Heloisa
ca. 1100 - 1163
|
|
Epistulae interAbaeladum et Heliosam
Epistula IV
|
_________________________________________________________ |
|
Rescriptum Abaelardi ad Heloissam
Sponsae Christi servus eiusdem.In quatuor, memini, circa quae tota epistolae tuae novissimae summa consistit, offensae tuae commotionem expressisti. Primo quidem super hoc conquereris quod praeter consuetudinem epistolarum, immo etiam contra ipsum naturalem ordinem rerum, epistola nostra tibi directa te mihi in salutatione praeposuit. Secundo quod cum vobis consolationis potius remedium afferre debuissem, desolationem auxi, et quas mitigare debueram lacrymas excitavi. Illud videlicet ibidem adiungens: «Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit ut me scilicet praevalentes interficiant, etc.» Tertio vero veterem illam et assiduam querelam tuam in Deum adiecisti, de modo videlicet nostrae conversionis ad Deum et crudelitate proditionis illius in me commissae. Denique accusationem tui contra nostram in te laudem opposuisti, non cum supplicatione modica, ne id deinceps praesumerem. Quibus quidem singulis rescribere decrevi non tam pro excusatione mea quam pro doctrina vel exhortatione tua, ut eo scilicet libentius petitionibus assentias nostris, quo eas rationabilius factas intellexeris, et tanto me amplius exaudias in tuis, quanto reprehensibilem minus invenies in meis, tantoque amplius verearis contemnere, quanto minus videris dignum reprehensione.De ipso autem nostrae salutationis, ut dicis, ordine praepostero, iuxta tuam quoque, si diligenter attendas, actum est sententiam. Id enim quod omnibus patet, tu ipsa indicasti ut, cum videlicet ad superiores scribitur, eorum nomina praeponantur. Te vero extunc me superiorem factam intelligas quo domina mea esse coepisti Domini mei sponsa effecta, iuxta illud beati Hieronymi ad Eustochium 1) ita scribentis:Haec idcirco, domina mea, Eustochium – dominam quippe debeo vocare sponsam Domini mei, etc.Felix talium commercium nuptiarum ut homunculi miseri prius uxor nunc in summi regis thalamis sublimeris. Nec ex huius honoris privilegio priori tantum modo viro sed quibuscumque servis eiusdem regis praelata. Ne mireris igitur si tam vivus quam mortuus me vestris praecipue commendem orationibus, cum iure publico constet apud dominos plus eorum sponsas intercedendo posse quam ipsorum familias, dominas amplius quam servos. In quarum quidem typo regina illa et summi regis sponsa diligenter describitur, cum in psalmo dicitur: Astitit regina a dextris tuis, etc. Ac si aperte dicatur, ista iuncto latere, sponso familiarissime adhaeret et pariter incedit, ceteris omnibus quasi a longe absistentibus vel subsequentibus. De huius excellentia praerogativae sponsa in Canticis exsultans illa, ut ita dicam, quam Moyses duxit, Aethiopissa dicit: Nigra sum, sed formosa filiae Hierusalem. Ideo dilexit me rex et introduxit me in cubiculum suum. Et rursum: Nolite considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol. In quibus quidem verbis cum generaliter anima describatur contemplativa quae specialiter sponsa Christi dicitur, expressius tamen ad vos hoc pertinere ipse etiam vester exterior habitus loquitur. Ipse quippe cultus exterior nigrorum aut vilium indumentorum, instar lugubris habitus bonarum viduarum mortuos quos dilexerant viros plangentium, vos in hoc mundo, iuxta Apostolum, vere viduas et desolates ostendit, stipendiis Ecclesiae sustentandas. De quarum etiam viduarum luctu super occisum earum sponsum Scriptura commemorat dicens: Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum.Habet autem Aethiopissa exteriorem in carne nigredinem, et quantum ad exteriora pertinet, ceteris apparet feminis deformior; cum non sit tamen in interioribus dispar sed in plerisque etiam formosior atque candidior, sicut in ossibus seu dentibus.Quorum videlicet dentium candor in ipso etiam commendatur sponso, cum dicitur: Et dentes eius lacte candidiores. Nigra itaque in exterioribus, sed formosa in interioribus est quia, in hac vita crebris adversitatum tribulationibus corporaliter afflicta, quasi in carne nigrescit exterius, iuxta illud Apostoli: Omnes qui volunt pie vivere in Christo tribulationem patientur. Sicut enim candido prosperum, ita non incongrue nigro designator adversum. Intus autem quasi in ossibus candet quia in virtutibus eius anima pollet, sicut scriptum est: Omnis gloria eius filiae regis ab intus. Ossa quippe, quae interiora sunt, exteriori carne circumdata, et ipsius carnis, quam gerunt vel sustentant, robur ac fortitudo sunt, bene animam exprimunt, quae carnem ipsam, cui inest, vivificat, sustentat, movet