BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus Tyrensis

ca. 1130 - 1186

 

Historia rerum in partibus

transmarinis gestarum

 

Textus:

Guillelmus Tyrensis Archiepiscopus

in: Patrologiae cursus completus: Series latina Vol. 201

ed. J. P. Migne, Paris: Garnier, 1903

Fons: Internet Archive

 

_______________________________________________________________________

 

 

 

Prologus

Liber I

Liber II

Liber III

Liber IV

Liber V

Liber VI

Liber VII

Liber VIII

Liber IX

Liber X

Liber XI

Liber XII

Liber XIII

Liber XIV

Liber XV

Liber XVI

Liber XVII

Liber XVIII

Liber XIX

Liber XX

Liber XXI

Liber XXII

Liber XXIII

 

――――――――――

 

Conspectus capitum:

 

Prologus

 

Liber I

I.  

Quod tempore Heraclii Augusti, Homar filius Catab, tertius post Mahumeth, dux Arphum, universam occupavit Syriam.

II.  

Quae fuit occasio, quod ita subito Orientem occupavit; et quod idem Hierosolymam veniens, templum Domini reaedificari praecepit.

III.  

Quanto tempore sub alternis dominiis Syria jugum passa est servitutis: et quomodo fidelibus, qui sub infidelium ditione degebant, utilis fuit amicitia magnifici imperatoris Caroli, cum Aarum rege Persarum contracta.

IV.  

Quomodo in potestatem devenit Aegyptii caliphae, et quomodo Heque nequissimo regnante, servitutis jugum super fideles factum sit intolerabilius; et de ruina ecclesiae Hierosolymitanae.

V.  

Quae erat conditio fidelium per illud tempus inter infideles.

VI.  

Quomodo patri nequam, filius Daber egregius moderator regni successit: et precibus domini Romani, Constantinopolitani imperatoris, reaedificatur ecclesia, cooperante Joanne Carianite, Constantino monacho necessaria ministrante.

VII.  

De ortu et prima origine gentis Turcorum.

VIII.  

Quot et quantis vitiis per illud tempus subjectus esset mundus.

IX.  

Quomodo peccatis exigentibus, Persae usque ad Hellespontum universas occupaverunt regiones.

X.  

Quomodo per idem tempus fidelium turbae ad Urbem sanctam accedebant, et qua conditione habebantur tam intus quam extra: et quomodo in manus Turcorum iterum restituta est civitas.

XI.  

De adventu viri Dei, Petri Eremitae; et collatione ejus, et venerabilis viri Simeonis patriarchae Hierosolymorum.

XII.  

Revelatio quae facta est eidem Petro, in ecclesia Sanctae Resurrectionis.

XIII.  

De controversia inter imperatorem Henricum, et Gregorium papam septimum: et quomodo Urbanus ejus successor, Petrum ab Jerosolymis reversum, benigne suscepit.

XIV.  

De ingressu domini Urbani papae ad partes ultra montanas, et synodo apud Clarummontem habita.

XV.  

Exhortatio domini papae ad populum, pro via Hierosolymitana.

XVI.  

Qui de principibus ad iter se obtulerunt; et de signo crucis, quod ituri vestibus suis in signum voti et futurae peregrinationis imprimebant.

XVII.  

Nomina principum qui de regno Francorum et Teutonicorum iter assumpserunt.

XVIII.  

Galterus Sensaveir primus viam ingressus, Constantinopolim pervenit.

XIX.  

Petrus Eremita subsecutus, per Hungariam transiens, Hungarorum sentit perfidiam.

XX.  

Apud Niz urbem Bulgariae, inter peregrinos et Bulgaros tumultus oritur periculosus.

XXI.  

Petrus fugientem suum revocat exercitum, et iterum cum Bulgaris quaerit pacifice convenire; sed factus est error novissimus pejor priore, et dissipatae sunt ejus legiones.

XXII.  

Petrus, recollecto profligatarum legionum suarum residuo, Constantinopolim pervenit; et transito Bosphoro, castrametatur in Bithynia.

XXIII.  

Exercitus ejus, eo absente, a finibus Nicaenis praedas agit, et juxta urbem Nicaenam oppidum expugnat.

XXIV.  

Solimannus Turcorum princeps praedictum recuperat oppidum; et quotquot in eo reperit, gladio perimit.

XXV.  

Concitatur adversus eumdem Solimannum ob caedem fratrum universus exercitus, et pugnans adversus eum consumitur.

XXVI.  

Sotimannus victor nostrorum castra diripit: residuum populi aut captivum trahit, aut perimit; castrum Civitot obsidet; sed, audita imperatoris legatione, recedit.

XXVII.  

Godescalcus, sacerdos quidam Teutonicus, iterum exercitum ducens, in Hungariam pervenit; qui turpia in Hungaros operari non veretur.

XXVIII.  

Epistola regis Hungarorum ad praedictum Godescalcum, et ejus exercitum; et interitus eorumdem miserabilis.

XXIX.  

Quomodo praecedentes exercitus subsecuta est insensatorum hominum multitudo infinita, Judaeorum interimens populum, et absque disciplina incedens.

XXX.  

Quomodo castrum Meeszeburg obsederunt, et septingentos ex Hungaris interfecerunt, et tandem divinitus in fugam versi, pene omnes ab Hungaris interfecti sunt.

 

Liber II

I.  

Quo tempore dux Godefridus iter arripuerit, et qui nobiles cum eo, et quomodo usque in Hungariam pervenerit.

II.  

Legatio ejusdem ducis ad Calemanum regem Hungariae, per Godefridum de Asca, et responsum ejusdem regis ad eumdem ducem.

III.  

Colliguntur adinvicem rex et nostri principes, et datur Balduinus ducis frater regi obses; transcursaque Hungaria, et fratre recepto, dux a rege multis muneribus honoratur.

IV.  

In terram imperatoris nostrae legiones ingrediuntur: describitur introitus, et Graecorum miseria significatur.

V.  

Dux legatos ad imperatorem dirigit, ut Hugonem Magnum, et alios nobiles solvat, quos detinebat in vinculis: universa regio praedae exponitur, et tandem nostri Constantinopolim perveniunt.

VI.  

Imperator ad se ducem invitat, ille renuit introire; graves oriuntur inter eos inimicitiae: fraude imperatoris, ducis exercitus transfertur ad locum angustiorem.

VII.  

Descriptio situs urbis Constantinopolitanae. Dux legatos ad imperatorem dirigit; exercitus noster a Graecis ex improviso sustinet insidias.

VIII.  

Ad urbem revertitur exercitus, et ingens pugna committitur. Graecorum fit strages maxima.

IX.  

Populus ad arma convolat, regionem depopulatur universam: ingens fit in castris victualium opulentia.

X.  

Nuntius Boamundi ad ducem accedit, ne cum imperatore conveniat deposcit: responsio ducis.

XI.  

Imperator misso filio Joanne Profiro genito et dato obside, ducem ad se invitat. Dux ad eum ingreditur; eum imperator adoptat; pax inter eos reformatur.

XII.  

Dux muneribus cumulatus sumpta ad tempus licentia egreditur: rerum venalium forum exhibetur; ducis legiones Bosphorum transeunt et in pago Chalcedonensi castrametantur.

XIII.  

Boamundus accelerat; describuntur nobiles qui eum sequuntur; imperator occulte ei parat insidias.

XIV.  

Epistola imperatoris Alexii ad Boamundum. Irruit clam exercitus imperatoris in castra Boamundi. Capiuntur quidam, qui malitiam imperatoris detegunt.

XV.  

Occurrit dux domino Boamundo, et invitum quasi ad imperatorem introducit; ubi plurimum honoratur. Tancredus interim legiones transfert in Bithyniam, ubi ducis cohortibus sociantur.

XVI.  

Comes Flandrensium Robertus cum suis adest, ab imperatore vocatus introducitur, et muneribus ingentibus susceptis mare transit, et praedictis sociatur principibus.

