BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heloisa

ca. 1100 - 1163

 

Epistulae inter

Abaeladum et Heliosam

 

Epistula VI

 

_________________________________________________________

 

 

 

Abaelardus ad Heloissam de dignitate

ordinis sanctimonialium

 

Caritati tuae, carissima soror de origine tuae professionis tam tibi quam spiritualibus filiabus tuis sciscitanti, unde scilicet monialium coeperit religio paucis, si potero, succincteque rescribam. Monachorum siquidem sive monialium ordo a Domino nostro Iesu Christo religionis suae formam plenissime sumpsit; quamvis et ante ipsius Incarnationem nonnulla huius propositi tam in viris quam in feminis praecesserit inchoatio. Unde et Hieronymus ad Rusticum scribens: «Filios,» inquit, «Prophetarum quos monachos legimus in Veteri Testamento, etc.» Annam quoque viduam templo et divino cultui assiduam evangelista commemorat, quae pariter cum Simeone Dominum in templo suscipere, et prophetia repleri meruerit. Finis itaque Christus iustitiae et omnium bonorum consummatio, in plenitudine temporis veniens, ut inchoata perficeret bona vel exhiberet incognita, sicut utrumque sexum vocare venerat atque redimere, ita utrumque sexum in vero monachatu suae congregationis dignatus est adunare ut inde tam viris quam feminis huius professionis daretur auctoritas, et omnibus perfectio vitae proponeretur quam imitarentur. Ibi quippe cum apostolis ceterisque discipulis, cum matre ipsius, sanctarum legimus conventum mulierum quae scilicet saeculo abrenuntiantes omnemque proprietatem abdicantes ut solum possiderent Christum, sicut scriptum est: Dominus pars haereditatis meae, devote illud compleverunt, quo omnes secundum regulam a Domino traditam conversi a saeculo ad huius vitae communitatem initiantur: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Quam devote autem Christum hae beatissimae mulieres ac vere moniales secutae fuerint, quantamque gratiam et honorem devotioni earum tam ipse Christus quam postmodum apostoli exhibuerint, sacrae diligenter historiae continent. Legimus in Evangelio murmurantem Pharisaeum, qui hospitio Dominum susceperat, ab ipso esse correptum, et peccatricis mulieris obsequium hospitio eius longe esse praelatum. Legimus et, Lazaro iam resuscitato cum ceteris discumbente, Martham sororem eius solam mensis ministrare, et Mariam copiosi libram unguenti pedibus Dominicis infundere, propriisque capillis ipsos extergere huiusque copiosi unguenti odore domum ipsam impletam fuisse, ac de pretio ipsius, quia tam inaniter consumi videretur, Iudam in concupiscentiam ductum et discipulos indignatos esse. Satagente itaque Martha de cibis, Maria disponit de unguentis; et quem illa reficit interius, haec lassatum fovet exterius.

Nec nisi feminas Domino ministrasse Scriptura commemorat Evangelica, quae proprias etiam facultates in quotidianam eius alimoniam dicarant et ei praecipue huius vitae necessaria procurabant. Ipse discipulis in mensa, ipse in ablutione pedum humillimum se ministrum exhibebat. A nullo vero discipulorum vel etiam virorum hoc eum suscepisse novimus obsequium; sed solas, ut diximus, feminas in his vel ceteris humanitatis obsequiis ministerium impendisse. Et sicut in illo Marthae, ita in isto novimus obsequium Mariae, quae quidem in hoc exhibendo tanto fuit devotior quanto ante fuerat criminosior. Dominus, aqua in pelvim missa, illius ablutionis peregit officium, hoc vero ipsa ei lacrymis intimae compunctionis, non exteriori aqua exhibuit. Ablutos discipulorum pedes linteo Dominus extersit, haec pro linteo capillis usa est. Fomenta unguentorum insuper addidit, quae nequaquam Dominum adhibuisse legimus. Quis etiam ignoret mulierem in tantum de ipsius gratia praesumpsisse ut caput quoque eius superfuso delibuerit unguento? Quod quidem unguentum non de alabastro extractum, sed fracto alabastro memoratur effusum ut nimiae devotionis vehemens exprimeretur desiderium, quae ad nullum ulterius usum illud reservandum censebat, quo in tanto usa sit obsequio. In quo etiam ipsum iam unctionis factis ipsis exhibet quem antea Daniel futurum praedixerat, postquam videlicet inungeretur sanctus sanctorum. Ecce enim sanctum sanctorum mulier inungit, et eum pariter hunc esse quem credit, et quem verbis propheta praesignaverat factis ipsa proclamat. Quae est ista, quaeso, Domini benignitas, aut quae mulierum dignitas ut tam caput quam pedes suos ipse nonnisi feminis praeberet inungendos? Quae est ista, obsecro, infirmioris sexus praerogativa, ut summum Christum omnibus Sancti Spiritus unguentis ab ipsa eius conceptione delibutum mulier quoque inungeret, et quasi corporalibus sacramentis eum in regem et sacerdotem consecrans, Christum, id est, unctum corporaliter ipsum efficeret?

Scimus primum a patriarcha Iacob in typum Domini lapidem unctum fuisse, et postmodum regum sive sacerdotum unctiones, seu quaelibet unctionum sacramenta nonnisi viris celebrare permissum est, licet baptizare nonnumquam mulieres praesumant. Lapidem olim patriarcha, templum nunc et altare pontifex oleo sanctificat. Viri itaque sacramenta figuris imprimunt. Mulier vero in ipsa operate est veritate, sicut et ipsa protestatur Veritas, dicens: Bonum opus operata est in me, Christus ipse a muliere, Christiani a viris inunguntur; caput ipsum, scilicet, a femina, membra a viris. Bene autem effudisse unguentum non stillasse super caput eius mulier memoratur, secundum quod de ipso sponsa in Canticis praecinit dicens: Unguentum effusum nomen tuum Hujus quoque unguenti copiam per illus quod a capite usque ad oram vestimenti defluit Psalmista mystice praefigurat, dicens: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius.

Trinam David unctionem, sicut et Hieronymus in psalmo XXVI meminit, accepisse legimus, trinam et Christum sive Christianos. Pedes quippe Domini sive caput muliebre susceperunt unguentum, mortuum vero ipsum Ioseph ab Arimathea et Nicodemus, sicut refert Ioannes, cum aromatibus sepelierunt. Christiani quoque trina sanctificantur unctione, quarum una fit in baptismo, altera in confirmatione, tertia vero infirmorum est. Perpende itaque mulieris dignitatem, a qua vivens Christus bis inunctus, tam in pedibus scilicet quam in capite, regis et sacerdotis suscepit sacramenta. Myrrhae vero et aloes unguentum, quod ad conservanda corpora mortuorum adhibetur, ipsius Dominici corporis incorruptionem futuram praesignabat, quam etiam quilibet electi in resurrectione sunt adepturi. Priora autem mulieris unguenta singularem eius tam regni quam sacerdotii demonstrant dignitatem, unctio quidem capitis superiorem, pedum vero inferiorem. Ecce regis etiam sacramentum a muliere suscipit, qui tamen oblatum a viris sibi regnum suscipere respuit, et ipsis eum in regem rapere volentibus aufugit. Caelestis non terreni regis mulier sacramentum peragit; eius, inquam, qui de semetipso postmodum ait: Regnum meum non est de hoc mundo. Gloriantur episcopi cum, applaudentibus populis, terrenos inungunt reges, cum mortales consecrant sacerdotes splendidis et inauratis vestibus adornati. Et saepe his benedicunt quibus Dominus maledicit. Humilis mulier, non mutato habitu, non praeparato cultu, ipsis quoque indignantibus apostolis, haec in Christo sacramenta peragit non praelationis officio, sed devotionis merito. O magnam fidei constantiam! O inaestimabilem caritatis ardorem, quae omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet! Murmurat Pharisaeus dum a peccatrice Dominici pedes inunguntur. Indignantur patenter apostoli quod de capite quoque mulier praesumpserit. Perseverat ubique mulieris fides immota, de benignitate Domini confisa, nec ei in utroque Dominicae commendationis desunt suffragia. Cuius quidem unguenta quam accepta, quam grata Dominus habuerit, ipsemet profitetur cum sibi haec reservari postulans indignanti Iudae dixerit: Sine illam ut in die sepulturae meae servet illud. Ac si diceret: Ne repellas hoc eius obsequium a vivo, ne devotionis eius exhibitionem in hac quoque re auferas defuncto.

Certum quippe est sepulturae quoque Dominicae sanctas mulieres aromata parasse, quod tunc ista utique minus satageret, si nunc repulsa verecundiam sustinuisset. Qui etiam quasi de tanta mulieris praesumptione discipulis indignantibus, et, ut Marcus meminit, in eam frementibus, cum eos mitissimis fregisset responsis, in tantum hoc extulit beneficium, ut ipsum Evangelio inserendum esse censeret, et cum ipso pariter ubique praedicandum esse praediceret in memoriam, scilicet, et laudem mulieris, quae id fecerit in quo non mediocris arguebatur praesumptionis. Quod nequaquam de aliis quarumcumque personarum obsequiis auctoritate Dominica sic commendatum esse legimus atque sancitum. Qui etiam viduae pauperis eleemosynam omnibus templi praeferens oblationibus, quam accepta sit ei feminarum devotio diligenter ostendit.

Ausus quidem est Petrus seipsum et coapostolos suos pro Christo omnia reliquisse profiteri, et Zacchaeus desideratum Domini adventum suscipiens, dimidium bonorum suorum pauperibus largitur, et in quadruplum, si quid defraudavit, restituit. Et multi alii maiores in Christo seu pro Christo fecerunt expensas et longe pretiosiora in obsequium obtulerunt divinum vel pro Christo reliquerunt, nec ita tamen Dominicae commendationis laudem adepti sunt sicut feminae. Quarum quidem devotio quanta semper erga eum extiterit, ipse quoque Dominicae vitae exitus patenter insinuat.