atque regit, atque ei omnem valitudinem ministrat. Cuius quidem est candor sive decor ipsae quibus adornatur virtutes. Nigra quoque est in exterioribus quia, dum in hac peregrinatione adhuc exsulat, vilem et abiectam se tenet in hac vita ut in illa sublimetur quae est abscondita cum Christo in Deo, patriam iam adepta. Sic vero eam sol verus decolorat quia coelestis amor sponsi eam sic humiliat, vel tribulationibus cruciat, ne eam scilicet prosperitas extollat. Decolorat eam sic, id est, dissimilem eam a ceteris facit quae terrenis inhiant, et saeculi quaerunt gloriam ut sic ipsa vere lilium convallium per humilitatem efficiatur, non lilium quidem montium, sicut illae videlicet fatuae virgines quae de munditia carnis, vel abstinentia exteriore, apud se intumescentes, aestu tentationum aruerunt. Bene autem filias Ierusalem, id est, imperfectiores alloquens fideles qui filiarum potius quam filiorum nomine digni sunt, dicit: Nolite mirari, etc. Ac si apertius dicat: Quod sic me humilio vel tam viriliter adversitates sustineo, non est meae virtutis, sed eius gratiae cui deservio. Aliter solent haeretici vel hypocritae, quantum ad faciem hominum spectat, spe terrenae gloriae sese vehementer humiliare, vel multa inutiliter tolerare. De quorum quidem huiusmodi abiectione vel tribulatione, quam sustinent, vehementer mirandum est, cum sint omnibus miserabiliores hominibus qui nec praesentis vitae bonis nec futurae fruuntur. Hoc itaque diligenter sponsa considerans, dicit: Nolite mirari cur id faciam. Sed de illis mirandum est qui inutiliter terrenae laudis desiderio aestuantes terrenis se privant commodis tam hic quam in futuro miseri. Qualis quidem fatuarum virginum continentia est, quae a ianua sunt exclusae.Bene etiam, quia nigra est, ut diximus, et formosa, dilectam et introductam se dicit in cubiculum regis, id est, in secretum vel quietem contemplationis, et lectulum illum de quo eadem alibi dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea. Ipsa quippe nigredinis deformitas occultum potius quam manifestum, et secretum magis quam publicum amat. Et quae talis est uxor, secreta potius viri gaudia quam manifesta desiderat et in lecto magis vult sentiri quam in mensa videri. Et frequenter accidit ut nigrarum caro feminarum quanto est in aspectu deformior, tanto sit in tactu suavior; atque ideo earum voluptas secretis gaudiis quam publicis gratior sit et convenientior, et earum viri, ut illis oblectentur, magis eas in cubiculum introducunt quam ad publicum educunt. Secundum quam quidem metaphoram bene spiritalis sponsa, cum praemisisset: Nigra sum, sed formosa statim adiunxit: Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum, singula videlicet singulis reddens. Hoc est, quia formosa, dilexit; quia nigra, introduxit. Formosa, ut dixi, intus virtutibus quas diligit sponsus; nigra exterius corporalium tribulationum adversitatibus.Quae quidem nigredo, corporalium scilicet tribulationum, facile fidelium mentes ab amore terrenorum avellit et ad aeternae vitae desideria suspendit et saepe a tumultuosa saeculi vita trahit ad secretum contemplationis. Sicut in Paulo illo videlicet nostrae, id est, monachalis vitae primordio actum esse beatus scribit Hieronymus 2). Haec quoque abiectio indumentorum vilium secretum magis quam publicum appetit, et maxima humilitatis ac secretioris loci, qui nostrae praecipue convenit professioni, custodienda est. Maxime namque ad publicum procedere pretiosus provocat cultus quem a nullo appeti nisi ad inanem gloriam et saeculi pompam beatus Gregorius 3) inde convincit: Quod nemo his in occulto se ornat, sed ubi conspici queat. Hoc autem praedictum sponsae cubiculum illud est ad quod ipse sponsus in Evangelio invitat orantem, dicens: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum et clauso ostio, ora Patrem tuum. Ac si diceret: Non in plateis vel publicis locis, sicut hypocritae. Cubiculum itaque dicit secretum a tumultibus et aspectu saeculi locum ubi quietius et purius orari possit; qualia sunt scilicet monasticarum solitudinum secreta ubi claudere ostium iubemur, id est aditus omnes obstruere ne puritas orationis casu aliquo praepediatur et oculus noster infelicem animam depraedetur.Cuius quidem consilii immo praecepti divini multos huius habitus nostri contemptores adhuc graviter sustinemus qui, cum divina celebrant officia claustris vel choris eorum reseratis, publicis tam feminarum quam virorum aspectibus impudenter se ingerunt, et tunc praecipue cum in solemnitatibus pretiosis polluerint ornamentis, sicut et ipsi quibus se ostentant saeculares homines. Quorum