corde prodeunt, quae sunt, inquit, cogitationes, adulteria homicidia etc. Nisi enim prius prava voluntate animus corrumpatur, peccatum esse non poterit, quicquid exterius agatur in corpore. Unde et bene ipsa quoque adulteria sive homicidia ex corde procedere dicit, quae et sine tactu corporum perpetrantur iuxta illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo et: Omnis qui odit fratrem suum homicida est. Et tactis vel laesis corporibus minime peraguntur, quando videlicet per violentiam opprimitur aliqua, vel per iustitiam coactus iudex interficit reum. Omnis quippe homicida, sicut scriptum est, non habet partem in regno Christi et Dei.

Non itaque magnopere quae fiunt sed quo animo fiant pensandum est, si illi placere studemus, qui cordis et renum probator est, et in abscondito videt, qui iudicabit occulta hominum, Paulus inquit, secundum Evangelium meum, hoc est, secundum meae praedicationis doctrinam. Unde et modica viduae oblatio quae fuit duo minuta, id est, quadrans, omnium divitum oblationibus copiosis praelata est ab illo cui dicitur: Bonorum meorum non eges, cui magis oblatio ex offerente quam offerens placet ex oblatione sicut scriptum est: Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius, ut videlicet prius devotionem offerentia inspiceret, et sic ex ipso donum oblatum gratum haberet. Quae quidem animi devotio, tanto maior in Deo habetur, quanto in exterioribus minus est animus occupatus, et tanto humilius ei deservimus, ac magis debere cogitamus, quanto de exterioribus quae fiant, minus confidimus. Unde et Apostolus post communem ciborum indulgentiam de qua, ut supra meminimus, Timotheo scribit de exercitio quoque corporalis laboris adiunxit dicens: Exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae, quoniam pia mentis in Deum devotio et hic ab ipso meretur necessaria, et in futuro perpetua. Quibus quidem documentis quid alius docemur quam Christiane sapere et cum Iacob de domesticis animalibus refectionem patri providere, non cum Esau de silvestribus curam sumere et in exterioribus iudaizare? Hinc et illud est Psalmistae: In me sunt Deus vota tua, quae reddam, laudationes tibi. Ad hoc quoque illud adiunge poeticum: Ne te quaesiveris extra.

Multa sunt et innumerabilia tam saecularium quam ecclesiasticorum doctorum testimonia quibus ea, quae fiunt exterius, et indifferentia vocantur, non magnopere curanda esse docemur, alioquin legis opera et servitutis eius, sicut ait Petrus, importabile iugum evangelicae libertati esset praeferendum, et suavi iugo Christi et eius oneri levi.

Ad quod quidem suave iugum et onus leve per semetipsum Christus nos invitans: Venite, inquit, qui laboratis et onerati estis etc. Unde et praedictus apostolus quosdam iam ad Christum conversos, sed adhuc opera legis retineri censentes vehementer obiurgans, sicut in Actibus apostolorum scriptum est, ait: Viri fratres ... quid tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari, quemadmodum et illi. Et tu ipse, obsecro, non solum Christi, verum etiam huius imitator apostoli, discretione, sicut et nomine, sic operum praecepta moderare ut infirmae convenit naturae, et ut divinae laudis plurimum vacare possimus officiis. Quam quidem hostiam, exterioribus omnibus sacrificiis reprobatis, Dominus commendans ait: Si esuriero, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum? Aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua, et invoca me in die tribulationis; et eruam te, et honorificabis me.

Nec id quidem ita loquimur ut laborem operum corporalium respuamus cum necessitas postulaverit, sed ne ista magna putemus quae corpori serviunt, et officii divini celebrationem praepediunt, praesertim cum ex auctoritate apostolica id praecipue devotis indultum sit feminis ut alienae procurationis sustententur officiis magis quam de opere proprii laboris. Unde ad Timotheum Paulus: Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. Veras quippe viduas dicit quascumque Christo devotas, a quibus non solum maritus mortuus est, verum etiam mundus crucifixus est et ipsae mundo. Quas recte de dispendiis Ecclesiae tamquam de propriis sponsi sui redditibus sustentari convenit. Unde et Dominus ipse matri suae procuratorem apostolum potius quam virum eius praevidit et apostoli septem diaconos, id est, Ecclesiae ministros, qui devotis ministrarent feminis instituerunt.

Scimus quidem et Apostolum Thessalonicensibus scribentem quosdam otiose vel curiose viventes adeo constrinxisse ut praeciperet: Quoniam si quis non vult operari, non manducet, et beatum Benedictum maxime pro otiositate vitanda opera manuum iniunxisse. Sed numquid Maria otiose sedebat ut verba Christi audiret, Martha tam ei quam Domino laborante, et de quiete sororis tamquam invida murmurante, quasi quae sola pondus diei et aestus portaverit? Unde et hodie frequenter murmurare eos cernimus, qui in exterioribus laborant, cum his, qui divinis occupati sunt officiis, terrena ministrant. Et saepe de his, quae tyranni rapiunt, minus conqueruntur quam quae desidiosis, ut aiunt, istis et otiosis excolvere coguntur, quos tamen non solum verba Christi audire, verum etiam in his assidue legendis et decantandis occupatos considerant esse. Nec attendunt non esse magnum, ut ait Apostolus, si eis communicent corporalia a quibus exspectant spiritualia, nec indignum esse ut qui terrenis intendunt his qui spiritualibus occupantur, deserviant. Hinc etenim ex ipsa quoque legis sanctione ministris Ecclesiae haec salubris otii libertas concessa ut tribus Levi nihil hereditatis terrenae perciperet quo expeditius Domino deserviret, sed de labore aliorum decimas et oblationes susciperet.

De abstinentia quoque ieiuniorum quam magis vitiorum quam ciborum Christiani appetunt, si quid Ecclesiae institutioni superaddi decreveris, deliberandum est, et quod nobis expedit instituendum.

Maxime vero de officiis ecclesiasticis et de ordinatione psalmorum providendum est ut in hoc saltem si placet, nostram exoneres infirmitatem ne, cum psalterium per hebdomadem expleamus, eosdem necesse sit psalmos repeti. Quam etiam beatus Benedictus, cum eam pro visu suo distribuisset, in aliorum quoque optione sua id reliquit admonitio ut si, cui melius videretur, aliter ipsos ordinaret, attendens videlicet quod per temporum successionem Ecclesiae decor creverit, et que prius rude susceperat fundamentum, postmodum aedificii nacta est ornamentum.

Illud autem prae omnibus definire te volumus quid de evangelica lectione in vigiliis nocturnis nobis agendum sit. Periculosum quippe nobis videtur eo tempore ad nos sacerdotes aut diaconos admitti, per quos haec lectio recitetur, quas praecipue ab omni hominum accessu atque aspectu segregatas esse convenit, tum ut sincerius Deo vacare possimus, tum etiam ut a tentatione tutiores simus.

Tibi nunc, domine, dum vivis incumbit instituere de nobis quid in perpetuum tenendum sit nobis. Tu quippe post Deum huius loci fundator, tu per Deum nostrae congregationis es plantator, tu cum Deo nostrae sis religionis institutor. Praeceptorem alium post te fortassis habiturae sumus et qui super alienum aliquid aedificet fundamentum, ideoque, veremus, de nobis minus futurus sollicitus, vel a nobis minus audiendus, et qui denique, si aeque velit, non aeque possit. Loquere tu nobis et audiemus.

Vale.