Hae quippe, ipso apostolorum principe negante, et dilecto Domini fugiente, vel ceteris dispersis apostolis, intrepidae perstiterunt, nec eas a Christo, vel in passione vel in morte, formido aliqua vel desperatio separare potuit, ut eis specialiter illud Apostoli congruere videatur: Quis nos separabit a caritate Dei? Tribulatio? an angustia? etc. Unde Matthaeus, cum de se pariter et ceteris retulisset: Tunc discipuli omnes, relicto eo, jugerunt, perseverantiam postmodum supposuit mulierum, quae ipsi etiam crucifixo quantum permittebatur assistebant. Erant, inquit, ibi mulieres multae a longe quae secutae fuerant Iesum a Galilaea, ministrantes ei, etc. Quas denique ipsius quoque sepulcro immobiliter adhaerentes, idem diligenter evangelista describit, dicens: Erant autem Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. De quibus etiam mulieribus Marcus commemorans, ait: Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Magdalene, et Maria Jacobi minoris et Joseph mater, et Salome. Et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.

Stetisse autem iuxta crucem et crucifixo se etiam astitisse Ioannes, qui prius aufugerat, narrat; sed perseverantiam praemittit mulierum quasi earum exemplo animatus esset ac revocatus. Stabant, inquit, iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, etc. Hanc autem sanctarum constantiam mulierum, et discipulorum defectum longe ante beatus Iob in persona Domini prophetavit, dicens: Pelli meae, consumptibus carnibus, adhaesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. In osse quippe, quod carnem et pellem sustentat et gestat, fortitudo est corporis. In corpore igitur Christi, quod est Ecclesia, os ipsius dicitur Christianae fidei stabile fundamentum, sive fervor ille caritatis de quo canitur: Aquae multae non poterunt extinguere caritatem, etc.» De quo et Apostolus: Omnia, inquit, suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caro autem in corpore pars interior est, et pellis exterior. Apostoli ergo interiori animae cibo praedicando intendentes, et mulieres corporis (necessaria procurantes, carni comparantur et pelli. Cum itaque carnes consumerentur, os Christi adhaesit pelli, quia, scandalizatis in passione Domini apostolis, et de morte ipsius desperatis, sanctarum devotio feminarum perstitit immobilis, et ab osse Christi minime recessit, quia fidei, vel spei, vel caritatis constantiam in tantum retinuit, ut nec a mortuo mente disiungerentur aut corpore. Sunt et viri naturaliter tam mente quam corpore feminis fortiores. Unde et merito per carnem, quae vicinior est ossi, virilis natura; per pellem muliebris infirmitas designatur. Ipsi quoque apostoli, quorum est reprehendendo lapsus aliorum mordere, dentes Domini dicuntur. Quibus tantummodo labia, id est, verba potius quam facta remanserant, cum iam desperati de Christo magis loquerentur quam pro Christo quid operarentur. Tales profecto illi erant discipuli quibus in castellum Emmaus euntibus et loquentibus adinvicem de his omnibus quae acciderant ipse apparuit, et eorum desperationem correxit. Quid denique Petrus vel ceteri discipulorum praeter verba tunc habuerunt, cum ad Dominicam ventum esset passionem, et ipse Dominus futurum eis de passione sua scandalum praedixisset? Et si omnes, inquit Petrus scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor. Et iterum: Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Dixerunt, inquam, potius quam fecerunt. Ille primus et maximus apostolorum qui tantam in verbis habuerat constantiam ut Domino diceret: Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire; cui tunc et Dominus ecclesiam suam specialiter committens, dixerat: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, ad unam ancillae vocem ipsum negare non veretur, nec semel id agit sed tertio ipsum adhuc viventem denegat; et a vivo pariter omnes discipuli uno temporis puncto fugiendo devolant, a quo nec in morte vel mente vel corpore feminae sunt disiunctae. Quarum beata illa peccatrix, mortuum etiam quaerens et Dominum suum confitens, ait: Tulerunt Dominum de monumento. Et iterum: Si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam. Fugiunt arietes, immo et pastores Dominici gregis; remanent oves intrepidae. Arguit nos Dominus tamquam infirmam carnem, quod in articulo etiam passionis suae nec una hora cum eo potuerunt vigilare. Insomnem ad sepulcrum illius noctem in lacrymis feminae ducentes, resurgentis gloriam primae videre meruerunt. Cui fideliter in mortem quantum dilexerint vivum, non tam verbis quam rebus exhibuerunt. Et de ipsa etiam, quam circa eius passionem et mortem habuerunt sollicitudinem, resurgentis vita primae sunt laetificatae. Cum enim, secundum Ioannem, Ioseph ab Arimathaea et Nicodemus corpus Domini ligantes linteis cum aromatibus sepelirent, refert Marcus de earum studio quod Maria Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur. De his quoque Lucas commemorat, dicens: Secutae autem mulieres, quae cum Iesu venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius et revertentes paraverunt aromata, non satis videlicet habentes aromata Nicodemi, nisi et adderent sua. Et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum; iuxta Marcum vero, cum transisset Sabbatum, summo mane in ipso die resurrectionis venerunt ad monumentum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome.

Nunc quoniam devotionem earum ostendimus, honorem quem meruerunt prosequamur. Primo angelica visione sunt consolatae de resurrectione Domini iam completa, demum ipsum Dominum primae viderunt et tenuerunt. Prior quidem Maria Magdalene, quae ceteris ferventior erat, postea ipsa simul et aliae, de quibus scriptum est, quod post angelicam visionem, exierunt de monumento ... currentes nuntiare discipulis resurrectionem Domini. Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Tunc ait illis Iesus . . : Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt. De quo et Lucas prosecutus ait: Erat Maria Magdalene et Joanna et Maria Iacobi et ceterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. Quas etiam ab angelo primum fuisse missas ad apostolos nuntiare haec non reticet Marcus, ubi angelo mulieribus loquente scriptum est: Surrexit, non est hic ... Sed ite, dicite discipulis eius et Petro quia praecedet vos in Galilaeam. Ipse etiam Dominus primo Mariae Magdalenae apparens ait illi: Vade ad fratres meos et dic eos: Ascendo ad patrem meum etc. Ex quibus colligimus has sanctas mulieres quasi apostolas super apostolos esse constitutas, cum ipsae ad eos vel a Domino vel ab angelis missae summum illus resurrectionis gaudium nuntiaverunt, quod exspectabatur ab omnibus, ut per eas apostoli primum addiscerent quod toti mundo postmodum praedicarent.

Quas etiam post resurrectionem, Domino occurrente, salutari ab ipso evangelista supra memoravit ut, tam occursu suo quam salutatione, quantam erga eas sollicitudinem et gratiam haberet, ostenderet. Non enim aliis proprium salutation verbum, quod est Avete, eum legimus protulisse, immo et a salutatione antea discipulos inhibuisse, cum eis diceret: Et neminem per viam salutaveritis, quasi hoc privilegium nunc usque devotis feminis reservaret quod per semetipsum eis exhiberet, immortalitatis gloria iam potitus. Actus quoque Apostolorum, cum referant statim post ascensionem Domini apostolos a monte Oliveti Hierusalem rediisse et illius sacrosancti conventus religionem diligenter describant, non est devotionis sanctarum mulierum perseverantia praetermissa, cum dicitur: Hi omnes erant perseverantes unanimiter in orationibus cum mulieribus et Maria matre Iesu.

Ut autem de Hebraeis praetermittamus feminis quae primo conversae ad fidem, vivente adhuc Domino in carne et praedicante? formam huius religionis inchoaverunt,de viduis quoque Graecorum quae ab apostolis postea susceptae sunt consideremus, quanta scilicet diligentia, quanta cura ab apostolis et ipsae tractatae sint, cum ad ministrandum eis gloriosissimus signifer christianae militiae Stephanus protomartyr cum quibusdam aliis spiritalibus viris ab ipsis apostolis fuerit constitutus. Unde in eisdem Actibus Apostolorum scriptum est: Crescente numero discipulorum factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. Convocantes autem duodecim apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum derelinquere nos verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex omnibus vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Et placuit sermo coram multitudine, et elegerunt Stephanum, plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem, et Timotheum et Parmenam ef Nicolaum Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes imposuerunt eis manus.

Unde et continentia Stephani admodum commendatur quod ministerio atque obsequio sanctarum feminarum fuerit deputatus. Cuius quidem obsequii ministratio, quam excellens sit, et tam Deo quam ipsis apostolis accepta, ipsi tam propria oratione quam manuum impositione protestati sunt; quasi hos, quos in hoc constituebant, adiurantes ut fideliter agerent, et tam benedictione sua quam oratione, eos adiuvantes ut possent. Quam etiam Paulus administrationem ad apostolatus sui plenitudinem ipse sibi vendicans: Numquid non habemus, inquit, potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli? Ac si aperte diceret: Numquid etiam sanctarum mulierum conventus nos habere ac nobiscum in praedicatione ducere permissum est, sicut ceteris apostolis, ut ipsae videlicet eis in praedicatione de sua substantia necessaria ministrarent? Unde Augustinus in libro De Opere Monachorum:

Ad hoc, inquit, et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum quae ad substantiam huius vitae pertinent. Item: Quod quisquis non putat ... ab apostolis fieri ut cum eis sanctae conversationis mulieres circuirent quocumque Evangelium praedicabant; . . Evangelium audiant et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant ... In Evangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella ... evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus immundis et infirmitatibus, Maria quae vocatur Magdalene ... et Ioanna uxor Chuzae procurators Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.

Ut hinc quoque pateat Dominum etiam in praedicatione sua proficiscentem ministratione mulierum corporaliter sustentari et eas ipsi pariter cum apostolis quasi inseparabiles comites adhaerere.