XVII.  

Comes Tolosanus, et episcopus Podiensis cum suis agminibus per Dalmatiam properant, multam difficultatem itineris in ea regione perpessi.

XVIII.  

Apud Durachium eidem comiti imperialis occurrit legatus; episcopus Podiensis a Bulgaris capitur; sed Domino miserante liberatur. Iterum apud Rodestum tam imperatoris quam principum nostrorum eidem occurrit legatio.

XIX.  

Comes relicto exercitu, ad imperatorem properat; cum eo non convenit. Imperator fraudulenter praecipit, ut in ejus irruatur exercitum.

XX.  

Comitis absentis clam a Graecis impugnatur exercitus. Comes indignatur; imperator facti poenitens, et sibi timens, principum interventionem postulat, suam allegans innocentiam.

XXI.  

Comes intervenientibus principibus imperatori reconciliatur. Invitat imperatorem, ut cum reliquis principibus proficiscatur. Qui mare transierant, versus Nicaeam contendunt. Comes eos protinus insequitur.

XXII.  

Robertus Normannorum comes, et dominus Eustachius ducis frater, cum suis legionibus Constantinopolim perveniunt, ab imperatore ingentibus donis, et multa praeventi honorificentia. Deinde transeuntes Hellespontum, reliquis principibus se associant.

XXIII.  

Tatinus quidam imperatori familiaris, nostris associatur principibus, vir subdolus nimium, et iniquitate notabilis.

 

Liber III

I.  

Descriptio urbis Nicaenae, et ejus praerogativae; quod Solimannus, qui in ea dominabatur, ex universo Oriente Turcorum ingentes contra nostros collegerat copias, latens insidiis, ut nostros irrueret.

II.  

Nostri urbem acrius impugnant: cives tamen per lacum liberum habent discursum. Solimannus consolatoriam civibus mittit epistolam.

III.  

Capitur epistolae bajulus, et universa principibus hostium reserat secreta. Comes Tolosanus (qui solus aberat) velox accedit, a principibus reliquis citatus.

IV.  

Solimannus de montibus descendens, in castra violentus irruit; sternitur ejus exercitus; signa victoriae ad imperatorem diriguntur; ille principes remunerat.

V.  

Locantur principes deputatis sibi stationibus, et urbs undique obsessa impugnatur; quidam nobiles procumbunt in acie.

VI.  

Machina quaedam muro applicata, a civibus obteritur, sub qua multi nostrorum pereunt. Lacus nostrorum obstat conatibus.

VII.  

Nostri naves a mari deferunt in plaustris; lacum occupant; cives nostrorum admirantur argumentum, et desperant.

VIII.  

Iterum ex omni parte civitas oppugnatur. Comes Tolosanus contra se positam turrim machinis et omni arte debilitare nititur; sed, resistentibus civibus, opera consumitur.

IX.  

Factum ducis Godefridi memoriale. Cives in machinas nostras ignem immittunt; casus cujusdam viri nobilis lamentabilis.

X.  

Quidam principibus se offert artifex, machinam construit, turrim suffodit, suffossam diruit.

XI.  

Uxor Solimanni cum duobus filiis fugiens capitur. Desperant cives; cum Tatino Graeco de deditione tractant; mittuntur ad imperatorem super eo a principibus nuntii.

XII.  

Imperator, missis nuntiis, urbem recipit; principibus gratias agens, munera mittit. Indignatur populus; pacta confracta queritur; captivos Constantinopolim ductos, imperator remittit ad propria, muneribus honoratos.

XIII.  

Soluta obsidione iter arripuit exercitus. Dividuntur ab invicem principes. Solimannus cum innumeris copiis iterum occurrit.

XIV.  

Pugna committitur. Cadit Willelmus Tancredi frater, et totus Boamundi in arcto nimis constituitur exercitus; Tancredus pene capitur.

XV.  

Adsunt reliqui principes; fratribus oppressis subveniunt; vertitur in fugam Solimannus; perit ejus exercitus; nostri uberrima reportant spolia. Iterum unitur exercitus.

XVI.  

Pisidiam ingressae, prae aquarum inopia supra modum laborant legiones. Periclitatur miserabiliter exercitus.

XVII.  

Dividuntur ab invicem quidam de principibus, et circumjacentes oberrant regiones. Dux cum urso dimicans pene occiditur.

XVIII.  

Comes Tolosanus ad mortem infirmatur. Exercitus Lycaoniam pertransiens, Maresiam pervenit. Uxor Balduini moritur.

XIX.  

Tancredus in Ciliciam descendens, Tarsum obsidet. Balduinum ducis fratrem ad easdem partes venientem honeste suscipit.

XX.  

Balduinus Tancredi vexillum de arce civitatis dejici mandat; suum ibidem locat. Tancredus indignatus recedit. Guelfo Adamam occupat.

XXI.  

Tancredus Mamistram in eadem regione violenter obtinet.

XXII.  

Balduinus Tarsum occupat. Trecenti de nostris casu miserabili, ante portam urbis pereunt.

XXIII.  

Populus contra Balduinum arma corripit; sed tandem sedatur. Classis quaedam apud Tarsum applicat virorum occidentalium.

XXIV.  

Balduinus, Tarso capta, Mamistram venit. Pugnant invicem ipse et Tancredus; sed mox reconciliantur.

XXV.  

Balduinus ad majorem revertitur exercitum. Tancredus universam impugnat et obtinet Ciliciam. Finitimi principes, oblatis muneribus, ei se conciliare festinant.

 

Liber IV

I.  

Balduinus ducis frater ad majorem reversus exercitum, instinctu Pancratii iterum assumpta militia, in partem septentrionalem descendit, et usque ad Euphratem universam occupat regionem.

II.  

Fama ejus longe lateque diffunditur; a civibus Edesanis vocatur. Transito Euphrate, illuc accelerat, insidias in itinere perpessus; occurrit ei populus Edessanus, et multa laetitia in urbem introducit.

III.  

Dux civitatis facti poenitens, ejus successibus invidet; pacta rescindere nititur, sed tandem victus a populo, eum fraudulenter adoptat in filium.

IV.  

Rogatu civium Samosatum obsidet. Cives adversus ducem suum, virum inutilem, conspirant, recolentes quantas eis intulerat injurias.

V.  

Edessani ducem praedictum interficiunt; Balduinum sibi praeficiunt in dominum; ipse vero Samosatum praedictam a Balduc, qui ei praeerat, multo emit pretio.

VI.  

Sororgiam civitatem obsidet. Obsessam violenter occupat, gratiam apud populum suum demerens infinitam.

VII.  

Directi quidam a majore exercitu, urbem Artesiam violenter occupant. Quo rumore exciti Antiocheni, illuc cum multa properant militia; nostris insidias praestruunt; urbem impugnant; nihil proficientes redeunt, ponte tamen prius communito.

VIII.  

Major exercitus Artesiam pervenit: inde, praemissis quibusdam, qui praetentarent vias, ad pontem accedunt, et invitis hostibus fluvium transeunt.

IX.  

Descriptio urbis Antiochenae et ejus dignitatis.

X.  

In qua provincia sita est; descriptio quoque situs ejus.

XI.  

Quis erat dominus in ea, et quomodo audito nostrorum adventu, urbem prius communierant, ex vicinis urbibus; copiis in ea collectis.

XII.  

Deliberatio nostrorum principum, et accessus expeditionum ad urbem.

XIII.  

Disponuntur principes circa urbem stationibus congruis, et urbem vallant obsidione; cives timore consternantur.

XIV.  

Nostri super flumen pontem erigunt ligneum, ut liberius pabulatum exeant. In castra comitis Tolosani a civibus fiunt eruptiones repentinae.

XV.  

Comes contra eos varia percurrit argumenta; tandem porta, objectis molibus, obturatur.

XVI.  