quidem iudicio tanto festivitas habetur celebrior, quanto in exteriori ornatu est ditior et in epulis copiosior.De quorum quidem caecitate miserrima et pauperum Christi religioni penitus contraria tanto est silere honestius quanto loqui turpius. Qui penitus iudaizantes consuetudinem suam sequuntur pro regula, et irritum fecerunt mandatum Dei propter traditiones suas, non quod debeat, sed quod soleat attendentes. Cum, ut beatus etiam meminit Augustinus 4), Dominus dixerit: Ego sum Veritas non: ego sum consuetudo. Horum orationibus, quae aperto scilicet fiunt ostio, qui voluerit se commendet. Vos autem quae in cubiculum coelestis regis ab ipso introductae atque in eius amplexibus quiescentes, clauso semper ostio, ei totae vacatis, quanto familiarius ei adhaeretis, iuxta illud Apostoli: Qui adhaeret Domino unus spiritus est, tanto puriorem et efficaciorem habere confidimus orationem et ob hoc vehementius earum efflagitamus opem. Quas etiam tanto devotius pro me faciendas esse credimus, quanto maiore nos invicem caritate colligati sumus.Quod vero mentione periculi in quo laboro, vel mortis quam timeo, vos commovi, iuxta ipsam quoque tuam factum est exhortationem, immo etiam adiurationem. Sic enim prima, quam ad me direxisti, quodam loco continet epistola: «Per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus quatinus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his, in quibus adhuc fluctuas, naufragiis certificare digneris ut nos saltem, quae tibi solae remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. Solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent. Et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive defertur.» Quid igitur arguis quod vos anxietatis meae participes feci, ad quod me adiurando compulisti? Numquid in tanta vitae, qua crucior, desperatione gaudere vos convenit? Nec doloris sociae, sed gaudii tantum, vultis esse, nec flere cum flentibus, sed gaudere cum gaudentibus? Nulla maior verorum et falsorum differentia est amicorum quam quod illi adversitati, isti prosperitati, se sociant.Quiesce, obsecro, ab his dictis, et huiusmodi querimonias compesce quae a visceribus caritatis absistunt longissime. Aut si adhuc in his offenderis, me tamen in tanto periculi positum articulo, et quotidiana desperatione vitae, de salute animae sollicitum convenit esse, et de ipsa, dum licet, providere. Nec tu, si me vere diligis, hanc exosam providentiam habebis. Quin etiam, si quam de divina erga me misericordia spem haberes, tanto amplius ab huius vitae aerumnis liberari me cuperes, quanto eas conspicis intolerabiliores. Certum quippe tibi est quod quisquis ab hac vita me liberet, a maximis poenis eruet. Quas postea incurram incertum est, sed a quantis absolvar dubium non est. Omnis vita misera iucundum exitum habet, et quicumque aliorum anxietatibus vere compatiuntur et condolent, eas finiri desiderant, et cum damnis etiam suis, si quos anxios vident vere diligunt, nec tam commoda propria quam illorum in ipsis attendunt. Sic diu languentem filium mater etiam morte languorem finire desiderat, quem tolerare ipsa non potest, et eo potius orbari sustinet quam in miseria consortem habere. Et quicumque amici praesentia plurimum oblectatur magis tamen beatam esse vult eius absentiam quam praesentiam miseram, quia quibus subvenire non valet, aerumnas tolerare non potest. Tibi vero nec nostra vel etiam misera concessum est frui praesentia. Nec nisi tuis in me commodis aliquid provideas, cur me miserrime vivere malis quam felicius mori non video. Quod si nostras protendi miserias in commoda tua desideras, hostis potius quam amica convinceris. Quod si videri refugis, ab his obsecro, sicut dixi, quiesce querimoniis.Approbo autem quod reprobas laudem quia in hoc ipso te laudabiliorem ostendis. Scriptum est enim: Iustus in primordio accusator est sui; et: Qui se humiliat, se exaltat. Atque utinam sic sit in animo tuo sicut et in scripto! Quod si fuerit, vera est humilitas tua nec pro nostris evanuerit verbis. Sed vide, obsecro, ne hoc ipso laudem quaeras quo laudem fugere videris et reprobes illud ore quod appetas corde. De quo ad Eustochium virginem sic inter cetera beatus scribit Hieronymus: 5)Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter favemus et quamquam nos respondeamusindignos et callidior rubor ora suffundat, attamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur.Talem et lascivae calliditatem Galateae Virgilius 6) describit, quae quod volebat fugiendo appetebat et, simulatione repulsae, amplius in se amantem incitabat:
Et fugit ad salices, inquit, et se cupit ante videri.