Demum vero huius professionis religione in feminis pariter ut in viris multiplicata, in ipso statim Ecclesiae nascentis exordio aeque sicut viri, ita et feminae propriorum per se monasteriorum habitacula possederunt. Unde et Ecclesiastica Historia laudem Philonis disertissimi Iudaei quam non solum dixit verum etiam magnifice scripsit de Alexandrina sub Marco Ecclesia, ita inter cetera libro secundo, capitulo XVII, commemorat:

In multis est, inquit, orbis terrae partibus hoc genus hominum. Et post aliqua: Est autem ... in singulis locis consecrata orationi domus quae appellatur 'semneion' vel monasterium. Item infra: Itaque non solum subtilium intelligunt hymnos veterum, sed ipsi faciunt novos in Deum, omnibus eos et metris et sonis honesta satis et suavi compage modulantes.

Item plerisque de abstinentia eorum praemissis, et divini cultus officiis adiecit:

Cum viris autem, quos dicimus, sunt et feminae in quibus plures iam grandaevae sunt virgines, integritatem et castitatem corporis non necessitate aliqua sed devotione servantes, dum sapientiae studiis semet gestiunt non solum anima, sed et corpore consecrare, indignum ducentes libidini mancipare vas ad capiendam sapientiam praeparatum, et edere mortalem partum eas, a quibus divini verbi concubitus sacrosanctus et immortalis expetitur, ex quo posteritas relinquatur nequaquam corruptelae mortalitatis obnoxia. Item ibidem de Philone: Etiam de conventibus eorum scribit ut seorsum quidem viri seorsum etiam in eisdem locis feminae congregentur et ut vigilias, sicut apud nos fieri moris est, peragant.

Hinc illud est in laude Christianae philosophiae, hoc est monasticae praerogativae, quod et Tripartita commemorat Historia non minus a feminis quam a viris arreptae. Ait quippe sic libro I, capitulo XI:

Huius elegantissimae philosophiae princeps fuit quidem, sicuti quidam dicunt, Elias propheta et Baptista Ioannes. Philo autem Pythagorius suis temporibus refert undique egregios Hebraeorum in quodam praedio circa stagnum Mariam in colle positum philosophatos. Habitaculum vero eorum et cibos et conversationem talem introducit qualem et nos nunc apud Aegyptiorum monachos esse conspicimus. Scribit eos ... ante solis occasum non gustare cibum ... vino semper et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis et salis et hysopi et potum aquae. Mulieres eis cohabitare seniores virgines propter amorem philosophiae spontanea voluntate nuptiis abstinentes.

Hinc et illud est Hieronymi in Libro de illustribus Viris capitulo VIII de laude Marci et ecclesiae sic scribentis:

Primus Alexandriae Christum annuntians constituit ecclesiam tantae doctrinae et vitae continentiae ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique Philo disertissimus Iudaeorum videns Alexandriae primam ecclesiam adhuc iudaizantem quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversione scripsit, et quo modo Lucas narrat Hierosolimae credentes omnia habuisse communia, sic ille quod Alexandriae sub Marco doctore fieri cernebat memoriae tradidit. Item capitulo XI: Philo Iudaeus natione Alexandrinus de genere sacerdotum idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens ecclesia in nostrorum laude versatus est. Non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse commemorans et habitacula eorum dicens monasteria.

Ex quo apparet talem primum Christo credentium fuisse ecclesiam, quales nunc monachi esse imitantur, et capiunt ut nihil cuiusquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper, patrimonia egentibus dividantur, orationi vacetur et psalmis, doctrinae quoque et continentiae, quales et Lucas refert primum Hierosolimae fuisse credentes.

Quod si veteres revolvamus historias, reperiemus in ipsis feminas in his quae ad Deum pertinent vel ad quamcumque religionis singularitatem a viris non fuisse disiunctas. Quas etiam pariter ut viros divina cantica non solum cecinisse, verum etiam composuisse sacrae tradunt historiae. Primum quippe canticum de liberatione Israelitici populi non solum viri, sed etiam mulieres Domino decantaverunt hinc statim divinorum officiorum in ecclesia celebrandorum auctoritatem ipsae adeptae. Sic quippe scriptum est: Sumpsit ergo Maria prophetes soror Aaron, tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus praecinebat dicens: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est, etc. Nec ibi quidem Moyses commemoratur propheta, nec praecinisse dicitur sicut Maria, nec tympanum aut chorum habuisse viri referuntur sicut mulieres. Cum itaque Maria praecinens prophetes commemoratur, videtur ipsa non tam dictando vel recitando quam prophetando canticum istud protulisse. Quae etiam cum ceteris praecinere describitur, quam ordinate sive concorditer psallerent demonstratur. Quod autem non solum voce, verum etiam tympanis et choris cecinerunt, non solum earum maximam devotionem insinuat verum etiam mystice specialis cantici in congregationibus monasticis formam diligenter exprimit. Ad quod et Psalmista nos exhortatur, dicens: Laudate eum in tympano et choro, hoc est in mortificatione carnis et concordia illa caritatis de qua scriptum est quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Nec vacat etiam a mysterio quod egressae ad cantandum referuntur, in quo animae contemplativae jubili figurantur; quae dum ad caelestia se suspendit, quasi terrenae habitationis castra deserit et de ipsa contemplationis suae intima dulcedine hymnum spiritalem summa exultatione Domino persolvit. Habemus ibi quoque Debborae et Annae necnon Iudith viduae cantica, sicut et in Evangelio Mariae matris Domini. Quae videlicet Anna Samuelem parvulum suum offerens tabernaculo Domini auctoritatem suscipiendorum infantium monasteriis dedit. Unde Isidorus fratribus in coenobio Honorianensi constitutis, capitulo V:

Quicumque, inquit, a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, noverit se ibi perpetuo mansurum. Nam Anna Samuelem puerum Deo obtulit, qui et in ministerio templi quo a matre fuerat functus permansit, et ubi constitutus est deservivit.

Constat etiam filias Aaron pariter cum fratribus suis ad sanctuarium et haereditariam sortem Levi adeo pertinere, ut hinc quoque eis Dominus alimoniam instituterit, sicut scriptum est in libro Numeri, ipso ad Aaron sic dicente: Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi, et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo. Unde nec a clericorum ordine mulierum religio disiuncta videtur. Quas etiam ipsis nomine coniunctas esse constat,cum videlicet tam diaconissas quam diaconos appellemus, ac si in utrisque tribum Levi et quasi Levitas agnoscamus.

Habemus etiam in eodem libro votum illud maximum et consecrationem Nazaraeorum Domini aeque feminis sicut et viris esse institutum, ipso ad Moysen Domino sic dicente: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare, vino et omni quod inebriare potest abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione et quidquid de uva exprimitur non bibent. Uvas recentes siccasque non comedent. Cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur, quidquid ex vinea est, ab uva passa usque ad acinum, non comedent omni tempore separationis suae ...

Huius quidem religionis illas fuisse arbitror excubantes ad ostium tabernaculi, de quarum speculis Moyses vas composuit in quo lavarentur Aaron et filii eius, sicut scriptum est: Posuit Moyses labrum aeneum in quo lavarentur Aaron et filii eius; quod fecit de speculis mulierum quae excubabant ad ostium tabernaculi. Diligenter magnae devotionis earum fervor describitur, quae clauso etiam tabernaculo foribus eius adhaerentes sanctarum vigiliarum excubias celebrabant, noctem etiam ipsam in orationibus ducentes et ab obsequio divino viris quiescentibus non vacantes. Quod vero clausum eis tabernaculum memoratur, vita poenitentium congrue designatur, qui ut se durius poenitentiae lamentis afficiant a ceteris segregantur. Quae profecto vita specialiter monasticae professionis esse perhibetur, cuius videlicet ordo nihil aliud, esse dicitur quam quaedam parcioris poenitentiae forma. Tabernaculum vero ad cuius ostium excubabant illud est mystice intelligendum, de quo ad Hebraeos Apostolus scribit: Habemus altare de quo non habent edere hi qui tabernaculo deserviunt; id est, quo participare digni non sunt qui corpori suo, in quo hic quasi in castris ministrant, voluptuosum impendunt obsequium. Ostium vero tabernaculi finis est vitae praesentis, quando hinc anima exit de corpore et futuram ingreditur vitam. Ad hoc ostium excubant qui de exitu huius vitae et introitu futurae solliciti sunt, et sic poenitendo disponunt hunc exitum ut illum mereantur introitum. De hoc quidem quotidiano introitu et exitu sanctae Ecclesiae ilia est oratio Psalmistae: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum. Tunc enim simul introitum et exitum nostrum custodit, cum nos hinc exeuntes et iam per poenitentiam purgatos illuc statim introducit. Bene autem prius introitum quam exitum nominavit, non tam videlicet ordinem quam dignitatem attendens, cum hic exitus vitae mortalis in dolore sit, ille vero introitus aeternae summa sit exsultatio. Specula vero earum opera sunt exteriora ex quibus animae turpitudo vel decor diiudicatur, sicut ex speculo corporali qualitas humanae faciei. Ex istis earum speculis vas componitur in quo se abluant Aaron et filii eius, quando sanctarum feminarum opera et tanta infirmi sexus in Deo constantia pontificum et presbyterorum negligentiam vehementer increpant, et ad compunctionis lacrymas praecipue movent. Et si. prout oportet ipsi earum sollicitudinem gerant, haec ipsarum opera peccatis illorum veniam per quam abluantur praeparant- Ex his profecto speculis vas sibi compunctionis beatus parabat Gregorius, cum sanctarum virtutem feminarum et infirmi sexus in martyrio victoriam admirans et ingemiscens quaerebat:

Quid barbati dicturi sint viri, cum tanta pro Christo delicatae puellae sustineant et tanto agone sexus fragilis triumphet ut frequentius ipsum gemina virginitatis et martyrii corona pollere noverimus?