Nostris pabulatum egressis, hostes occurrerunt; fit conflictus acerrimus: multi ex utroque exercitu cadunt, tum confossi armis, tum submersi flumine.

XVII.  

Consumptis necessariis, coepit fames invalescere, populus inopia laborare, pluviarum intemperie putrefieri tentoria, exercitus deperire.

XVIII.  

Boamundus et Flandrensis; cum ingenti militia pabulatum exeunt. Cives interim in castra clam irruunt, nostris damnum et injuriam irrogantes.

XIX.  

Qui pabulatum exierant, inventis hostibus et devictis, cum praeda redeunt et spoliis uberibus.

XX.  

Suenno Danorum regis filius exercitum subsequens, cum suis copiis juxta urbem Finiminis a Turcis interficitur.

XXI.  

Tatinus vir subdolus, tanquam vitualium commercia missurus, et imperatorem rogaturus ut subveniat, ab exercitu discedit non rediturus.

XXII.  

Fame invalescente, et lue pestifera populum occupante, triduanum ab episcopis indicitur jejunium. Dux Godefridus plenam recipit sanitatem, et exercitus de ejus salute consolationem.

XXIII.  

Exploratorum qui missi erant ab hostibus importunitas, per quoddam domini Boamundi factum memoriale compescitur.

XXIV.  

Aegyptius calipha nuntios dirigit ad principes, foedus postulans, et eorum gratiam sibi conciliare quaerens.

 

Liber V

I.  

Cives Antiocheni a finitimis subsidia vocant et obtinent: eorum auxilia circa castrum Harenc tentoria locant.

II.  

Nostri principes, peditibus ad castrorum tuitionem relictis, cum equestri manu hostibus praecedunt obviam, victores in castra redeuntes.

III.  

Cives cognito auxiliarium suorum casu graviter consternantur.

IV.  

Nostri castrum aedificant. Naves Januensium in portu applicant. Populus ad mare descendit, et insidias passus, ex parte corruit.

V.  

Consilium ducis, et opus admirabile, contra sinistrum casum qui acciderat.

VI.  

Hostes redeuntes cum victoria, ante portam civitatis nostrorum gladiis obtruncantur; cadunt ex eis duo millia. Dux loricatum per medium dividit.

VII.  

Nostri in capite pontis praesidium construunt, victoriae signum ad naves dirigunt.

VIII.  

Civitas subito amplius angustatur, munitione nova super Occidentalem constituta.

IX.  

Dispersi ad exercitum redeunt. Balduinus ab Edessa singulis principibus munera dirigit.

X.  

Nuntiatur in castris, hostilium copiarum adventus. Stephanus Blesensium comes, simulata aegritudine, ad mare descendit, non rediturus.

XI.  

De statu civitatis dicitur. Boamundi cum quodam fideli de civitate, gratia contracta describitur.

XII.  

Consilium per internuntios inter Boamundum, et praedictum fidelem virum.

XIII.  

Laborat Boamundus ut ei civitas concredatur; solus Tolosanus comes contradicit.

XIV.  

Qui in subsidium Antiochenis properabant, Edessam obsident; sed resistente viriliter Balduino, vacui recedentes Euphraten transeunt.

XV.  

Nostri exploratores dirigunt de adventu hostium solliciti.

XVI.  

Convenientes adinvicem deliberant. Boamundus secretum refert quod ei commiserat amicus.

XVII.  

Gavisi principes Boamundo urbem concedunt; ipse cum amico de urbe tradenda tractat secretius.

XVIII.  

Cives praedictum virum suspectum habent; ipse coram principe suam declarat innocentiam.

XIX.  

Quantis angustiis fidelium populus, qui in urbe erat, premeretur: et quomodo strages eis destinata quievit.

XX.  

Juxta consilium praedicti viri, exercitus de castris egreditur, circa noctem reversurus.

XXI.  

Boamundus amicum sollicitat, ut opus compleatur: ille fratrem non consentientem perimit; Christianos per scalam demissam in urbem recipit.

XXII.  

Intromissi aperiunt portam; exercitus, jam facti conscius, in urbem irruit. Civitas expugnatur.

XXIII.  

Cives in praesidium se receptant; Acxianus extra urbem fugiens occiditur; multi de monte praecipites prosternuntur.

 

Liber VI

I.  

Describitur mons, et pars ejus ab hostibus occupatur, custodibus illuc locatis. Emittuntur ad mare qui populum evocent; et illatis victualibus civitas communitur.

II.  

Trecenti a majore hostium praemissi exercitu, ante urbem discurrunt. Rogerius de Barnavilla incautius occurrens occiditur.

III.  

Princeps major accedit, castra locat in montibus supra praesidium. Dux in porta Orientali prosternitur, ducenti pereunt de nostris.

IV.  

Nostri infra urbem secus radicem montis vallum ducunt; pugnatur ibi; vincuntur hostes. Princeps hostium de monte descendit, urbem obsidet a parte inferiori.

V.  

Populus infra urbem multa laborat inedia. Quidam nobiles clam inde aufugiunt; Boamundus universis praeficitur.

VI.  

Comes Flandrensis praesidium ante Pontis portam, quoniam conservare non poterat, ultro deserit et incendit. Princeps hostium quosdam de nostris captos in Persidem dirigit.

VII.  

Fame invalescente, populus ad immundos invitus convertitur cibos.

VIII.  

Hostes clam unam pene de turribus occupant; Henricus de Ascha resistit viriliter, et pluribus occisis arcem obtinet violenter.

IX.  

Hostes ad mare descendunt, incendunt naves, et in via multos de nostris perimunt.

X.  

Stephanus comes Carnotensium ad imperatorem Constantinopolitanum proficiscitur.

XI.  

Oratio ejus ad eumdem imperatorem, mendacio plena, perniciosa fidelibus.

XII.  

Revertitur imperator ad propria: expeditiones quas in nostrorum subsidium collegerat, dissolvit, verbo credens praedicti comitis.

XIII.  

Hostes, cognito imperatoris recessu, instant amplius. Desperant nostri, obsequia negant. Boamundus urbem incendit, ut eos de latebris eliciat, principes fugam meditantur, dux resistit.

XIV.  

Petro cuidam fit revelatio; lancea Domini reperitur. Iterum confortatur populus.

XV.  

De communi principum consilio mittitur Petrus Eremita legatus ad hostes: intrepidus peragit legationem.

XVI.  

Revertitur Petrus ad proceres; hostium superbiam nostris insinuat; bellum indicitur.

XVII.  

Ordinatis aciebus, urbem egrediuntur, Tolosano comite ad urbis tutelam derelicto.

XVIII.  

Hostium princeps exitum parat impedire, sed nostri viriliter erumpunt.

XIX.  

Nostris egredientibus ros de supernis infunditur, in quo consolationem receperunt universi.

XX.  

Curbagath suas instruit acies; pugnatur cominus. Solimannus a tergo irruens, aciem Boamundi graviter opprimit; subveniunt principes. Turci deficientes ignem subjiciunt, ut fumum excitent.

XXI.  

Fugit hostium princeps; legiones eorum perimuntur; qui evaserunt, versi sunt in fugam.

XXII.  

Redeuntes a caede hostium nostri, de castris eorum infinita reportant spolia.

XXIII.  

Civitate composita, ecclesias mundant et reparant; clericum in eis ordinant studiose.

 

Liber VII

I.  

Diriguntur nuntii ad imperatorem Hugo Magnus et comes Heumacorum; Balduinus comes in via defecit; Hugo Magnus non revertitur. Podiensis episcopus moritur; lues oritur.

II.  

Vociferatur populus ut Hierosolymam eatur; differtur iter usque ad Kal. Octobris. Boamundus in Ciliciam descendit, et regionem recepit universam.

III.  

Dominus Hasarth contra dominum suum Rodohan a duce petit auxilium. Dux, evocato fratre Balduino, illuc properat.

IV.  