Antequam lateat cupit se fugientem videri, ut ipsa fuga qua reprobare consortium iuvenis videtur amplius acquirat. Sic et laudes hominum, dum fugere videmur, amplius erga nos excitamus et, cum latere nos velle simulamus ne quis scilicet in nobis quid laudet agnoscat, amplius attendimus in laudem nostram impudentes quia eo laude videmur digniores. Et haec quidem quia saepe accidunt dicimus non quia de te talia suspicemur qui de tua non haesitamus humilitate. Sed ab his etiam verbis te temperare volumus ne his, qui te minus noverint, videaris, ut ait Hieronymus: 7) fugiendo gloriam quaerere. Numquam te mea laus inflabit sed ad meliora provocabit, et tanto studiosius quae laudavero amplecteris, quanto mihi amplius placere satagis. Non est laus nostra testimonium tibi religionis ut hinc aliquid extollentiae sumas. Nec decommendatione cuiusquam amicis credendum est sicut inimicis de vituperatione.Superest tandem ut ad antiquam illam, ut diximus, et assiduam querimoniam tuam veniamus qua videlicet de nostrae conversionis modo Deum potius accusare praesumis quam glorificare, ut iustum est, velis. Hanc iamdudum amaritudinem animi tui tam manifesto divinae misericordiae consilio evanuisse credideram. Quae, quanto tibi periculosior est, corpus tuum pariter et animam conterens, tanto miserabilior est et mihi molestior. Quae cum mihi per omnia placere, sicut profiteris, studeas, hoc saltern uno ut me non crucies, immo ut mihi summopere placeas, hanc depone, cum qua mihi non potes placere neque mecum ad beatitudinem pervenire. Sustinebis illuc me sine te pergere, quem etiam ad Vulcania profiteris te sequi velle. Hoc saltem uno religionem appete ne a me ad Deum, ut credis, properantem dividaris; et tanto libentius, quanto quo veniendum nobis est beatius est, ut tanto scilicet societas nostra sit gratior, quanto felicior. Memento quae dixeris. Recordare quae scripseris in hoc videlicet nostrae conversionis modo, quo mihi Deus amplius adversari creditur, propitiorem mihi sicut manifestum est exstitisse. Hoc uno saltem haec eius dispositio tibi placeat quod mihi sit saluberrima immo mihi pariter et tibi, si rationem vis doloris admittat. Nec te tanti boni causam esse doleas, ad quod te a Deo maxime creatam esse non dubites. Nec quia id tulerim plangas, nisi cum martyrum passionum ipsiusque Dominicae mortis commoda te contristabunt . Numquid si id mihi iuste accidisset, tolerabilius ferres, et minus te offenderet? Profecto si sic fieret, eo modo contingeret quo mihi esset ignominiosius, et inimicis laudabilius, cum illis laudem iustitia et mihi contemptum acquireret culpa, nec iam quisquam quod actum est accusaret, aut compassione mei moveretur.Ut tamen et hoc modo huius amaritudinem doloris leniamus, tam iuste quam utiliter id monstrabimus nobis accidisse, et rectius in coniugatos quam in fornicantes ultum Deum fuisse. Nosti post nostri foederationem coniugii, cum Argenteoli cum sanctimonialibus in claustro conversareris, me die quadam privatim ad te visitandam venisse, et quid ibi tecum meae libidinis egerit intemperantia in quadam etiam parte ipsius refectorii, cum quo alias videlicet diverteremus, non haberemus. Nosti, inquam, id impudentissime tunc actum esse in tam reverendo loco et Summae Virgini consecrato. Quod, et si alia cessent flagitia, multo graviore dignum sit ultione. Quid pristinas fornicationes et impudentissimas referam pollutiones quae coniugium praecesserunt? Quid summam denique proditionem meam, qua de te ipsa tuum, cum quo assidue in eius domo convivebam, avunculum tam turpiter seduxi? Quis me ab eo iuste prodi non censeat quem tam impudenter ante ipse prodideram? Putas ad tantorum criminum ultionem momentaneum illius plagae dolorem sufficere? Immo tantis malis tantum debitum esse commodum? Quam plagam divinae sufficere iustitiae credis ad tantam contaminationem, ut diximus, sacerrimi loci suae matris? Certe, nisi vehementer erro, non tam illa saluberrima plaga in ultionem horum conversa est quam quae quotidie indesinenter sustineo.Nosti etiam, quando te gravidam in meam transmisi patriam, sacro te habitu indutam monialem te finxisse, et tali simulatione tuae, quam nunc habes, religioni irreverenter illusissse. Unde etiam pensa quam convenienter ad