Ad has quidem, ut dictum est, ad ostium tabernaculi excubantes et quae iam quasi Nazareae Domini suam ei viduitatem consecraverant beatam illam Annam pertinere non ambigo, quae singularem Domini Nazaraeum Dominum Iesum Christum in templo cum sancto Simeone pariter meruit suscipere et, ut plusquam propheta fieret, ipsum eadem hora qua Simeon per Spiritum agnoscere et praesentem demonstrare ac publice praedicare.

Cuius quidem laudem evangelista diligentius prosecutus ait: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua erat usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino et loquebatur omnibus qui exspectabant redemptionem Hierusalem. Nota singula quae dicuntur et perpende quam studiosus in huius viduae laude fuerit evangelista et quantis praeconiis excellentiam eius extulerit. Cuius quidem prophetiae gratiam quam habere solita erat, et parentem eius, et tribum, et post septem annos quos cum viro sustinuerat longaevum sanctae viduitatis tempus quo se Domino mancipaverat, et assiduitatem eius in templo, et ieiuniorum et orationum instantiam, et confessionem laudis, quas grates Domino referebat, et publicam eius praedicationem de promisso et nato Salvatore diligenter expressit. Et Simeonem quidem iam superius evangelista de iustitia non de prophetia commendaverat, nec in eo tantae continentiae vel abstinentiae virtutem, nec divini sollicitudinem obsequii fuisse memoravit, nec de eius ad alios praedicatione quidquam adiecit.

Huius quoque professionis atque propositi illae sunt verae viduae de quibus ad Timotheum scribens Apostolus ait: Viduas honora, quae vere viduae sunt. Item: Quae autem vere vidua est et desolata speret in Deum et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die ... Et hoc praecipe ut irreprehensibiles sint. Et iterum: Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his quae vere viduae sunt sufficiat. Veras quippe viduas dicit quae viduitatem suam secundis nuptiis non dehonestaverunt, vel quae devotione magis quam necessitate sic perseverantes Domino se dicarunt. Desolatas dicit quae sic omnibus abrenuntiant ut nullum terreni solatii subsidium retineant, vel qui earum curam agant non habent. Quas quidem et honorandas esse praecipit et de stipendiis Ecclesiae censet sustentari tamquam de propriis redditibus sponsi earum Christi.

Ex quibus etiam quales ad diaconatus ministerium sint eligendse diligenter describit dicens: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio suscepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum consecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. Quod quidem beatus exponens Hieronymus: Devita, inquit, in ministerio diaconatus praeponere ne malum pro bono detur exemplum. Si videlicet iuniores ad hoc eligantur, quae ad tentationem proniores et natura leviores, nec per experientiam longaevae aetatis providae, malum exemplum his praebeant quibus maxime bonum dare debuerant. Quod quidem malum exemplum in iunioribus viduis, quia iam Apostolus certis didicerat experimentis, aperte profitetur, et consilium insuper adversum hoc praebet cum praemisisset: Adolescentiores autem viduas devita. Causam huius rei et consilii sui medicamentum statim apposuit, dicens: Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circumire domos; non solum oticsae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet. Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse,nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.

Hanc quoque Apostoli providentiam, de diaconissis scilicet eligendis, beatus Gregorius secutus, Maximo Syracusano episcopo scribit his verbis:

Iuvenculas abbatissas vehementissime prohibemus. Nullum igitur episcopum fraternitas tua nisi sexagenariam virginem, cuius vita hoc atque mores exegerint, velare permittat.

Abbatissas quippe quas nunc dicimus antiquitus diaconissas vocabant. quasi ministeriales potius quam matres. Diaconus quippe minister interpretarur. et diaconissas ab administratione potius quam praelatione nuncupandas esse censebant, secundum quod ipse Dominus tam exemplis quam verbis instituit, dicens: Qui maior est vestrum erit minister vester. Et iterum: Numquid est victor cui recumbit an qui ministrat? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministret, et alibi: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Unde et Hieronymus hoc ipsum nomen abbatis, quo iam gloriari multos noverat, ex ipsa Domini auctoritate non mediocriter ausus est arguere. Qui videlicet eum locum exponens quo scriptum est in epistola ad Galatas: Clamantes: Abba Pater,

Abba, inquit, Hebraicum est, hoc ipsum significans quod pater ... Cum autem Abba pater Hebraeo Syroque sermone dicatur, et Dominus in Evangelio praecipit nullum patrem vocandum esse nisi Deum, nescio cua licentia in monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos acquiescamus. Et certe ipse praecepit hoc, qui dixerat non esse iurandum: si non iuramus, nec patrem quempiam nominemus. Si de patre interpretabimur aliter, et de iurando aliter sentire cogemur.

Ex his profesto diaconissis Phoeben illa fuisse constat quam Apostolus Romanis diligenter commendans et pro ea exorans ait: Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae; quae est Cenchris, ut eam, suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocunque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. Quem quidem locum tam. Cassiodorus quam Claudius exponentes ipsam illius Ecclesiae diaconissam fuisse profitentur.

Cassiodorus: Significat, inquit, diaconissam fuisse Matris Ecclesiae quod in partibus0 Graecorum hodie usque quasi militiae causa peragitur. Quibus et baptizandi usus in Ecclesia non negatur. Claudius: Hic locus, inquit, apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio Ecclesiae constitui. In quo officio positam Phoeben apud Ecclesiam quae est Cenchris Apostolus magna cum laude et commendatione prosequitur.

Quales etiam ipse ad Timotheum scribens, inter ipsos colligens diaconos, simili morum instructione vitam earum instituit. Ibi quippe ecclesiasticorum ministeriorum ordinans gradus, cum ab episcopo ad diaconos descendisset: Diaconos, inquit, similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas esse, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu. Quod itaque ibi de diaconibus dixit, non bilingues; hoc de diaconissis dicit, non detrahentes. Quod ibi, non multo vino deditos; hie dicit sobrias. Cetera vero quae ibi sequuntur hic breviter comprehendit dicens: fideles in omnibus. Qui etiam sicut episcopos sive diaconos esse prohibet digamos, ita etiam diaconissas unius viri uxores instituit esse ut iam supra meminimus. Vidua, inquit, eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens; si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. In qua quidem diaconissarum descriptione vel instructione quam diligentior fuerit Apostolus, quam in praemissis tam episcoporum quam diaconorum institutionibus facile est assignare. Quippe quod ait, in operibus bonis testimonium habens, vel, si hospitio recepit, nequaquam in diaconibus memoravit. Quod vero adiecit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem etc., tam in episcopis quam in diaconis tacitum est. Et episcopos quidem et diaconos dicit: nullum crimen habentes. Istas vero non solum irreprehensibiles esse praecipit, verum etiam omne opus bonum subsecutas dicit. Caute etiam de maturitate aetatis earum providit ut in omnibus auctoritatem habeant, dicens: non minus sexaginta annorum; et non solum vitae earum, verum etiam aetati longaevae in multis probatae reverentia deferatur. Unde et Dominus licet Ioannem plurimum diligeret, Petrum tamen seniorem tam ipsi quam ceteris praefecit. Minus quippe omnes indignantur seniorem sibi quam iuniorem praeponi, et libentius seniori paremus quem non solum vita priorem verum etiam natura et ordo temporis fecit.

Hinc et Hieronymus in primo Contra Iovinianum cum de praelatione Petri meminerit:

Unus, inquit, eligitur ut, capite constituto, schismatis tollatur occasio. Sed cur non Ioannes electus est? Aetati delatum est quia Petrus senior erat ne adhuc adolescens et pene puer progressae aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus qui occasionem iurgii debuerat auferre discipulis, ... in adolescentem quem dilexerat causam praebere videretur invidiae.

Hoc abbas ille diligenter considerabat qui, sicut in Vitis Patrum scriptum est, iuniori fratri qui primus ad conversionem venerat primatum abstulit, et maiori eum tradidit hoc uno tantum quia hic illum aetate praecedebat. Verebatur quippe ne ipse etiam frater carnalis indigne ferret iuniorem sibi praeponi. Meminerat ipsos quoque apostolos de duobus ipsorum indignatos esse, cum apud Christum, matre interveniente, praerogativam quamdam affectasse viderentur, maxime cum unus horum esset duorum qui ceteris iunior erat apostolis, ipse videlicet Ioannes de quo modo diximus.

Nec solum in diaconissis instituendis apostolica plurimum invigilaverit cura, verum generaliter erga sanctae professionis viduas quam studiosius extiterit liquet ut omnem amputet tentationis occasionem. Cum enim praemisisset: Viduas honora quae vere viduae sunt, statim adiecit: Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus. Et post aliqua: Si quis, inquit, suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. In quibus quidem verbis simul et debitae providet humanitati et propositae religioni ne videlicet sub obtentu religionis parvuli deserantur inopes et carnalis compassio erga indigentes sanctum viduae perturbet propositum et retro respicere cogat, et nonnumquam etiam usque ad sacrilegia trahat et aliquid suis porrigat quod de communi defraudet. Unde necessarium praebet consilium, ut, quae domesticorum cura sunt implicitae, antequam ad veram viduitatem transeuntes divinis se penitus obsequiis mancipent, hanc vicem suis parentibus reddant, ut, sicut eorum cura fuerunt educatae, ipsae quoque posteris suis eadem lege provideant. Qui etiam viduarum religionem exaggerans, eas instare praecipit obsecrationibus et orationibus nocte et die. De quarum etiam necessitudinibus admodum sollicitus: Si quis fidelis, inquit, habet viduas, subministret illis et non gravetur Ecclesia ut hic quae vere viduae sunt sufficiat. Ac si aperte dicat: Si qua est vidua quae tales habeat domesticos qui ei necessaria de facultatibus suis valeant ministrare, ipsi super hoc ei provideant, ut ceteris sustentandis publici sumptus Ecclesiae possint sufficere. Quae quidem sententia patenter ostendit, si qui erga huiusmodi viduas suas obstinati sunt, eos ad hoc debitum ex apostolica auctoritate constringendos esse. Qui non solum earum necessitudini, verum etiam providens honori: Viduas, inquit, honora quae vere viduae sunt.» Tales illas fuisse credimus, quarum alteram ipse matrem, alteram Ioannes evangelista dominam, ex sanctae professionis reverentia vocat:

Salutate, inquit Paulus ad Romanos scribens, Rufum electum in Domino, et matrem eius et meam. Ioannes vero in secunda quam scribit Epistola: Senior, inquit, electae dominae, et natis eius etc. A qua etiam se diligi postulans inferius adiunxit: Et nunc rogo te domina ... ut diligamus alterutrum. Cuius quoque fretus auctoritate beatus Hieronymus, ad vestrae professionis virginem Eustochium scribens, eam appellare dominam non erubuit; immo cur etiam debuerit, statim apposuit, dicens: «Haec idcirco domina mea Eustochium, dominam quippe debeo vocare sponsam Domini mei,» etc.» Qui etiam postmodum in eadem epistola huius sancti propositi praerogativam omni terrenae felicitatis gloriae superponens, ait:

Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo frequenter videas quod contemnens virgo esse voluisti ... si ad imperatoris uxorem concurrent ambitio salutantium, cur tu facis iniuriam viro tuo? Ad hominis coniugem sponsa Dei quid properas? Disce in hac parte superbiam sanctam; scito te esse illis meliorem.