Balduinus fratri occurrit cum ingentibus copiis. Reliqui principes ministrant auxilium. Fugit Rodohan. Quidam ex nostris in via pereunt; occiduntur hostium ad decem millia.

V.  

Dux cladem declinans, in terram fratris secedit; quorumdam proditorum illic oppida diruit. Properant illuc et alii quidam principes, ut Balduini munificentiam consequantur.

VI.  

Cives Edessani, indignati quod comes eorum solis uteretur Latinis, adversus eum conspirant: super quo Balduinus commonitus, conspiratores interficit.

VII.  

Balas proditionem adversus comitem molitur; comes sibi praecavet; capiuntur ex ejus sociis quidam. Fulcherus Carnotensis casum reddit leviorem. Balduc proditor occiditur.

VIII.  

Comes Tolosanus Albaram occupat: episcopum in ea constituit. Classis Teutonicorum applicat in portu. Clades non cessat.

IX.  

Civitatem Marram obsident; obsessam capiunt. Dominus Wilhelmus Aurasicensis episcopus moritur. Gulferus de Turribus insignis habetur.

X.  

Dux ad fratrem revertitur, licentiam impetrat: rediens ad exercitum, insidias patitur in via; sed illaesus evadit.

XI.  

Apud Marram oritur contentio inter comitem Tolosanum, et Boamundum. Boamundus partes comitis apud Antiochiam occupat. Principes apud Rugiam conveniunt, nihil utile statuentes. Populus fame laborat.

XII.  

Comes in terras hostium ingressus, praedas inde ducit; populum vociferantem non perferens, iter arripit. Junguntur ei Normannorum comes et Tancredus.

XIII.  

Praedonum incursus in itinere, comitis sustinet exercitus: contra quos comes prudenter irruit. Castrum repugnans effringitur. Ante Archis castra locantur, et finitimorum nuntii ad principes accedunt.

XIV.  

Describitur Archis. Captivi ex nostris qui in urbe Tripolitana detinebantur, urbem obsidendam significant.

XV.  

A castris egressi quidam, urbem Antaradon occupant viriliter; unde cum spoliis uberibus ad castra redeunt, et continuant obsidionem.

XVI.  

Dux Godefridus cum Flandrensium comite et expeditionum residuo. Laodiciam pervenit, Guinimerum a vinculis expedit, classem ei restituens, Boamundus usque ad praedictam urbem abeuntes prosequitur.

XVII.  

Dux, et qui cum eo erat exercitus, Gabulum obsidet. Tolosani fraus intercedit. Archis properantes reliquis associantur principibus; obsidio non proficit.

XVIII.  

Renovatur quaestio de lancea Domini: Inventor rogum intrat accensum; paucis post diebus moritur.

XIX.  

Nuntii, qui a nostris principibus missi fuerant in Aegyptum, revertuntur.

XX.  

Imperatoris legati adsunt, de Boamundo conquerentes. Imperatorem nuntiat venturum; principes dissentiunt; pugnatur cum Tripolitanis, et vincuntur hostes; nostri victores in castra redeunt.

XXI.  

Praeses Tripolitanus multa pecunia et muneribus a nostris pacem impetrat. Principes de fidelium consilio, qui in illis partibus habitabant, viam eligunt maritimam.

XXII.  

Proficiscentes urbes praetereunt in littore maris sitas, Liddamque et Ramulam perveniunt.

XXIII.  

Hierosolymitae viris fortibus, armis et victualibus, urbem communiunt diligenter. Cives fideles ex plurima parte extra urbem projiciunt.

XXIV.  

Bethlehemitae ad principes legatos dirigunt; dirigitur illuc Tancredus, qui ecclesiam et locum occupat.

XXV.  

Proficiscens exercitus Hierosolymam pervenit; sed interim excitatur tumultus, in quo cadunt nonnulli de hostibus.

 

Liber VIII

I.  

Descriptio situs urbis sanctae, in qua ostenditur quas regiones et quae habeat loca per circuitum.

II.  

Quibus nominibus et quot appelletur civitas, et quod David eam regni solium constituerit. Quomodo Aelius Adrianus, de clivo, in montis verticem transtulerit. Et quaedam iterum de situ ejus.

III.  

Quod partem duorum montium intra muri ambitum contineat, et quod sit Dominicae Resurrectionis, in alto vero templum Domini, et quae sit forma utriusque ecclesiae.

IV.  

Quod in loco arido et inaquoso sita sit civitas. De fonte Siloe. Et quomodo cives, audito nostrorum adventu, lacus dissipaverint, et obstruxerint fontes.

V.  

Quo tempore noster exercitus ante urbem advenerit; et quis fuerit nostrorum, hostiumve numerus; et quo ordine castra sunt locata.

VI.  

Quinta post obsidionem die urbem impugnant: ductu cujusdam fidelis in silvas descendunt, trabes deferunt, erigunt machinas.

VII.  

Siti populus fatigatur; dumque aquas quaerunt longe positas, et reliqua vitae necessaria, ab hostibus perimuntur frequenter.

VIII.  

Cives machinas construunt; ad resistendum se praeparant; fideles, qui cum eis erant, angariis afficiunt.

IX.  

Classis Januensium apud Joppen applicat; mittuntur de exercitu, qui eos ad obsidionem deducant; patiuntur in itinere, qui missi fuerant, hostium insidias.

X.  

Qui in classe advenerant, ad exercitum se conferunt, et in erigendis machinis plurimas praestant commoditates. Pacificantur ad invicem Tolosanus et Tancredus.

XI.  

Indicantur populo Litaniae. In montem Oliveti ascendit universus populus.

XII.  

Dux et duo majores comites de noctu castra sua transferunt; per gyrum ante urbem eriguntur machinae.

XIII.  

Oppugnatur civitas et vehementissimus hinc inde fit conflictus; sed nox interposita litem dirimit.

XIV.  

Nocte illa, in multa anxietate tam obsidentes quam obsessi permanent.

XV.  

Sequenti die redeunt in idipsum, et solito vehementius impugnatur civitas. Pereunt veneficae, quae nostram machinam fascinatum venerant.

XVI.  

Datur signum a monte Oliveti divinitus; et populus qui fatigatus erat, redit in pugnam acrius.

XVII.  

In parte australi Tolosanus cum suis urbem nihilo cegnius impugnat.

XVIII.  

Dux et qui cum eo erant, a castello ligneo pontem super murum deponunt; suos immittunt. Urbs capitur, porta aperitur, et noster introducitur exercitus.

XIX.  

Dux cum suis per civitatem discurrens, stragem operatur innumeram. Tolosanus a parte Australi violenter ingreditur, et suas introducit legiones. Civium pars in praesidium civitatis se recipiunt.

XX.  

Cives in atrium templi se conferunt. Tancredus illuc eos persequitur. Fit strages innumera, et sanguis ibidem funditur infinitus.

XXI.  

Urbe composita sedatur tumultus; et armis depositis orationis gratia, loca circumeunt venerabilia, diem agentes solemnem.

XXII.  

Podiensis episcopus, et alii quidam qui in itinere dormitionem acceperant, visi sunt in civitate et apparuerunt multis.

XXIII.  

Viri fideles, qui in urbe habitabant, Petro Eremitae, cui suam commiserant legationem, ingentes gratias exsolvunt et honore debito prosequuntur.

XXIV.  

Civitas mundatur de interemptorum cadaveribus. Qui in arcem se contulerant, Tolosano comiti se dedunt. Dies illa in perpetuum celebris constituitur.

 

Liber IX

I.  

Octava die, post urbem captam, principes conveniunt, ut ex se unum eligendo urbi et regioni praeficiant; clerus indiscrete nititur contraire.

II.  

Principes, neglecta cleri contradictione, dominum ducem eligunt, et electum cum hymnis et canticis sepulcro Domini repraesentant.

III.  

Dux promotus, a comite Tolosano turrim David quam ab hostibus susceperat, reposcit; dissentiunt principes, sed tandem turrim obtinet postulatam.

