BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus Tyrensis

ca. 1130 - 1186

 

Historia rerum in partibus

transmarinis gestarum

 

Prologus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Incipit historia rerum in partibus transmarinis gestarum a tempore successorum mahumeth usque ad annum domini mclxxxiv edita a venerabili Guillelmo Tyrensi archiepiscopo.

 

――――――

 

Incipit Prologus.

 

[209A] Willelmus, Dei patientia sanctae Tyrensis Ecclesiae minister indignus, venerabilibus in Christo fratribus, ad quos praesens opus pervenerit, aeternam in Domino salutem.

Periculosum esse et grandi plenum alea regum gesta describere, virorum prudentium nemo est qui dubitet. Nam, ut laborem, juge studium, perennes vigilias, quibus hujusmodi solent indigere negotia, penitus omittamus, duplex historiographis certum est imminere praecipitium: quorum vix est, ut alterutrum declinare valeant. Effugientes enim Charybdim, Scyllam incurrunt, quae succincta canibus, non minus novit procurare naufragia. Aut enim rerum gestarum [210A] veritatem prosequentes, multorum in se conflabunt invidiam; aut indignationis gratia leniendae, rerum occultabunt seriem in quo certum est non deesse delictum. Nam rerum veritatem studiose praeterire, et occultare de industria, contra eorum officium esse dignoscitur. Ab officio autem cadere, procul omni dubio, culpa est; si tamen vere dicitur officium, congruus actus uniuscujusque personae, secundum mores et instituta patriae. Rerum autem incontaminatam prosequi gestarum seriem, et veritatis regulam non deserere, res est quae indignationem solet saepius excitare, juxta illud quod vetere proverbio dici solet: Obsequium amicos, veritas odium parit. Aut igitur a [211A] suae professionis cadent officio, obsequium praestantes indebitum; aut rei veritatem prosequentes, odium, cujus ipsa mater est, eos oportebit sustinere. Haec nimirum frequentius ita sibi solent adversari, et se mutua importunitate reddere molesta. Nam juxta Ciceronis nostri sententiam: Molesta est veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est amicitiae venenum; molestius tamen obsequium, quod vitiis indulgens, amicum sinit ire praecipitem: quod in se videtur implere, qui obsequii gratia, contra officii debitum supprimit veritatem. Nam eorum qui adulationis studio rerum gestarum articulis involvunt impudenter mendacia, tam detestabile factum creditur, ut nec scriptorum numero debeant sociari. Si enim rerum veritatem gestarum occultare secus est, et deficiens [211B] a scriptoris officio, multo fortius peccatum reputabitur, mendacii naevum veris immiscere; et quod a vero deficit, credulae pro vero posteritati contradere. Ad haec, nihilominus aeque vel amplius formidabile historiarum scriptoribus solet discrimen occurrere, totis viribus fugiendum; videlicet, ne rerum gestarum dignitas, sermonis ariditate et oratione jejuna sui dispendium patiatur. Verba enim rebus, de quibus agitur, decet esse cognata; nec a materiae nobilioris elegantia, scriptoris linguam degenerare. Unde magnopere cavendum ne amplitudo materiae tractatus debilitate succumbat, et vitio narrationis exeat macilentum vel debile, quod in sui natura pingue solidumque subsistit. Nam, ut ait orator eximius in Tusculanarum [211C] primo: Mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliqua lectorem allicere, hominis est intemperanter abutentis et litteris et otio. Hoc igitur dilemma et multiplicitatem periculi, in praesenti nobis videmur incidisse. Nam in opere quod gestamus prae manibus, multa de regum moribus, et vita, et corporum habitudine, sive commendabilia, sive notae subjacentia, prout rerum gestarum series videbatur deposcere, interseruimus; quae eorum posteri relegentes, impatienter fortasse portabunt, et adversus chronographum praeter meritum incandescent; aut invidum aut mendacem reputabunt, quorum utrumque (vivit Dominus) tanquam rem fugimus agere pestilentem. Nam de reliquo jam non licet ambigere; [211D] quod ad impar opus impudenter enitimur, et quod ad rerum dignitatem nostra non satis accedit oratio. Nonnihil est tamen quod egimus. Nam et in picturis rudes, et ad artis arcana nondum admissi, luteos primum solent colores substernere, et prima lineamenta designare quibus manus prudentior, fucis nobilioribus decorem consuevit addere consummatum. Primo enim, summo labore jecimus fundamenta, quibus sapientior architectus, observata veritatis regula, quam in nullo deseruimus, egregio tractatu, artificiosa magis poterit superaedificare triclinia. Inter tot igitur periculorum insidias et anceps discrimen, tutius fuerat quievisse, silendumque erat, et otium calamis indicendum; sed urgentissimus instat amor patriae, pro qua vir bene dispositus etiam (si id necessitatis [212A] articulus exigat) vitam tenetur impendere. Instat, inquam, et