Qui etiam ad virginem Deo dicatam scribens de consecratis Deo virginibus, quantam in coelo beatitudinem, et in terra possideant dignitatem, ita exorsus, ait:

Quantam in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, praeter Scripturarum testimonia, Ecclesiae etiam consuetudine edocemur qua addiscimus peculiare illis subsistere meritum quarum spiritalis est consecratio. Nam cum unaquaeque turba credentium paria gratiae dona percipiant, et hisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae ceteris habent, dum de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a Spiritu Sancto eliguntur, et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. Item: Possidet ergo virginitas ... et quod alii non habent, dum ... et peculiarem obtinet gratiam et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet.

Virginum quippe consecrationem, nisi periculo mortis urgente, celebrari alio tempore non licet quam in Epiphania et Albis Paschalibus et in apostolorum natalitiis; nec nisi a summo sacerdote, id est episcopo, tam ipsas quam ipsarum sacris capitibus imponenda velamina sanctificari. Monachis autem, quamvis eiusdem sint professionis vel ordinis, et dignioris sexus, etiam si sint virgines, qualibet die benedictionem et ab abbate suscipere tam ipsis quam propriis eorum indumentis, id est cucullis, permissum est.

Presbyteros quoque et ceteros inferioris gradus clericos semper in ieiuniis Quatuor Temporum et episcopos omni die Dominico constat ordinari posse. Virginum autem consecratio quanto pretiosior, tanto rarior praecipuarum exsultationem solemnitatum sibi vindicavit. De quarum scilicet virtute mirabili universa amplius congaudet ecclesia, sicut et psalmista praedixerat his verbis: Adducentur regi virgines post eam; et rursum: Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Quarum etiam consecrationem Matthaeus apostolus simul et evangelista composuisse vel dictasse refertur, sicut in eius passione legitur ubi et ipse pro earum consecratione vel virginalis propositi defensione martyr occubuisse memoratur. Nullam vero benedictionem vel clericorum vel monachorum apostoli nobis scriptam reliquerunt.

Quarum quoque religio sola ex nomine sanctitatis est insignita cum ipsae a sanctimonia, id est, sanctitate, sanctimoniales sint dictae. Quippe quo infirmior est feminarum sexus, gratior est Deo atque perfectior earum virtus, iuxta ipsius quoque Domini testimonium quo infirmitatem apostoli ad certaminis coronam exhortans ait: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Qui etiam de corporis sui quod est ecclesia membris per eumdem loquens apostolum, ac si praecipue tam infirmorum membrorum honorem commendaret, in eadem subiunxit epistola, hoc est ad Corinthios prima:

Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt et quae putamus, ignobiliora membra esse corporis his abundantiorem honorem circumdamus et quae inhonesta nostra sunt abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus ex cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem ut non sit schisma in corpore, sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra.

Quis autem adeo integre per divinae gratiae dispensationem haec in aliquo dixerit adimpleri sicut in ipsa muliebris sexus infirmitate quem tam culpa quam natura contemptibilem fecerat? Circumspice singulos in hoc sexu gradus, non solum virgines ac viduas seu coniugatas, verum etiam ipsas scortorum abominationes, et in eis Christi gratiam videbis ampliorem ut iuxta Dominicam et apostolicam sententiam: Sint novissimi primi et primi novissimi; et: Ubi abundavit delictum superabundet et gratia.

Cuius quidem divinae gratiae beneficia vel honorem feminis exhibita si ab ipso exordio mundi repetamus, reperiemus statim mulieris creationem quadam praecellere dignitate, cum ipsa scilicet in paradiso, vir extra creatus sit ut hinc praecipue mulieres admoneantur attendere quam sit earum naturalis patria paradisus et quo amplius eas caelibem paradisi vitam sequi conveniat. Unde Ambrosius in libro De Paradiso:

Et apprehendit, inquit, Deus hominem quem fecit et posuit eum in paradiso ... vides quoniam qui erat apprehenditur ... in paradiso eum collocavit . . adverte quia extra paradisum vir factus est et mulier intra paradisum ... in inferiori loco vir melior invenitur, et illa quae in meliore loco facta est inferior reperitur.

Prius quoque Dominus Evam totius originem mali restauravit in Maria, quam Adam in Christo reparavit. Et, sicut a muliere culpa, sic a muliere coepit gratia et virginitatis refloruit praerogativa. Ac prius in Anna et Maria viduis et virginibus sanctae professionis forma est exhibita quam in Ioanne vel apostolis monasticae religionis exempla viris proposita.

Quod si post Evam Debborae, Iudith, Esther virtutem intueamur, profecto non mediocrem robori virilis sexus inferemus erubescantiam. Deborra quippe Dominici iudex populi viris deficientibus dimicavit et, devictis hostibus populoque Domini liberato, potenter triumphavit Iudith inermis cum abra sua terribilem exercitum est aggressa et unius Holofernis proprio ipsius gladio caput amputans sola universos stravit hostes et desperatum populum suum liberavit. Esther, spiritu latenter suggerente, contra ipsum etiam legis decretum gentili copulata regi, impiissimi Aman consilium et crudele regis praevenit edictum et constitutam regiae deliberationis sententiam quasi uno temporis momento in contrarium convertit. Magnae ascribitur virtuti quod David in funda et lapide Goliam aggressus est et devicit. Iudith vidua ad hostilem procedit exercitum sine funda et lapide, sine omni adminiculo armaturae dimicatura. Esther solo verbo populum suumj liberat et conversa in hostes sententia corruerunt ipsi in laqueum quem tetenderant. Cuius quidem insignis facti memoria singulis annis apud Iudaeos sollemnem meruit habere laetitiam. Quod nequaquam aliqua virorum facta quantumcumque splendida obtinuerunt. Quis incomparabilem matris septem filiorum constantiam non miretur, quos una cum matre apprehensos, sicut Machabaeorum historia narrat rex impiissimus Antiochus ad carnes porcinas contra legem edendas nisus est frustra compellere? Quae maternae immemor naturae et humanae affectionis ignara nec nisi Dominum prae oculis habens quot sacris exhortationibus suis ad coronam filios praemisit tot ipsa martyriis triumphavit, proprio ad extremum martyrio consummata. Si totam Veteris Testamenti seriem revolvamus, quid huius mulieris constantiae comparare poterimus? Ille ad extremum vehemens tentator beati Iob imbecillitatem humanae naturae contra mortem considerans: Pellem, inquit, pro pelle et universa dabit homo pro anima sua. In tantum enim omnes angustiam mortis naturaliter horremus ut, saepe ad defensionem unius membri, alteram opponamus et pro vita hac conservanda nulla vereamur incommoda.Haec vero non solum sua sed propriam et filiorum animas perdere sustinuit ne unam legis incurreret offensam. Quae est ista, obsecro, ad quam compellabatur transgressio? Numquid abrenuntiare Deo vel thurificare idolis cogebatur? Nihil, inquam, aliud ab eis exigebatur nisi ut carnibus vescerentur, quas lex eis interdicebat.

O fratres et commonachi, qui tam impudenter quotidie contra Regulae institutionem ac vestram professionem ad carnes inhiatis, quid ad huius mulieris constantiam dicturi estis? Numquid tam inverecundi estis ut cum haec auditis erubescentia non confundamini? Sciatis, fratres, quod de regina austri Dominus incredulis exprobrat dicens: Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, multo amplius vobis de huius mulieris constantia improperandum esse, quae et longe maiora fecerit et vos vestrae professionis voto religioni arctius astricti estis. Cuius quidem tanto agone virtus examinata hoc in Ecclesia privilegium obtinere meruit ut eius martyrium solemnes lectiones atque missam habeat; quod nulli antiquorum sanctorum concessum est, quicunque scilicet adventum Domini moriendo praevenerunt, quamvis in ipsa Machabaeorum historia Eleazarus ille venerabilis senex unus de primoribus Scribarum eadem causa martyrio iam coronatus fuisse referatur.

Sed quia, ut diximus, quo naturaliter femineus sexus est infirmior, eo virtus eius est Deo acceptabilior et honore dignior, nequaquam martyrium illud in festivitate memoriam meruit cui femina non interfuit; quasi pro magno non habeatur, si fortior sexus fortiter patiatur. Unde et in laude praedictae feminae amplius Scriptura prorumpens ait: Supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deo habebat. Singulos illorum hortabatur fortiter, repleta sapientia et jemineae cogitationi masculinum animum inserens.