IV.  

Episcopus Marturanensis, vir subdolus et nequam, quemdam Arnulphum sibi similem, in patriarcham nititur promovere; sed non proficit. Crux Dominica reperitur.

V.  

Quis et unde fuerit, et quibus majoribus progenitus dux Godefridus, aperitur.

VI.  

Matris praesagium de futuro statu filiorum.

VII.  

Recensetur factum ejus memorabile in quadam monomachia.

VIII.  

Factum ejusdem egregium in victoria imperatoris Henrici, contra Radulphum pseudoregem Saxonum.

IX.  

Quam pia liberalitate erga ecclesias quae sunt Hierosolymis, abundaverit; et quod humilitatis intuitu, regio diademate noluit insigniri.

X.  

Princeps Aegyptius militiam et vires suas omnimodas, contra nostros excitat et in Syriam dirigit.

XI.  

Dux e diverso, completis apud Hierosolymam litaniis et orationibus, circa Ramulam congregatis principibus, expeditiones colligit.

XII.  

Commititur praelium, et nostris divinitus confertur victoria, receptis divitiis innumerabilibus.

XIII.  

Discedunt principes ab invicem; Normannus et Flandrensis repatriant; Tolosanus redit Constantinopolim; Tancredus urbi praeficitur Tiberiadensi.

XIV.  

Boamundus Antiochenorum princeps et Balduinus comes Edessanorum, Hierosolymam veniunt, Nativitatem Dominicam ibi celebrantes.

XV.  

Daimbertus Ecclesiae Pisanae archiepiscopus, Hierosolymitanae praeficitur Ecclesiae patriarcha.

XVI.  

Studio malignorum inter ducem et patriarcham graves cum simultate suscitantur quaestiones, super turri David, et quarta parte civitatis.

XVII.  

Qua ratione quarta pars civitatis in jus et potestatem domini patriarchae cesserit.

XVIII.  

Item de eodem, et quae loca venerabilia saepedicta pars infra se contineat.

XIX.  

Quis fuerit regni status per illa tempora; et quomodo dux urbem maritimam Assur obsedit; et qua de causa eamdem solverit obsidionem.

XX.  

Factum memoria dignum, quod eidem in eadem obsidione accidit.

XXI.  

Boamundus Antiochenorum princeps apud urbem Meleteniam capitur.

XXII.  

Factum ducis dignum memoria in regione Arabum.

XXIII.  

Obitus ducis, et sepultura.

 

Liber X

I.  

Dominus Balduinus Edessanorum comes, defuncto fratri succedit in regno.

II.  

De corporis habitudine, et qualitate morum ejusdem domini Balduini.

III.  

Comes Garnerus, defuncto duce, turrim occupat; praedictum Balduinum occultis citat internuntiis.

IV.  

Epistola domini Daimberti ad principem Antiochenum.

V.  

Accedit Balduinus Hierosolymam, et circa fluvium Canis hostium reperit insidias.

VI.  

Vincuntur hostes, et expedito itinere Balduinus pervenit Hierosolymam.

VII.  

Patriarcha Daimbertus, Balduini timens adventum, in ecclesiam montis Sion, relicta domo patriarchali, se confert.

VIII.  

Comes versus Ascalonam expeditiones dirigit; Jordanem transit; terras hostium ingreditur; tandem Hierosolymam redit.

IX.  

Reconcilitatis adinvicem patriarcha et comite, comes in regem inungitur.

X.  

Tancredus veteris memor injuriae, ab eo discedit, ab Antiochenis vocatus.

XI.  

Rex, Jordane transito, de hostium finibus praedam trahit innumeram; et factum ejus commendabile describitur.

XII.  

Principes occidentales iterum ad iter se accingunt, et cum ingentibus copiis perveniunt Constantinopolim.

XIII.  

Imperator Alexius nomine, more solito, eis per Turcos molitur insidias; prosternuntur ex parte plurima peregrini; et qui residui sunt, Hierosolymam pervenerunt, comitem Tolosanum secuti.

XIV.  

Rex Antiopatridam obsidet, et obsessam occupat violenter.

XV.  

Idem rex Caesaream obsidet, urbem maritimam, et obsessam impugnat.

XVI.  

In oratorio civitatis, civium multitudo perimitur infinita, et urbi captae assignatur archiepiscopus.

XVII.  

Rex, Ramulam veniens, hostium qui advenire dicebatur exspectat exercitum; et cum eis pugnans, obtinet victoriam.

XVIII.  

Inde Joppem transit, et consternatos ejusdem cives confortat.

XIX.  

Principes qui de novo advenerant Tortosam capiunt, et captam comiti tradunt Tolosano; deinde Hierosolymam properant; rex eis usque Berithum obvium egreditur.

XX.  

Aegyptii cum infinitis copiis fines ingrediuntur nostros. Rex illis occurrit; incautius pugnat cum eis, et vincitur.

XXI.  

Rex, fugiens de praelio, in castrum Ramulense se recipit; cujusdam Arabis beneficio eripitur, aliis ibidem peremptis.

XXII.  

Rex per diverticula fugiens, Arsur, inde Joppem pervenit. Conveniunt de regno universi, ut regi subveniant; pugnatur cum hostibus; nostri victores evadunt.s

XXIII.  

Tancredus interim urbes nobilissimas, Apamiam et Laodiceam, in suam recipit ditionem.

XXIV.  

Balduinus de Burgo comes Edessanus, Gabrielis ducis filiam uxorem ducit.

XXV.  

Boamundus a vinculis hostium solutus redit Antiochiam, et Daimbertum patriarcham ad se confugientem benigne suscipit.

XXVI.  

Expulso Daimberto, quidam Ebremarus, Hierosolymis inordinate praeficitur. Rex Ptolemaidam obsidet, nec proficit; rediens inde, lethaliter sauciatur.

XXVII.  

Comes Tolosanus ante urbem Tripolim castrum aedificat, cui nomen est mons peregrini.

XXVIII.  

Rex iterum Ptolemaidam obsidet; et Januensium fretus auxilio, obsessam urbem occupat violenter.

XXIX.  

Carra Mesopotamiae a Tancredo, Balduino et aliis obsidetur. Cives fame compulsi, de tradenda urbe consilium ineunt.

XXX.  

Nostri disceptantes de imperio urbis, ea excidunt; cives subsidia recipiunt; pugnatur ibi quominus; vincuntur nostri, fitque casus nostris valde periculosus.

 

Liber XI

I.  

Boamundus, Antiochenorum princeps, commisso principatu Tancredo, transfretans in Franciam properat, Francorumque regis filiam ducit uxorem. Hierosolymorum patriarcha Romam petit. Rex uxorem legitimam absque causae cognitione deserit.

II.  

Dominus Raimundus Tolosanus comes moritur. Willelmus Jordanis, ejus nepos, ei succedit. Rodoan, Turcorum princeps magnus, fines nostros ingreditur, cui Tancredus occurrit, et confusum vertit in fugam.

III.  

Aegyptii cum ingentibus copiis regno se infundunt; quibus rex occurrens, captis nonnullis, pluribus interemptis, reliquos in fugam adegit.

IV.  

Daimbertus patriarcha cum prosecutione apostolicarum rediens litterarum, apud Messanam urbem Siciliae moritur. Ebremarus sedis illius incubator, Romam contendit. Legatus Arelatensium archiepiscopus Gibelinus mittitur, qui postmodum in patriarcham substituitur.

V.  

Vir nobilis Hugo de Sancto Aldemaro, Tiberiadensium dominus, in montibus qui urbi praeeminent Tyrensi castrum locat, cui nomen est Toron; idemque non multo post cum Damascenis confligens, lethaliter confossus, sed tamen victor, occubuit. Ascalonitae quoque nostris volentes praetendere insidias, in laqueum quem paraverant incidunt.

VI.  