auctoritate qua praeeminet, imperiose praecipit, ut quae apud se centum pene annorum gesta sunt curriculis, silentio sepulta, non patiamur sentire posse oblivionis incommodum; sed styli exarata diligenter officio, posteritatis memoriae conserventur. Paruimus igitur, et manus dedimus ei, cui nostram non satis honeste negare poteramus operam; non multum attendentes quid de nobis censura sit posteritas; et quid in tam excellente materia exsanguis nostra mereatur oratio. Paruimus sane, utinam tam efficaciter quam libenter; utinam tam commendabiliter quam devote: natalis soli magis tracti dulcedine, quam vires cum assumpto labore compensantes; non ingenii ope freti, sed pii fervore [212B] affectus, et charitatis sinceritate. Accessit praeterea domini Almarici regis (cujus anima sancta requie perfruatur) illustris memoriae, et inclytae in Domino recordationis jussio, non facile negligenda, et instantia multiplex, quae ad id ipsum nos maxime impulit, cujus etiam rogatu, ipso Arabica exemplaria ministrante, aliam Historiam a tempore seductoris Mahumeth, usque in hunc annum, qui est nobis ab Incarnatione Domini 1184, per annos quingentos septuaginta decurrentem conscripsimus: auctorem maxime secuti virum venerabilem Seith, filium Patricii, Alexandrinum patriarcham. In hac vero, nullam aut Graecam, aut Arabicam habentes praeducem scripturam, solis traditionibus instructi, exceptis paucis quae ipsi oculata fide conspeximus, narrationis seriem ordinavimus, [212C] exordium sumentes ab exitu virorum fortium, et Deo amabilium principum, qui a regnis Occidentalibus, vocante Domino, egressi, terram promissionis, et pene universam Syriam in manu forti sibi vindicaverunt: et inde usque ad regnum domini Balduini IV, qui in ordine regum, computato domino duce Godefrido, qui primus regnum obtinuit, locum habuit septimum; per annos LXXXIV cum multa diligentia protraximus historiam. Et, ut ad pleniorem status Orientalium regionis, lectori nihil deesse possit intelligentiam studioso, paucis et succincte praemisimus, quo tempore et quanto, servitutis jugum passa fuerit; quae fuit hoc medio tempore fidelibus in ea degentibus inter infideles conditio, et quae fuerit [212D] occasio, ut post tam longa continuae servitutis tempora, Occidentalium principes regnorum ad eorum liberationem exciti, tantum sibi peregrinationis onus assumpserint. Quod si quis ad nostras occupationes respiciat, quorum multiplicitate fatigamur plurimum; tum circa egregiam et a Deo custoditam Tyrorum metropolim, cui non de meriti electione, sed sola Domini patientia praesidemus; tum circa domini regis negotia, in cujus sacro palatio cancellarii fungimur dignitate; et circa necessitates alias, quae solito majores emergunt: ad indulgendum erit proclivior, si forte in opere praesenti occurrerit, unde justius offendatur. Occupatus enim circa plurima animi motus interior, ad discutienda diligentius singula solet debilior consurgere; et partitus, tantam singulis non potest impendere diligentiam, [213A] quantam totus apud se residens, uniformis, consuevit unicis et singularibus aptare studiis. Unde et facilius meretur veniam. Distinximus autem volumen universum in libros XXIII eorumque singulos certis designavimus capitulis, quo lectori facilius quidquid de articulis historiae sibi viderit necessarium, occurrat: propositum habentes, vita comite, quae deinceps nostris temporibus rerum futurarum depromet varietas, his quae praemisimus addere; et numerum augere librorum, pro quantitate occurrentis materiae. Certum porro tenemus, nec nos haec fallit opinio, quod nostrae imperitiae testem producimus opus praesens. Et qui latere possumus silentes, nostrum scribendo prodimus defectum, dum officium, charitatis amplectimur; magis tamen volumus absque ea [213B] quae inflat inveniri, quam ea quae aedificat carere. Nam sine illa plures ingressi ad nuptias, mensa regis inventi sunt digni; qui autem sine hac inventus est inter [214A] convivas, audire meruit: Quomodo hoc intrasti non habens vestem nuptialem? (Matth. XXII, 12) quod ne nobis accidat, avertat qui solus potest, miserator et misericors Dominus. Scientes tamen, quoniam multiloquio non solet deesse peccatum (Prov. X, 20); et miseri hominis lingua in lubrico posita, poenam facile meretur, invitamus fraterne, et exhortamur in Domino nostrum lectorem, ut cum justum reprehensionis locum invenerit, charitate media, utatur ea licenter, et de nostra correctione, sibi acquirat aeternae vitae praemium: memorque nostri in suis orationibus impetret apud Dominum, ut quidquid in opere praesenti deliquimus, nobis non imputet ad mortem, sed de gratuita bonitate et inolita pietate clementer indulgeat Salvator mundi, cujus tribunal nos [214B] miseri et inutiles in domo ejus servi, accusantem supra modum verentes conscientiam, non immerito formidamus.