Quis in laudem virginum unicam illam Iepbte filiam assumi non censeat; quae ne voti licet improvidi reus pater haberetur et divinae gratiae beneficium promissa fraudaretur hostia, victorem patrem in iugulum proprium animavit. Quid haec quaeso, in agone martyrum factura esset, si forte ab infidelibus negando Deum apostatare cogeretur? Numquid interrogata de Christo cum illo iam apostolorum principe diceret: Non novi illum? Dimissa per duos menses a patre libera, his completis, redit ad patrem occidenda. Sponte morti se ingerit et eam magis provocat quam veretur. Stultum patris plectitur votum, et paternum redimit mendacium amatrix maxima veritatis. Quantum hunc in se lapsum abhorreret quem in patre non sustinet? Quantus hic est virginis fervor tam in carnalem quam in coelestem patrem? Quae simul morte sua et hunc a mendacio liberare et illi promissum decrevit conservare. Unde merito tanta haec puellaris animi fortitudo praerogativa quadam id meruit obtinere ut per annos singulos filiae Israel in unum convenientes quasi quibusdam solemnibus hymnis festivas virginis agant exequias, et de passione virginis compunctae piis planctibus compatiantur.

Ut autem cetera omnia praetermittamus, quid tam necessarium nostrae redemptioni et totius mundi saluti fuerit quam sexus femineus, qui nobis ipsum peperit Salvatorem? Cuius quidem honoris singularitatem mulier illa quae prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem illi admiranti opponebat dicens:

Quid avertis oculos? Quid rogantem fugis? Noli me mulierem aspicere,sed miseram. Hic sexus genuit Salvatorem.

Quae gloria huic poterit comparari quam in Domini matre adeptus est sexus iste? Posset utique, si vellet redemptor noster de viro corpus assumere sicut primam feminam de corpore viri voluit formare. Sed hanc suae humilitatis singularem gratiam ad infirmioris sexus transtulit honorem. Posset et alia parte muliebris corporis digniore nasci quam ceteri homines, eadem qua concipiuntur vilissima portione nascentes. Sed ad incomparabilem infirmioris corporis honorem longe amplius ortu suo consecravit eius genitale, quam viri fecerat ex circumcisione.

Atque ut hunc singularem virginum nunc omittam honorem, libet ad ceteras quoque feminas sicut proposuimus stilum convertere. Attende itaque quantam statim gratiam adventus Christi Elisabeth coniugatae, quantum exhibuit Annae viduae. Virum Elizabeth Zachariam magnum Domini sacerdotem incredulitatis diffidentia mutum adhuc tenebat, dum in adventu et salutatione Mariae ipsa mox Elisabeth Spiritu Sancto repleta et exsultantem in utero suo parvulum sensit et, prophetiam iam de ipso completo Mariae conceptu prima proferens, plusquam propheta extitit. Praesentem quippe illico virginis conceptum nuntiavit, et ipsam Domini matrem ad magnificandum super hoc ipso Dominum concitavit. Excellentius autem prophetiae donum in Elizabeth videtur completum, conceptum statim Dei Filium agnoscere, quam in Ioanne ipsum iamdudum natum ostendere. Sicut igitur Mariam Magdalenam apostolorum dicimus apostolam, sic nec istam prophetarum dicere dubitemus prophetam sive ipsam beatam viduam Annam de qua supra latius actum est.

Quod si hanc prophetiae gratiam usque ad gentiles etiam extendamus, Sibylla vates in medium procedat et quae ei de Christo revelata sunt proferat. Cum qua si universos conferamus prophetas, ipsum etiam Isaiam, qui, ut Hieronymus asserit, non tam propheta quam evangelista dicendus est, videbimus in hac quoque gratia feminam viris longe praestare. De qua Augustinus contra quinquehereses testimonium proferens ait:

Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat: Alium, inquit, dedit Dominus hominibus fidelibus colendum ... Item ... : Ipse tuum cognosce Dominum Dei Filium esse. Alio loco Filium Dei symbolum appellat, id est consiliarium vel consilium. Et propheta dicit: Vocabunt nomen eius admirabilis, consiliarius.

De qua rursus idem pater Augustinus in decimo octavo De Civitate Dei:

Eo, inquit, tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam vaticinatam ferunt ... , quam quidam magis credunt esse Cumanam; ... et sunt eius viginti et septem versus ... qui . . sicut eos quidam Latinis ... versibus est interpretatus, hoc continent:

Iudicii signum, tellus sudore madescet.

E caelo rex adveniet per saecla futurus,

Scilicet in carne praesens ut iudicet orbem etc.

Quorum quidem versuum primae litterae in Graeco coniunctae id sonant: Iesus Christus Filius Dei Salvator. Infert etiam Lactantius ... quaedam de Christo vaticinia Sibyllae ... : In manus, inquit, infidelium postea veniet; dabunt ... Deo alapas manibus incestis et impurato ore expuent venenatos sputos; dabit vero ad verbera suppliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat quod verbum vel unde venit, ut inferis loquatur, et spinea corona coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens gens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti, fel miscuisti. Templi velum scindetur et in medio die nox erit . . tribus horis; et morietur tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet primus resurrectionis principio ... ostensus.

Hoc profecto Sibyllae vaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque attenderat, cum in quarta Ecloga futurum in proximo sub Augusto Caesare, tempore consulatus Pollionis, mirabilem cuiusdam pueri de caelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret et quasi saeculum novum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum; admonitus, ut ipsemet ait, Cumaei carminis vaticinio, hoc est, Sibyllae quae Cumaea dicitur. Ait quippe sic quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi et concinendum seu scribendum de hoc tanto puero nascituro in comparatione cuius omnes alias materias quasi infimas et viles reputat, dicens:

Sicelides Musae, paulo maiora canamus!

Non omnes arbusta iuvant humilesque mericae

. .. Ultima Cumaei venit iam carminis aetas,

Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.

Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna,

Iam nova progenies coelo demittitur alto. etc.

Inspice singula Sibyllae dicta et quam integre et aperte Christianae fidei de Christo summam complectatur. Quae nec divinitatem eius nec humanitatem, nec utrumque ipsius adventum, nec utrumque iudicium prophetando vel scribendo praetermisit; primum quidem iudicium quo iniuste iudicatus est in passione et secundum quo iuste iudicaturus est mundum in maiestate. Quae, nec descensum eius ad inferos nec resurrectionis gloriam praetermittens, non solum prophetas verum etiam ipsos supergressa videtur evangelistas, qui de hoc eius descensu minime scripserunt.

Quis non etiam illud tam familiare prolixumque coloquium miretur, quo ipse solus solam illam gentilem et Samaritanam mulierem tam diligenter dignatus est instruere, de quo et ipsi vehementer obstupuerunt apostoli? A qua etiam infideli et de virorum suorum multitudine reprehensa, potum ipse voluit postulare, quem nihil ulterius alimenti ab aliquo novimus requisisse. Superveniunt apostoli et emptos ei cibos offerunt, dicentes: Rabbi, manduca: nec oblatos suscipi videmus, sed hoc quasi in excusationem ipsum praetendisse: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Potum ipse a muliere postulat; a quo se illa excusans beneficio: Quomodo, inquit, tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Et iterum: Neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Potum itaque a muliere infideli et id negante desiderat, qui oblatos ab apostolis cibos non curat.

Quae est ista, quaeso, gratia quam exhibet infirmo sexui ut videlicet a muliere hac postulet aquam qui omnibus tribuit vitam? Quae, inquam, nisi ut patenter insinuet tanto sibi mulierum virtutem esse gratiorem, quanto earum natura esse constat infirmiorem, et se tanto amplius earum salutem desiderando sitire, quanto mirabiliorem earum virtutem constat esse? Unde et cum a femina potum postulat, huic praecipue siti suae per salutem feminarum satisfieri velle se insinuat. Quem potum etiam cibum vocans: Ego, inquit, cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Quem postmodum exponens cibum adiungit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei; hanc videlicet quasi singularem sui Patris voluntatem esse innuens ubi de salute agitur infirmioris sexus. Legimus et familiare colloquium cum Nicodemo illo Iudaeorum principe Dominum habuisse quo illum quoque ad se occulte venientem de salute sua ipse instruxerit, sed illius colloquii non tantum hunc fructum esse consecutum. Hanc quippe Samaritanam et spiritu prophetiae repletam esse tunc constat quo videlicet Christum et ad Iudaeos iam venisse et ad gentes venturum esse professa est, cum dixerit: Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus; cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Et multos ex civitate illa propter verbum mulieris ad Christum cucurrisse et in eum credidisse, et ipsum duobus diebus apud se retinuisse qui tamen alibi discipulis ait: In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Refert alibi idem Ioannes quosdam ex gentilibus, qui ascenderant Hierosolymam ut adorarent in die festo, per Philippum et Andream Christo nuntiasse quod eum vellent videre. Nec tamen eos esse admissos commemorat nec illis postulantibus tantam Christi copiam esse concessam quantam huic Samaritanae nequaquam id petenti, a qua eius in gentibus praedicatio coepisse videtur quam non solum converterit, sed per eam, ut dictum est, multos acquisivit. Illuminati statim per stellam Magi et ad Christum conversi nullos exhortatione sua vel doctrina ad eum traxisse referuntur, sed soli accessisse. Ex quo etiam liquet quantam a Christo gratiam in gentibus mulier sit adepta quae, praecurrens et civitati nuntians eius adventum et quae audierat praedicans, tam propere ipsa multos de populo suo est lucrata.