Boamundus de Francia in Apuliam reversus, cum ingentibus copiis Graecorum fines eos depopulaturus ingreditur; demumque in Syriam volens redire, relicto Boamundo filio, vita decedit.

VII.  

A finibus Orientalibus item ingentes Turcorum copiae partes Edessanas occupare nituntur; sed Tancredus una cum rege resistunt viriliter.

VIII.  

Balduinus comes Edessanus redit de vinculis hostium, et Joscelinus cum eo; et adversus Tancredum guerram excitant.

IX.  

Bertramus, comitis Tolosani filius, cum classe Januensium in Syriam descendit, patri quaerens succedere; Willelmus Jordanis contradicit. Capitur Biblium.

X.  

Rex Balduinus Tripolim properat; fervet obsidio, et capitur civitas.

XI.  

Balduinus comes Edessanus, ad socerum Gabrielem Meleteniam descendit, ubi factum ejus exstat satis memorabile.

XII.  

Bethlehemitica Ecclesia per regis studium ad cathedralem erigitur dignitatem.

XIII.  

Obsidetur terra marique civitas Berythensium; et secundo capitur mense.

XIV.  

Danorum et Noroegiorum classis descendit in Syriam; quorum ope rex Sidonem obsidet et capit; narraturque casus circa regem mirabilis.

XV.  

Moritur Gibelinus Hierosolymorum patriarcha; succedit ei vir impius et nequam Arnulfus.

XVI.  

Ab Oriente Turcorum ingens manus, et innumerabiles copiae finibus se infundunt Antiochenis; sed Tancredus una cum Tripolitano comite Bertramo, resistit viriliter.

XVII.  

Tyrus obsidetur; sed, resistentibus potenter civibus, obsidentium deluditur intentio.

XVIII.  

Moritur dominus Tancredus, relicto principatu Rogero, Ricardi filio.

XIX.  

Menduc, Turcorum princeps potentissimus, iterum cum ingentibus copiis regnum ingreditur: rex ei occurrens, conficitur; supra vires universa regio fatigatur.

XX.  

Ascalonitae impugnant Hierosolymam; sed tandem hostium dissolvuntur acies, et redeunt ad propria.

XXI.  

Comitissa Siciliae, regis uxor futura, in portu applicat Acconensium.

XXII.  

In regione Edessana fames oritur valida. Balduinus Joscelinum consanguineum suum capit, et ab universa regione violenter exire compellit.

XXIII.  

Terrae motus ingens partes concutit Antiochenas. Borsequinus quoque, Turcorum satrapa potentissimus, in eadem desaevit regione.

XXIV.  

Ascalonitae urbem Joppensem obsident; sed regis adventum formidantes, infecto negotio recedunt ad propria.

XXV.  

Borsequinus iterum Antiochenorum vexat fines; sed occurrente sibi principe Rogero cum suis auxiliis, confusus in fugam vertitur, legionibus dissolutis.

XXVI.  

Arnulfus Hierosolymorum patriarcha super multis accusatus Romam proficiscitur. Rex in Syria Sobal trans Jordanem castrum, cui nomen mons Regalis est, aedificat.

XXVII.  

Rex videns urbem sanctam habitatoribus vacuam, Syros fideles ex Arabia deducit; quibus conferens domicilia, urbis eos constituit habitatores.

XXVIII.  

Rex cleri suggestione a domino papa postulat, ut quascunque urbes subegerit, Hierosolymitanae subdantur Ecclesiae. Subjiciunturque variarum epistolarum rescripta.

XXIX.  

Rex ad mare Rubrum descendit; regionem perlustrat: comitissam Siciliae, quam uxorem deduxerat, remittit ad propria, aegritudine fatigatus.

XXX.  

Ante urbem Tyrensem castrum Alexandrium, quod vulgari appellatione Scandalium dicitur, aedificatur.

XXXI.  

Rex in Aegyptum descendit; Pharamiam occupat, in aegritudinem incidit, qua fatigatus in eodem itinere vita decedit; Hierosolymis juxta fratrem sepelitur.

 

Liber XII

I.  

Balduinus comes Edessanus, sublimatur ad regnum; describitur quis et unde fuerit.

II.  

Qua de causa profectus est Hierosolymam, quando electus est in regem.

III.  

Modus electionis aperitur; et memorabile factum comitis Boloniensium Eustachii describitur.

IV.  

De habitudine corporis, moribus et conversatione ejusdem regis.

V.  

Alexius Constantinopolitanus imperator, dominus quoque Paschalis papa, sed et comitissa Siciliae, quae Hierosolymorum regina fuerat, moriuntur.

VI.  

Aegyptiorum exercitus tam navalis quam terrestris, in regnum ingrediuntur; rex cum suis occurrit, sed non conveniunt. Arnulfus Hierosolymorum patriarcha moritur; substituitur ei Gormundus.

VII.  

Ordo militiae Templi Hierosolymis instituitur.

VIII.  

Papa Gelasius defungitur; cui Calixtus succedit.

IX.  

Gazzi quidam Turcorum satrapa potentissimus, partibus Antiochenis, cum ingentibus se infundit copiis, universa depopulans.

X.  

Princeps Rogerus occumbit in acie; et noster prosternitur exercitus.

XI.  

Rex et comes Tripolitanus Antiochiam properant, ut praedicto Gazzi resistant.

XII.  

Rex cum eodem comite, cum praedicto Gazzi congrediuntur; et eo in fugam verso, acies ejus prosternunt, pluribus interemptis; regique principatus cura committitur.

XIII.  

Apud Neapolim, urbem Samariae concilium celebratur.

XIV.  

Rursum Gazzi praedictus, renovatis expeditionibus; fines ingreditur Antiochenos, cui rex occurrit. Gazzi vero apoplexia tactus moritur.

XV.  

Rex civibus Hierosolymitanis omnimodam donat libertatem, et suo communit privilegio.

XVI.  

Doldequinus Damascenorum rex, Tiberiadensium fines depopulatur; rex occurrit, urbem diruit Gerazam.

XVII.  

Balac, Turcorum potentissimus princeps, fines Antiochenos violenter ingreditur; comes Joscelinus ab eodem capitur; rex quoque in ejus vincula decidit, captus ab eodem.

XVIII.  

Quidam Armenii, ut regem expediant, gravi se exponunt periculo; castrum in quo detinebantur captivi, occupant; liberatur comes Joscelinus.

XIX.  

Balac iterum idem castrum violenter recipit, praedictis Armeniis gladio interemptis.

XX.  

Comes Joscelinus congregata ingenti militia, ut dominum regem expediat, Antiochiam pervenit; sed facti quod acciderat novitate motus, acies dissolutas remittit ad propria.

XXI.  

Iterum Aegyptii cum ingentibus copiis regnum ingressi sunt; sed occurrentibus nostris manu valida, mirabiliter prosternuntur.

XXII.  

Dux Venetiae cum classe numerosa descendit in Syriam.

XXIII.  

Classem hostium circa Joppen repertam idem dux violenter effringit, et convertit in fugam, galeis pluribus retentis.

XXIV.  

Regni principes cum eodem duce conveniunt, et Tyrus obsidetur.

XXV.  

Rescriptum privilegii, continentis consonantiam pactorum inter Venetos et principes regni Hierosolymorum pro Tyrensi obsidione.

 

Liber XIII

I.  

Describitur Tyri antiquitas et nobilitas simul.

II.  

Quantum protenditur, et quas partes habeat Syria.

III.  

Descriptio regionis ejusdem urbi adjacentis, et commoditatum quas praestat.

IV.  

Quod saepius priscis temporibus obsessa fuerit.

V.  

Describitur civitas; et status civium et conditio aperitur.

VI.  

Locatur obsessio, et principibus in ea parte designantur; et civitas hostiliter impugnatur.

VII.  

Damasceni qui in civitate erant, resistunt animosius; civibus aliquantulum remissis.

VIII.  