hanc te religionem divina iustitia, immo gratia traxerit nolentem, cui verita non es illudere, volens ut in ipso luas habitu quod in ipsum deliquisti, et simulationis mendacio ipsa rei Veritas remedium praestet et falsitatem emendet.Quod si divinae in nobis iustitiae nostram velis utilitatem adiungere, non tam iustitiam quam gratiam Dei quod tunc egit in nobis poteris appellare. Attende itaque, attende, carissima, quibus misericordiae suae retibus a profundo huius tam periculosi maris nos Dominus piscaverit et a quantae Charibdis voragine naufragos licet invitos extraxerit ut merito uterque nostrum in illam prorumpere posse videatur vocem: Dominus sollicitus est mei. Cogita et recogita in quantis ipsi nos periculis constitueramus et a quantis nos eruerit Dominus et narra semper cum summa gratiarum actione quanta fecit Dominus animae nostrae; et quoslibet iniquos de bonitate Domini desperantes nostro consolare exemplo, ut advertant omnes quid supplicantibus atque petentibus fiat, cum tam peccatoribus et invitis tanta praestentur beneficia. Perpende altissimum in nobis divinae consilium pietatis, et quam misericorditer iudicium suum Dominus in correptionem verterit et quam prudenter malis quoque ipsis usus sit et impietatem pie deposuerit ut unius partis corporis mei iustissima plaga duabus mederetur animabus. Confer periculum et liberationis modum. Confer languorem et medicinam. Meritorum causas inspice et miserationis affectus admirare.Nosti quantis turpitudinibus immoderata mea libido corpora nostra addixerat ut nulla honestatis vel Dei reverentia in ipsis etiam diebus Dominicae passionis vel quantarumcumque solemnitatum ab huius luti volutabro me revocaret. Sed et te nolentem et, prout poteras, reluctantem et dissuadentem, quae natura infirmior eras, saepius minis ac flagellis ad consensum trahebam. Tanto enim tibi concupiscentiae ardore copulatus eram ut miseras illas et obscenissimas voluptates, quas etiam nominare confundimur, tam Deo quam mihi ipsi praeponerem; nec iam aliter consulere posse divina videretur dementia, nisi has mihi voluptates sine spe ulla omnimo interdiceret. Unde iustissime et clementissime, licet cum summa tui avunculi proditione, ut in multis crescerem, parte illa corporis mei sum imminutus in qua libidinis regnum erat et tota huius concupiscentiae causa consistebat ut iuste illud plecteretur membrum quod in nobis commiserat totum et expiaret patiendo quod deliquerat oblectando et ab his me spurcitiis, quibus me totum quasi luto immerseram, tam mente quam corpore circumcideret; et tanto sacris etiam altaribus idoneorem efficeret, quanto me nulla hinc amplius carnalium contagia pollutionum revocarent. Quam clementer etiam in eo tantum me pati voluit membro, cuius privatio et animae saluti consuleret, et corpus non deturparet, nec ullam officiorum ministrationem praepediret. Immo ad omnia, quae honeste geruntur, tanto me promptiorem efficeret quanto ab huius concupiscentiae iugo maximo amplius liberaret.Cum itaque membris his vilissimis, quae pro summae turpitudinis exercitio pudenda vocantur, nec proprium sustinent nomen, me divina gratia mundavit potius quam privavit, quid aliud egit quam ad puritatem munditiae conservandam sordida removit et vilia? Hanc quidem munditiae puritatem nonnullos sapientium vehementissime appetentes inferre etiam sibi manum audivimus ut hoc a se penitus removerent concupiscentiae flagitium. Pro quo etiam stimulo carnis auferendo et Apostolus perhibetur Dominum rogasse, nec exauditum esse. In exemplo est magnus ille Christianorum philosophus Origenes qui, ut hoc in se penitus incendium exstingueret, manus sibi inferre veritus non est; ac si illos ad litteram vere beatos intelligeret, qui se ipsos propter regnum coelorum castraverunt, et tales illud veraciter implere crederet quod de membris scandalizantibus nos praecipit Dominus ut ea scilicet a nobis abscindamus et proiiciamus, et quasi illam Isiae prophetiam ad historiam magis quam ad mysterium duceret, per quam ceteris fidelibus eunuchos Dominus praefert, dicens: Eunuchi si custodierint sabbata mea et elegerint quae volui ... dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Culpam tamen non modicam Origines incurrit dum per poenam corporis