Quod si Veteris Testamenti vel evangelicae Scripturae paginas revolvamus, summa illa de resuscitatis mortuis beneficia divinam gratiam feminis praecipue videbimus impendisse, nec nisi ipsis vel de ipsis haec miracula facta fuisse. Primo quippe per Eliam et Elisaeum ad intercessionem matrum filios ipsarum resuscitatos et eis redditos esse legimus. Et Dominus ipse viduae cuiusdam filium suum et archisynagogi filiam et rogatu sororum Lazarum resuscitans hoc immensi miraculi beneficium maxime feminis impendit. Unde illud est Apostoli ad Hebraeos scribentis: Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Nam et puella suscitata mortuum recepit corpus et ceterae feminae in consolationem sui quos plangebant mortuos receperunt suscitatos. Ex quo etiam liquet quantam semper feminis exhibuerit gratiam quas tam sua quam suorum resuscitatione primo laetificans, novissime quoque ipse propria resurrectione eas plurimum extulit quibus, ut dictum est, primum apparuit. Quod etiam hic sexus in populo persequente, quodam erga Dominum naturali compassionis affectu, visus est promereri; ut enim Lucas meminit, cum eum viri ad crucifigendum ducerent, feminae ipsorum sequebantur plangentes ipsum atque lamentantes. Quibus ipse conversus et quasi pietatis huius vicem in ipso statim passionis articulo misericorditer eis referens, futurum, ut cavere queant, praedicit, exitum: Filiae, inquit, Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros. Quia ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres quae non genuerunt etc. Ad cuius etiam liberationem iniquissimi iudicis uxorem antea fideliter laborasse Matthaeus commemorat dicens: Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: Nihil tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Quo etiam praedicante, solam feminam de tota turba in tantam eius laudem legimus extulisse vocem ut beatum exclamaret uterum qui eum portaverit, et ubera quae suxerit. A quo et statim piam confessionis suae, licet verissimae, correctionem meruit audire, ipso confestim ei respondente: Quin immo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

Solus Ioannes inter apostolos Christi hoc privilegium amoris obtinuit ut dilectus Domini vocaretur. De Martha autem et Maria ipse scribit Ioannes: quia diligebat Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. Ipse idem apostolus, qui ex privilegio, ut dictum est, amoris se unum a Domino dilectum Jesse commemorat, hoc ipso privilegio quod nulli aliorum ascripsit apostolorum, feminas insignivit. In quo etiam honore, cum etiam fratrem earum ipsis aggregaret, eas tamen illi praeposuit quas in amore praecellere credidit.

Libet denique, ut ad fideles seu Christianas redeamus feminas et divinae respectum misericordiae in ipsa etiam publicorum abiectione scortorum et stupendo praedicare et praedicando stupere. Quid enim abiectius quam Maria Magdalene vel Maria Aegyptiaca secundum vitae statum pristinae? Quas vero postmodum vel honore vel merito divina amplius gratia sublimavit; illam quidem quasi in apostolico permanentem coenobio, ut iam supra commemoravimus, hanc vero, ut scriptum est, supra humanam virtutem anachoretarum agone dimicantem, ut in utrorumque monachorum proposito sanctarum virtus feminarum praemineat, et illud quod incredulis ait Dominus: meretrices praecedent vos in regnum Dei ipsis etiam fidelibus viris improperandum videatur, et secundum sexuum seu vitae differentiam fiant novissimi primi et primi novissimi. Quis denique ignoret feminas exhortationem Christi et consilium apostoli tanto castimoniae zelo esse complexas ut pro conservanda carnis pariter ac mentis integritate Deo se per martyrium offerrent holocaustum, et gemina triumphantes corona agnum sponsum virginum quocumque ierit sequi studerent? Quam quidem virtutis perfectionem raram in viris, crebram in feminis esse cognovimus. Quarum etiam nonnullas tantum in hac carnis praerogativa zelum habuisse legimus ut non sibi manum inferre dubitarent ne quam Deo voverant incorruptionem amitterent, et ad sponsum virginem non virgines pervenirent. Qui etiam sanctarum devotionem virginum in tantum sibi gratam esse monstravit ut gentilis populi multitudinem ad beatae Agathae suffragium concurrentem velo eius contra aestuantis Aethnae terribilem ignem opposito tam a corporis quam animae liberaret incendio. Nullam novimus monachi cucullam beneficii tanti gratiam esse adeptam. Legimus quidem ad tactum pallii Eliae Iordanem esse divisum, et ipsi pariter et Elisaeo viam per terram praebuisse, velo autem virginis immensam adhuc infidelis populi multitudinem tam mente salvari quam corpore, et sic eis conversis ad coelestia viam patuisse. lllud quoque non modicum sanctarum dignitatem commendat feminarum, quod in suis ipsae verbis consecrantur, dicentes: anulo suo subarravit me etc.; ipsi sum desponsata etc. Haec quippe verba sunt beatae Agnetis in quibus virgines suam professionem facientes Christo desponsantur.

Si quis etiam vestrae religionis formam ac dignitatem apud Gentiles cognoscere curet, atque nonnulla inde quoque exempla ad exhortationem vestram inducere, facile deprehendet in ipsis etiam nonnullam huius propositi institutionem praecessisse, excepto quod ad fidei pertinet tenorem, et multa in illis sicut et in Iudaeis praecessisse, quae ex utrisque congregata ecclesia retinuit, sed in melius commutavit. Quis enim nesciat universos clericorum ordines ab ostiario usque ad Episcopum, ipsumque tonsurae usum ecclesiasticae, qua clerici fiunt, et ieiunia quattuor temporum, et azymorum sacrificium, nec non ipsa sacerdotalium indumentorum ornamenta, et nonnulla dedicationis vel alia sacramenta a synagoga ecclesiam assumpsisse? Quis etiam ignoret ipsam, utillissima dispensatione, non solum saecularium dignitatum gradus in regibus ceterisque principibus, et nonnulla legum decreta vel philosophicae disciplinae documenta in conversis gentibus retinuisse, verum etiam quosdam ecclesiasticarum dignitatum gradus, vel continentiae formam et corporalis munditiae religionem ab eis accepisse. Constat quippe nunc episcopos vel archiepiscopos praesidere ubi tunc flamines vel archiflamines habebantur, et quae tunc templa daemonibus sunt instituta postea Domino fuisse consecrata et sanctorum memoriis insignita. Scimus et in gentibus praecipue praerogativam virginitatis enituisse, cum maledictum legis ad nuptias Iudaeos coerceret, et in tantum gentibus hanc virtutem seu munditiam carnis acceptam extitisse, ut in templis earum magni feminarum conventus caelibi se vitae dicarent. Unde Hieronymus, in Epistolam ad Galatas, libro tertio:

Quid nos, inquit, oportet facere, in quorum condemnationem habet et Iuno univiras et Vesta virgines, et alia idola continentes?

Univiras autem et virgines dicit quasi monachas quae viros noverant, et monachas virgines. Monos enim, unde monachus, id est, solitarius dicitur, unum sonat. Qui etiam libro primo contra Iovinianum multis de castitate vel continentia gentilium feminarum inductis exemplis:

Scio, inquit, in catalogo feminarum me plura dixisse ... ut quae Christianae pudicitiae despiciunt fidem, discant saltem ab ethnicis castitatem.

Qui in eodem supra illam quoque continentiae virtutem adeo commendavit ut hanc praecipue munditiam carnis in omni gente Dominus approbasse videatur, et nonnullis eam infidelibus quoque vel collatione meritorum vel exhibitione miraculorum extulisse.

Quid referam, inquit, sibyllam Erythraeam atque Cumanam et octo reliquas: Nam Varro decem fuisse autumnat quarum insigne virginitas est et virginitatis praemium divinatio.

Item: Claudia Virgo vestalis, cum in suspicionem venisset stupri, ... fertur cingulo duxisse ratem quam hominum milia trahere nequiverant.

Et Sidonius Claremontensis episcopus in Propenticon ad Libellum suum ita loquitur:

Qualis nec Tanaquil fuit nec illa,

Quam tu, Trecipitine, procreasti,

Qualis nec Phrygiae dicata Vestae

Quae contra satis Albulam tumentem

Duxit virgineo ratem capillo.

Augustinus, De Civitate Dei, libro XXII:

Iam si ad eorum miracula veniamus, quae facta a diis suis martyribus opponunt nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere et nobis reperientur omnino proficere? Nam inter magna miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod Varro commemorat, vestalem virginem, cum periclitaretur falsa suspicione de stupro, cribrum implesse aqua de Tiberi et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse. Quis aquae pondus ... tenuit... tot cavernis patentibus ... Itane Deus omnipotens ... terreno corpori grave pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet vivificatum corpus, in quo voluerit vivificans spiritus?

Nec mirum si his vel aliis Deus miraculis infidelium quoque castitatem extulerit, vel officio daemonum extolli permiserit, ut tanto amplius nunc fideles ad ipsam animarentur, quanto hanc in infidelibus quoque amplius exaltari cognoverint. Scimus et Caiphae praelationi non personae prophetiae gratiam esse collatam et pseudo quoque apostolos miraculis nonnumquam coruscasse et haec non personis eorum, sed officio, esse concessa. «Quid igitur mirum si Dominus, non personis infidelium feminarum, sed virtuti continentiae ipsarum hoc concesserit ad innocentiam virginis saltem liberandam et falsae accusationis improbitatem conterendam? Constat quippe amorem continentiae bonum esse etiam in infidelibus, sicut et coniugalis pactionis observantiam donum Dei apud omnes esse, ideoque mirabile non videri, si sua dona, non errorem infidelitatis, per signa quae infidelibus fiunt non fidelibus Deus honoret, maxime quando per haec, ut dictum est, et innocentia liberatur et perversorum hominum malitia reprimitur, et ad hoc, quod ita magnificatur bonum, homines amplius cohortantur, per quod tanto minus ab infidelibus quoque peccatur, quanto amplius a voluptatibus carnis receditur. Quod nunc etiam cum plerisque aliis adversus praedictum incontinentem hereticum beatus non inconvenienter induxit Hieronymus ut, quae non miratur in Christianis, erubescat in ethnicis. Quis etiam dona Dei esse deneget potestatem etiam infidelium principum, etsi perverse ipsa utantur, vel amorem iustitiae vel mansuetudinem quam habent lege instructinaturali, velcetera quae decent principes? Quis bona esse contradicat quia malis sunt permixta, praesertim cum, ut beatus astruit Augustinus et manifesta ratio testatur, mala esse nequeant nisi in natura bona? Quis non illud approbet quod poetica perhibet sententia: Oderunt peccare boni virtutis amore? Quis Vespasiani nondum imperatoris miraculum quod Suetonius refert, de caeco videlicet et claudo per eum curatis, non magis approbet quam neget ut eius virtutem amplius aemulari velint principes, aut quod de anima Traiani beatus egisse Gregorius refertur? Noverunt homines in coeno margaritam legere et a paleis grana discernere. Et dona sua infidelitati adiuncta Deus ignorare non potest, nec quicquam horum quae fecit odire. Quae, quo amplius signis coruscant, tanto amplius sua esse demonstrat, nec hominum pravitate sua inquinari posse, et qualis sit fidelibus sperandus qui talem se exhibet infidelibus. Quantam autem apud infideles dignitatem devota illa templis pudicitia sit adepta vindicta violationis indicat. Quam scilicet vindictam Iuvenalis commemorans in quarta satira, Contra Crispinum, sic de ipso ait:

.. . Cum quo nuper vittata iacebat,

Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.