Ascalonitae Hierosolymam accedunt, ut urbem impugnent; sed in reditu a civibus male tractantur.

IX.  

Rex Damascenorum Doldequinus, ut solvat obsidionem accedit; nostri occurrunt; ille territus, a proposito discedit.

X.  

Cives in nostra machinas ignem adhibent, nostri resistunt viriliter. Ab Antiochia quidam jaculandi habens peritiam, a nostris evocatur.

XI.  

Balac apud Hierapolim occiditur: quo rumore audito, noster exercitus fit hilarior, et ad impugnandam urbem insistunt animosius.

XII.  

Ascalonitae iterum, dum noster in obsidione adhuc detinetur exercitus, partes vastant Hierosolymitanas.

XIII.  

Cives famis importunitate laborant; ad deditionem se praeparant. Doldequinus in eorum subsidium properat, sed incassum; nostris civitas resignatur.

XIV.  

Urbe capta, in castra cives egrediuntur; nostri quoque urbem occupant.

XV.  

Rex a vinculis solvitur; Halapiam obsidet, sed occurrentibus hospitibus solvitur obsidio; rex Hierosolymam revertitur; Calixtus papa moritur; substituitur ei Honorius.

XVI.  

Bursequinus Turcorum princeps fines Antiochenos depopulatur; rex occurrit, et cum eo congreditur; hostium prosternitur exercitus.

XVII.  

Rex Ascalonitas prosternit, et simul Aegyptios, qui ad eorum subsidium convenerant.

XVIII.  

Rex fines Damascenorum ingreditur; occurrit ei Doldequinus; pugna committitur; victor redit noster exercitus.

XIX.  

Comes Tripolitanus urbem Rapfaneam occupat. Henricus Romanorum imperator moritur; Lotharius ei substituitur.

XX.  

Iterum Bursequinus fines Antiochenos ingreditur; tandem a suis confossus interiit. Classis Aegyptia in Syriam ascendit; sed infecto negotio, damnum perpessa, revertitur.

XXI.  

Boamundus junior Antiochiam pervenit; rex ei terram suam restituit; filia sua Halis nomine, in uxorem data.

XXII.  

Inter eumdem Boamundum et Joscelinum comitem Edessanum, graves oriuntur inimicitiae; sed rex celer advolat, et componit. Africani urbem Siciliae Syracusam violenter effringunt.

XXIII.  

Tyri, primus Latinorum constituitur archiepiscopus.

XXIV.  

Fulco Andegavensium comes vocatus accedit; eique Milisendis primogenita regis filia in uxorem datur.

XXV.  

Gormundus Hierosolymorum patriarcha moritur; Stephanus ei substituitur. Inter regem et patriarcham quaestiones oriuntur difficiles.

XXVI.  

Rex, princeps Antiochenus, comes Tripolitanus, comes Edessanus, fines Damascenorum ingrediuntur; sed confusi, exercitus parte amissa, redeunt. Moritur Stephanus patriarcha; Willelmus ei substituitur.

XXVII.  

Boamundus Antiochenorum princeps, in Cilicia circa Mamistram occiditur. Rex Antiocham properat. Boamundi uxor patrem advenientem tentat repellere; sed civium opera regi traditur civitas, exclusa principissa.

XXVIII.  

Rex Hierosolymam revertitur; valida correptus aegritudine moritur; cum aliis regibus in ecclesia Dominici Sepulcri tumulatur.

 

Liber XIV

I.  

Quis moribus, et quibus majoribus editus fuerit dominus Fulco, tertius Hierosolymorum rex.

II.  

Quod antequam vocaretur a domino Balduino rege, causa peregrinationis Hierosolymam venerat; et de ejus in regem promotione.

III.  

Senior Joscelinus Edessanus comes, aeger in lectica hostibus occurrit; et obtenta victoria carne solvitur; et de filio ejus Joscelino.

IV.  

Rex vocatur ab Antiochenis; et malitia principissae aperitur.

V.  

Properanti Antiochiam; comes Tripolitanus se opponit; sed a rege devincitur. Res Antiochena in tuto collocatur.

VI.  

Iterum ab Antiochenis revocatur. Sanguinis in finibus Tripolitanis castrum quoddam obsidet; rex sororis interventu, obsidionem solvit.

VII.  

Rex Antiochiam properat; hostes qui convenerant in fugam vertit; hostium spoliis ditantur Antiocheni.

VIII.  

Hierosolymitanus patriarcha et regni principes praesidium fundant valde necessarium, cui nomen Castrum Arnaldi.

IX.  

De regis consilio mittitur ad Raimundum Pictaviensium comitis filium, qui Constantiam Boamundi ducat uxorem.

X.  

Bernardus Antiochenus patriarcha moritur; Radulphus Mamistanus archiepiscopus ei succedit cum tumultu.

XI.  

Papa Honorius vita decedit; substituitur ei Innocentius; oritur schisma periculosum. Willelmus Tyrensis archiepiscopus carne migrat; Fulcherius ei substituitur; Romam proficiscitur; pallium petit et obtinet.

XII.  

Praecipit Romana Ecclesia ut idem obediat Hierosolymitano pontifici; et eum locum obtineat apud eum, quem prius obtinuerat apud Antiochenos.

XIII.  

Mandatur ejus suffraganeis ut ei obediant; et ad hoc plures diriguntur epistolae.

XIV.  

Aperitur unde et ex qua causa haec inter duos patriarchas orta sit controversia; et qua ratione se quisque tueatur.

XV.  

Comes Joppensis apud regem accusatur, et grandis in regno excitatur tumultus.

XVI.  

Galterus Caesariensis comitem ad duellum provocat; ille se ad hostes confert; a suis destituitur.

XVII.  

Civitas Joppensis obsidetur; regni principes de pace tractant; Belinas interim ab hostibus capitur.

XVIII.  

Comes Joppensis apud Hierosolymam malitiose vulneratur; fit tumultus iterum; sed recepta convalescentia, ex condicto mare transit.

XIX.  

Fit treuga cum Damascenis; restituuntur captivi qui apud Belinas capti fuerant.

XX.  

Raimundus Pictaviensium comitis filius occultus accedit, et Antiochiam perveniens, Boamundi filiam Constantiam uxorem ducit, invita et renitente principissa, ejusdem puellae matre, et obtinet principatum.

XXI.  

Quis, et qualis, et ex qua majorum prosapia fuerit Raimundus, describitur.

XXII.  

Ad comprimendam Ascalonitarum insolentiam rex castrum aedificat, cui nomen Gybelin, quod alio nonine Bersabee dicitur.

XXIII.  

Comes Tripolitanus proditione quorumdam ex suis juxta Montem peregrinum occiditur; successit ei filius Raimundus; necem paternam ulciscitur.

XXIV.  

Joannes imperator Constantinopolitanus, versus Antiochiam properans, Ciliciam occupat universam.

XXV.  

Sanguinus castrum cui nomen Montferantus, obsidet; rex cum comite Tripolitano obsidionem quaerit solvere, sed deficiunt; et victi. comes capitur, rex in castrum se recepit.

XXVI.  

Sanguinus iterum castrum obsidet; obsessi finitimos ad subsidium undique evocant.

XXVII.  

Bezeuge Damascenorum procurator, Neapolim incendit et depopulatur.

XXVIII.  

Festinatur ad regis subsidium; sed obsessis majores interim inferuntur molestiae.

XXIX.  

Adest subsidium; sed interim rex ad deditionem inclinatur; et pactis initis, sospes ad propria regreditur.

XXX.  

Princeps Antiochiam reversus, urbem obsessam reperit; imperatori totis viribus contradicit; sed tandem quorumdam interventu, eidem reconciliatur.

 

Liber XV

I.  

Imperator Caesaream obsidet; principe et Edessano comite in ejus obsequio constitutis.

II.  

Indignatus idem, imperfecto negotio obsidionem solvit Antiochiam reversus.

III.  