remedium culpae quaerit, zelum quippe Dei habens, sed non secundum scientiam, homicidii incurrit reatum, inferendo sibi manum. Suggestione diabolica vel errore maximo id ab ipso constat esse factum, quod miseratione Dei in me est ab alio perpetratum. Culpam evito, non incurro. Mortem mereor et vitam assequor. Vocor et reluctor. Insto criminibus et ad veniam trahor invitus. Orat Apostolus nec exauditur. Precibus instat nec impetrat. Vere Dominus sollicitus est mei. Vadam igitur et narrabo quanta fecit Dominus animae meae.Accede et tu, inseparabilis comes, in una gratiarum actione, quae et culpae particeps facta es et gratiae. Nam et tuae Dominus non immemor salutis, immo plurimum tui memor, qui etiam sancto quodam nominis praesagio te praecipue suam fore praesignavit, cum te videlicet Heloissam id est divinam ex proprio nomine suo quod est Heloim insignivit; ipse, inquam, clementer disposuit in uno duobus consulere quos diabolus in uno nitebatur exstinguere. Paululum enim antequam hoc accideret, nos indissolubili lege sacramenti nuptialis invicem astrinxerat, cum cuperem te mihi supra modum dilectam in perpetuum retinere, immo cum ipse iam tractaret ad se nos ambos hac occasione convertere. Si enim mihi antea matrimonio non esses copulata, facile in discessu meo a saeculo vel suggestione parentum vel carnalium oblectatione voluptatum saeculo inhaesisses.Vide ergo quantum sollicitus nostri fuerit Dominus, quasi ad magnos aliquos nos reservaret usus, et quasi indignaretur aut doleret illa litteralis scientiae talenta, quae utrique nostrum commiserat, ad sui nominis honorem non dispensari; aut quasi etiam de incontinentissimo servulo suo vereretur quod scriptum est: Quia mulieres faciunt etiam apostatare sapientes. Sicut et de sapientissimo certum est Salomone. Tuae vero prudentiae talentum quantas quotidie Domino refert usuras, quae multas Domino iam spirituales filias peperisti, me penitus sterili permanente, et in filiis perditionis inaniter laborante. O quam detestabile damnum! Quam lamentabile incommodum, si carnalium voluptatum sordibus vacans paucos cum dolore pareres mundo, quae nunc multiplicem prolem cum exsultatione parturis coelo! Nec esses plus quam femina nunc etiam viros transcendis et quae maledictionem Evae in benedictionem vertisti Mariae. O quam indecenter manus illae sacrae, quae nunc etiam divina revolvunt volumina, curae muliebris obscenitatibus deservirent! Ipse nos a contagiis huiuis caeni, a voluptabris huius luti dignatus est erigere, et ad seipsum vi quadam attrahere, qua percussum voluit Paulum convertere, et hoc ipso fortassis exemplo nostro alios quoque litterarum peritos ab hac deterrere praesumptione. Ne te id igitur, soror, obsecro, moveat, nec patri paterne nos corrigenti sis molesta, sed attende quod scriptum est: Quos diligit Deus, hos corrigit; castigat autem omnem filium quem recipit. Et alibi: Qui parcit virgae, odit filium. Poena haec momentanea est non aeterna, purgationis, non damnationis. Audi prophetam et confortare: Non iudicabit Dominus bis in idipsum, et non consurget duplex tribulatio. Attende summam illam et maximam Veritatis adhortationem: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Unde et Salomon: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.Non te ad lacrymas aut ad compunctionem movet unigenitus Dei innocens pro te et omnibus ab impiissimis comprehensus, distractus, flagellatus et velata facie illusus et colaphizatus, sputis conspersus, spinis coronatus, et tandem in illo crucis tunc tam ignominioso patibulo inter latrones suspensus atque illo tam horrendo, et exsecrabili genere mortis interfectus? Hunc semper, soror, verum tuum et totius Ecclesiae sponsum prae oculis habe, mente gere. Intuere hunc exeuntem ad crucifigendum pro te et bajulantem sibi crucem. Esto de populo et mulieribus quae plangebant et lamentabantur eum, sicut Lucas his verbis narrat: Sequebatur autem multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabantur eum. Ad quas quidem benigne conversus, clementer eis praedixit futurum in ultionem suae mortis exitium a quo quidem, si saperent, cavere sibi per hoc possent. Filiae, inquit, Ierusalem, nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros. Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?Patienti sponte pro redemptione tua compatere et super crucifixo pro te compungere, Sepulcro eius mente semper assiste, et cum fidelibus feminis lamentare et luge. De quibus etiam ut iam supra memini scriptum est: Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum. Para cum illis sepulturae eius unguenta, sed meliora, spiritualia quidem, non corporalia; haec enim requirit aromata qui non suscepit illa. Super his toto devotionis affectu compungere. Ad quam quidem compassionis compunctionem ipse etiam per Ieremiam fideles adhortatur, dicens: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus, id est, si super aliquo patiente ita est per compassionem dolendum, cum ego scilicet solus sine culpa quod alii deliquerint luam. Ipse autem est via per quam fideles de exsilio transeunt ad patriam, qui etiam crucem, de qua sic clamat, ad hoc nobis erexit scalam. Hic pro te occisus est unigenitus Dei, oblatus est quia voluit.Super hoc uno compatiendo dole, dolendo compatere. Et quod per Zachariam prophetam de animabus devotis praedictum est comple: Plangent, inquit, planctum tiuasi super unigenitum, et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti. Vide, soror, quantus sit planctus his qui regem diligunt super morte primogeniti eius et unigeniti. Intuere quo planctu familia, quo moerore tota consumatur curia et, cum ad sponsam unigeniti mortui perveneris, intolerabiles ululatus eius non sustinebis. Hic tuus, soror, planctus; hic tuus sit ululatus, quae te huic sponso felici copulasti matrimonio. Emit te iste non suis, sed seipso. Proprio sanguine emit te et redemit. Quantum ius in te habeat vide et quam pretiosa sis intuere. Hoc quidem pretium suum Apostolus attendens, et in hoc pretio quanti sit ipse, pro quo ipsum datur, perpendens, et quam tantae gratiae vicem referat adnectens: Absit mihi, inquit, gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mxindus crucifixus est et ego mundo. Maior es coelo, maior es mundo, cuius pretium ipse Conditor mundi factus est. Quid in te, rogo, viderit, qui nullius eget, ut pro te acquirenda usque ad agonias tam horrendae atque ignominiosae mortis certaverit? Quid in te, inquam, quaerit nisi teipsam? Verus est amicus qui teipsam non tua desiderat. Verus est amicus qui pro te moriturus dicebat: Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Amabat te ille veraciter, non ego. Amor meus, qui utrumque nostrum peccatis involvebat, concupiscentia, non amor dicendus est. Miseras in te meas voluptates implebam, et hoc erat totum quod amabam. Pro te, inquis, passus sum, et fortassis verum est, sed magis per te, et hoc ipsum invitus, non amore tui, sed coactione mei, nec ad tuam salutem, sed ad dolorem. Ille vero salubriter, ille pro te sponte passus est qui passione sua omnem curat languorem, omnem removet passionem.In hoc, obsecro, non in me tua tota sit devotio, tota compassio, tota compunctio. Dole in tam innocentem tantae crudelitatis perpetratam iniquitatem, non iustam in me aequitatis vindictam, immo gratiam, ut dictum est, in utrosque summam. Iniqua enim es, si aequitatem non amas, et iniquissima, si voluntati, immo tantae gratiae Dei scienter es adversa. Plange tuum reparatorem, non corruptorem, redemptorem, non scortatorem, pro te mortuum Dominum, non viventem servum, immo nunc primum de morte vere liberatum. Cave, obsecro, ne quod dixit Pompeius maerenti Corneliae tibi improperetur turpissime:
Vivit post proelia Magnus!Sed fortuna perit. Quod defies, illud amasti. 8)
Attende, precor, id, et erubesce nisi admissas turpitudines impudentissimas commendes. Accipe itaque, soror, accipe, quaeso, patienter quae nobis acciderunt misericorditer. Virga haec est patris, non gladius persecutoris. Percutit pater ut corrigat ne feriat hostis ut occidat. Vulnere mortem praevenit non ingerit; immittit ferrum ut amputet morbum; corpus vulnerat et animam sanat; occidere debuerat et vivificat; immunditiam resecat ut mundum relinquat; punit semel ne puniat semper; patitur unus ex vulnere ut duobus parcatur a morte. Duo in culpa, unus in poena. Id quoque tuae infirmitati naturae divina indulgetur miseratione et quodam modo iuste. Quo enim naturaliter sexu infirmior eras et fortior continentia, poenae