Unde et Augustinus, De Civitate Dei, libro III: Nam et ipsi, inquit, Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes vivas ... defodiebant, adulteras autem feminas, quamvis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant; usque adeo gravius quae putabant adyta divina quam humana cubilia vindicabant.

Apud nos autem Christianorum cura principum tanto amplius vestrae providit castimoniae, quanto eam sanctiorem esse non dubitatur. Unde Iustinianus Augustus:

Si quis, inquit, non dicam rapere, sed attemptare tantum causa iungendi matrimonium sacras virgines ausus fuerit, capitali poena feriatur.

Ecclestiasticae quoque sanctio disciplinae, quae poenitentiae remedia non mortis supplicia quaerit, quam severa sententia lapsus vestros praeveniat non est dubium.

Unde illud est Innocentii papae Victricio episcopo Rothomagensi Capitulo 13:

Quae Christo spiritualiter nubunt et a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint, vel occulte corruptae fuerint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se coniunxerant de hac vita discesserit.

Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pepigerunt solvi sine vindicta non poterit? Nam si apostolus Paulus, quae a proposito viduitatis discesserant, dixit eas habere condemnationem quia primam fidem irritam fecerunt, quanto magis virgines quae prioris propositionis fidem minime servaverunt? Hinc et Pelagius ille notabilis ad filiam Mauritii:

Criminosior est, inquit, Christi adultera quam mariti. Unde pulchre Romana Ecclesia tam severam nuper de huius modi statuit sententiam ut vix vel poenitentia dignas iudicaret quae sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione violassent.

Quod si perscrutari velimus quantam curam, quantam diligentiam et caritatem sancti doctores, ipsius Domini et apostolorum exemplis incitati devotis semper exhibuerint feminis, reperiemus eos summo dilectionis zelo devotionem earum amplexos fuisse et fovisse et multiplici doctrinae vel exhortationis studio earum religionem iugiter instruxisse atque auxisse. Atque, ut ceteros omittam, praecipui doctores Ecclesiae producantur in medium, Origines scilicet, Ambrosius atque Hieronymus. Quorum quidem primus ille, videlicet maximus Christianorum philosophus, religionem feminarum tanto amplexus est zelo ut sibi manus ipse inferret, sicut Ecclesiastica refert Historia, ne ulla eum suspicio a doctrina vel exhortatione mulierum abduceret.

Quis etiam ignoret quantam Ecclesiae divinorum messem librorum rogatu Paulae et Eustochii beatus reliquerit Hieronymus? Quibus inter cetera sermonem etiam de assumptione matris Domini iuxta earum petitionem scribens, idipsum profitetur dicens: Sed quia negare non queo quicquid iniungitis, nimia vestra devinctus dilectione experiar quod hortamini. Scimus autem nonnullos maximorum doctorum tam ordinis quam vitae dignitate sublimium nonnumquam ad eum de longinquo scribentes parva ab eo requisisse scripta nec impetrasse. Unde et illud est beati Augustini in secundo Retractationum libro:

Scripsi et duos libros ad presbyterum Hieronymum sedentem in Bethlehem, unum de origine animae, alium de sententia apostoli Iacobi ubi ait: Quicumque totam legem, servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem quam proposui ipse non solvi. In posteriore autem quid mihi de illa solvenda videreturnon tacui. Sed utrum hoc approbaret etiam illum consului. Respondit autem laudans eamdem consultationem meam; sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore hos libros edere nolui ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione eius potius ederentur. Illo autem defuncto edidi.

Ecce virum tantum tanto tempore pauca et parva rescripta a praedicto viro exspectasse, nec accepisse. Quem quidem ad petitionem praedictarum feminarum. in tot et tantis voluminibus vel transferendis vel dictandis sudasse cognovimus, longe eis maiorem quam episcopo reverentiam in hoc exhibens. Quarum fortassis tanto amplius virtutem amplectitur studio, nec contristare sustinet, quanto earum naturam fragiliorem considerat. Unde et nonnumquam zelus caritatis eius erga huiusmodi feminas tantus esse deprehenditur ut in earum laudibus aliquatenus veritatis tramitem excedere videatur, quasi in seipso illud expertus quod alicubi commemorans: Caritas, inquit, mensuram non habet. Qui in ipso statim exordio vitae sanctae Paulae, quasi attentum sibi lectorem praeparare desiderans, ait:Si cuncta mei corporis0 membra verterentur in linquas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctae ac venerabilis Paulae virtutibus dicerem. Descripsit et nonnullas sanctorum Patrum venerabiles vitas atque miraculis coruscas in quibus longe mirabiliora sunt quae referuntur. Nullum tamen eorum tanta laude verborum extulisse videtur quanta hanc viduam commendavit. Qui etiam ad Demetriadem virginem scribens tanta eius laude frontem ipsius insignivit epistolae ut non in modicam labi videatur adulationem:

Inter omnes, inquit, materias quas ab infantia usque ad hanc aetatem vel mea vel notariorum scripsi manu nihil praesenti opere difficilius. Scripturus enim ad Demetriadem virginem Christi quae et nobilitate et divitiis prima est in urbe Romana, si cuncta virtutibus eius congrua dixero, adulari putabor.

Dulcissimum quippe viro sancto fuerat quacumque arte verborum fragilem naturam ad ardua virtutis studia promovere. Ut autem opera nobis quam verba in hoc certiora praebeant argumenta, tanta huiusmodi feminas excoluit caritate ut immensa eius sanctitas naevum sibi propriae imprimeret famae. Quod et ipse quidem ad Asellam de fictis amicis atque sibi detrahentibus scribens inter cetera commemorat dicens:

Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum ... tu tamen bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius iudicare et non facilis venia prava dixisse de rectis ... Osculabantur quidam mihi manus et ore vipereo detrahebant. Dolebant labiis, corde gaudebant. Dicant quid umquam in me aliter senserint quam quod Christianum decebat? Nihil mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc numquam obiceretur nisi cum Hierosolymam Paula proficiscitur. Item: Antequam domum sanctae Paulae noscerem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium pene iudicio dignus summo sacerdotio decernebar. Sed postquam eam pro suo merito sanctitatis venerari, colere, suscipere coepi, omnes me illico deseruere virtutes. Et post aliqua: Saluta, inquit, Paulam et Eustochium, velint nolint, in Christo meas.

Legimus et Dominum ipsum tantam beatae meretrici familiaritatem exhibuisse ut qui eum invitaverat Pharisaeus ob hoc iam penitus de ipso diffideret, apud se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est quae tangit eum, et cetera. Quid ergo mirum si pro lucro talium animarum ipsa Christi membra eius incitata exemplo propriae famae detrimentum non effugiunt? Quod quidem Origenes, ut dictum est cum cuperet evitare gravius sibi corporis detrimentum inferre sustinuit. Nec solum in doctrina vel exhortatione feminarum mira sanctorum Patrum caritas innotuit, verum etiam in earum consolatione ita vehemens nonnumquam extitit ut ad earum dolorem leniendum nonnulla fidei adversa promittere mira eorum compassio videatur. Qualis quidem illa est beati Ambrosii consolatio quam super morte Valentiniani imperatoris sororibus eius scribere ausus est et eius qui catechumenus sit defunctus salutem astruere, quod longe a catholica fide atque evangelica veritate videtur dissidere. Non enim ignorabant quam accepta Deo semper extiterit virtus infirmioris sexus. Unde et cum innumeras videamus virgines matrem Domini in huius excellentiae proposito sequi paucos agnoscimus viros huius virtutis gratiam adeptos, ex qua quocumque ierit ipsum sequi Agnum valerent. Cuius quidem zelo virtutis cum nonnullae sibi manum inferrent ut quam Deo voverant integritatem etiam carnis conservarent, non solum hoc in eis non est reprehensum sed apud plerosque haec ipsarum martyria titulos ecclesiarum meruerunt. Desponsatae quoque virgines, si antequam viris suis carnaliter misceantur monasterium decreverint eligere et, homine reprobato, sponsum sibi Deum efficere, liberam in hoc habent facultatem; quam nequaquam viris legimus indultam. Quarum etiam pleraeque tanto ad castimoniam zelo sunt accensae ut non solum contra legis decretum pro custodienda castitate virilem praesumerent habitum, verum etiam inter monachos tantis praeminerent virtutibus ut abbates fieri mererentur. Sicut de beata legimus Eugenia quae sancto etiam Heleno episcopo conscio, immo iubente virilem habitum sumpsit et ab eo baptizata monachorum collegio est sociata.

Haec ad novissimarum petitionum tuarum primam, soror in Christo carissima, me satis rescripsisse arbitror, de auctoritate videlicet ordinis vestri, et insuper de commendatione propriae dignitatis, ut tanto studiosius vestrae professionis propositum amplectamini, quanto eius excellentiam amplius noveritis. Nunc ut secundam quoque, Domino annuente, perficiam, vestris id meritis et orationibus obtineam.

Vale.