minus eras obnoxia.Refero Domino et in hoc grates, qui te tunc et a poena liberavit et ad coronam reservavit, et, cum me una corporis mei passione semel ab omni aestu huius concupiscentiae, in qua una totus per immoderatam incontinentiam occupatus eram, refrigeravit ne corruam, multas adolescentiae tuae maiores animi passiones ex assidua carnis suggestione reservavit ad martyrii coronam. Quod licet te audire taedeat et dici prohibeas, veritas tamen id loquitur manifesta. Cui enim superest pugna, superest et corona quia non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Mihi vero nulla superest corona quia nulla subest certaminis causa. Deest materia pugnae, cui ablatus est stimulus concupiscentiae.Aliquid tamen esse aestimo, si, cum hinc nullam percipiam coronam, nonnullam tamen evitam poenam, et dolore unius momentaneae poenae multis fortassis indulgeatur aeternis. Scriptum est quippe de huius miserrimae vitae hominibus, immo iumentis: Computruerunt iumenta in stercoribus suis. Minus quoque meritum meum minui conqueror, dum tuum crescere non diffido. Unum quippe sumus in Christo, una per legem matrimonii caro. Quidquid est tuum, mihi non arbitror alienum. Tuus autem est Christus quia facta est sponsa eius. Et nunc, ut supra memini, me habes servum quem olim agnoscebas dominum, magis tibi tamen amore nunc spirituali coniunctum quam timore subiectum. Unde et de tuo nobis apud ipsum patrocinio amplius confidimus ut id obtineam ex tua quod non possum ex oratione propria. Et nunc maxime cum quotidiana periculorum aut perturbationum instantia nec vivere me nec orationi sinat vacare, nec illum beatissimum imitari eunuchum potentem in domo Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius et de tam longinquo venerat adorare in Ierusalem. Ad quem revertentem missus est ab angelo Philippus apostolus ut eum converteret ad fidem, quod iam ille meruerat per orationem vel sacrae lectionis assiduitatem. A qua quidem ut nec in via tunc vacaret licet ditissimus et gentilis, magno divinae dispensationis actum est beneficio ut locus ei Scripturae occurreret qui opportunissimam conversionis eius occasionem apostolo praeberet. Ne quid vero hanc petitionem nostram impediat vel impleri differat, orationem quoque ipsam, quam pro nobis Domino supplices, componere, et mittere tibi maturavi.Deus, qui ab ipso humanae creationis exordio femina de costa viri formata nuptialis copulae sacramentum maximum sanxisti, quique immensis honoribus vel de desponsata nascendo, vel miracula inchoando nuptias sublimasti, meaeque etiam fragilitatis incontinentiae utcumque tibi placuit olim hoc remedium indulsisti; ne despicias ancillulae tuae preces, quas pro meis ipsis carique mei excessibus in conspectu maiestatis tuae supplex eflundo. Ignosce, o benignissime, immo benignitas ipsa; ignosce tot et tantis criminibus nostris, et ineffabilis misericordiae tuae multitudinem culparum nostrarum immensitas experiatur. Puni, obsecro, in praesenti reos ut parcas in futuro. Puni ad horam ne punias in aeternum. Accipe in servos virgam correctionis, non gladium furoris. Afflige carnem ut conserves animas. Adsis purgator, non ultor, benignus magis quam iustus, pater misericors, non austerus Dominus. Proba nos, Domine, et tenta, sicut de semetipso rogat Propheta. Ac si aperte diceret: Prius vires inspice ac secundum eas tentationum onera moderare. Quod et beatus Paulus fidelibus tuis promittens ait. Fidelis est enim Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere. Coniunxisti nos, Domine, et divisisti quando placuit tibi et quo modo placuit. Nunc quod, Domine, misericorditer coepisti, misericordissime comple. Et quos semel a se divisisti in mundo, perenniter tibi coniungas in coelo, spes nostra, pars nostra, exspectatio nostra, consolatio nostra, Domine, qui es benedictus in saecula. Amen.Vale in Christo, sponsa Christi, in Christo vale, et Christo vive,Amen.
―――――――― 1) Hieronymus, Ep. 22 ad Eustochium, 2 2) Hieronymus, Vita Pauli primi eremitae, 5/6 3) Gregorius, Homiliae in Evangelia 2, 40.3 4) Augustinus, De Baptismo contra Donatistas 3,6 5) Hieronymus, Ep. 22, ad Eustochium 24 6) Vergilius, Eclogues 3.65 7) Hieronymus, Ep. 22, ad Eustochium 27 8) Lucanus, Pharsalia 8.84-85 |
|