Imperator a principe civitatis repetit praesidium, quasi moram in regione facturus.

IV.  

Excitatur in civitate tumultus; timet imperator et petitionem remittit; et sedatur scandalum, eodem ab urbe egresso.

V.  

Mittuntur legati, qui indignationem imperatoris mitigent, et obtinent; imperator ad propria redit.

VI.  

Hierosolymorum rex ultra Jordanem praesidium obsidet et occupat violenter. Apud Thecuam nostri miserabiliter prosternuntur.

VII.  

Sanguinus regnum Damascenorum inquietat; Damasceni a nostris auxilium postulant, et interpositis obtinent conditionibus; Sanguinus ad propria revertitur.

VIII.  

Obsidetur civitas Paneadensis, Damascenis praebentibus auxilium.

IX.  

Princeps Antiochenus et Tripolitanus comes ad eamdem accedunt obsidionem, et urgentissime impugnatur civitas.

X.  

Principe et comite praesentibus, machina ad oppugnandam urbem erigitur; civibus spe subsidii strenue se defendentibus.

XI.  

Legatus, Ecclesiae Romanae applicat; ad obsidionem accedit; capitur civitas, ibique ordinato episcopo, Hierosolymam principes omnes proficiscuntur.

XII.  

Princeps Antiochenus cum adversariis Antiocheni patriarchae conspirat; patriarcha Romam proficiscitur. Capitur a duce Apuliae Rogerio; sed tandem cum eo pacificatus, Romam pervenit.

XIII.  

Accusatur ab adversariis; tandem cum plenitudine gratiae, ad propria revertitur.

XIV.  

Rediens, a clero suo, instinctu principis non recipitur; in terram secedit comitis Edessani; tandem cum principe pacificatus, Antiochiam ingreditur.

XV.  

Lugdunensis archiepiscopus, apostolicae seais legatus, apud Accon defungitur; dirigitur ad idem Albericus, episcopus Hostiensis. Synodus apud Antiochiam indicitur.

XVI.  

In coetu episcoporum adversus patriarcham accusatio proponitur; citatur, sed venire differt. Serlo Apamiensis archiepiscopus, ejus fautor, deponitur.

XVII.  

Patriarcha quasi contumax absens deponitur; ignominiose tractatus, vinculis mancipatur; Romam iterum profectus, ex parte gratiam obtinet; sed rediens veneno interit.

XVIII.  

Legatus Hierosolymam redit; synodum celebrat; templum dedicat Dominicum.

XIX.  

Rursus imperator in Syriam descendit, ad pacta prius inita principem invitat.

XX.  

Cives missa legatione ad imperatorem pactis contradicunt, et ingressum inhibent.

XXI.  

Imperator ad regem Hierosolymorum nuntios dirigit, simulans se habere propositum loca visitandi venerabilia; et super eodem recipit a rege responsum.

XXII.  

In Cilicia moram faciens, lethaliter sauciatur imperator, dum venationi dat operam.

XXIII.  

Sublimato ad imperium juniore filio, aefungitur imperator. Exercitus, duce Manuele imperatore substituto, domum revertitur.

XXIV.  

Rex et regni principes, ante Ascalonam castrum fundant, cui nomen Ibelin.

XXV.  

Iterum ante eamdem Ascalonam de communi principum consilio castrum aedificatur, cui nomen est Blanca guarda.

XXVI.  

Regina in loco cui Bethania nomen, monasterium aedificat, et amplissimo ditat patrimonio, sororem ibi praeficiens.

XXVII.  

Rex in campestribus Acconensibus leporem agitans, de equo ruit praeceps; moritur; Hierosolymis inter suos praedecessores sepelitur.

 

Liber XVI

  

Praefatio

I.  

Praemittitur praefatiuncula brevis. Defuncto Fulcone, succedit filius ejus, Balduinus tertius; et qualis corpore fuerit, describitur.

II.  

De moribus et conversatione ejus.

III.  

De promotione ejus in regno; et quandiu sub matris tutela regnaverit.

IV.  

Sanguinus Edessam obsidet; et describitur ejusdem civitatis situs.

V.  

Capitur civitas, et populus ejus occiditur.

VI.  

Trans Jordanem castrum, cui nomen Vallis Moysi, per regem acquiritur.

VII.  

Sanguinus moritur, dum obsidet Calagenbar; succedit ejus filius Noradinus.

VIII.  

Nobilis quidam ex Damascenis, Bostrensis civitatis procurator, cum rege paciscitur; et exercitus regni versus Bostrum properat; Ainardus Damascenorum procurator factum nititur impedire.

IX.  

Procedens exercitus, infinita sustinet pericula.

X.  

Ad locum pervenientes destinatum, civitatem reperiunt ab hostibus occupatam; et infecto negotio reditus indicitur.

XI.  

Rediens exercitus intolerabilia patitur pericula; stupent hostes nostrorum perseverantiam.

XII.  

Mittitur ad hostes pro pace legatus; quidam nobilis de hostibus cadit; dissolvitur hostium exercitus; noster liberior proficiscitur.

XIII.  

Perveniunt Gadaram nostrae legiones; describitur locus; et ad propria revertitur exercitus.

XIV.  

Cives Edessani comitem vocant; comes accelerat; et urbem ignorantibus recipit hostibus.

XV.  

Noradinus occurrit; urbem obsidens, nostros angit miserabiliter.

XVI.  

Comes cum suis egrediens, ad propria redire contendit; insequitur Noradinus; obtruncat exercitus; comes fuga elabitur.

XVII.  

Moritur Hierosolymitanus patriarcha Willelmus; Fulcherus Tyrensis archiepiscopus ei substituitur; Tyrensi Ecclesiae per regiam violentiam intruditur Radulphus, regius cancellarius.

XVIII.  

Excitatur populus Occidentalis; et ad subveniendum Orientalibus Christianis iter arripiunt Romanorum imperator Conradus, et Ludovicus rex Francorum, cum aliis multis principibus.

XIX.  

Imperator praecedens cum expeditionibus suis, Constantinopolim pervenit. Soldanus Iconiensis contra eum insidias praestruit.

XX.  

Transito Hellesponto, seducitur imperator Conradus, Graecorum malitia; et ad loca periculosa nimis ejus trahitur exercitus.

XXI.  

Absentant se malitiose, qui ejus exercitui, a Graeco imperatore duces erant dati: et periclitatur imperatoris exercitus.

XXII.  

Irruunt e repente super Teutonicorum legiones Turci, et eas obtruncant; evadit tamen imperator.

XXIII.  

Rex Francorum, transito Hellesponto, apud Niceam Bithyniae, cum suis pervenit legionibus; colloquuntur sibi ad invicem; imperator Constantinopolim revertitur.

XXIV.  

Rex Francorum alia procedens via, Ephesum pervenit; Guido comes de Pontivo ibi moritur. Franci Meandrum fluvium transeunt, invitis hostibus.

XXV.  

Francorum, casu miserabili, prosternitur exercitus; pars quae praecesserat, evadit.

XXVI.  

Rex casu evadens, ad eos qui praecesserant se colligit; residuum exercitus apud Attaliam pervenit, inde in Syriam transfretans.

XXVII.  

Raymundus princeps Antiochenus regem Francorum apud portum Sancti Simeonis honeste recipit; deducit Antiochiam; sed tandem male dividuntur ab invicem.

XXVIII.  

Hieme transcursa, Conradus imperator, usus navigio, in Syriam pervenit; comes quoque Anfossus apud Acconensem applicat civitatem, moriturque apud Caesaream.

XXIX.  

Rex Francorum, ab Antiochia digressus, Hierosolymam properat; mittitur ei obviam Hierosolymitanus patriarcha.

 

Liber XVII

I.  

Apud Ptolomaidam urbem maritimam curia celebratur generalis; nominanturque principes qui ad eam convenerunt.

II.  

Urbem Damascenam proponunt obsidere, et ex condicto ad eam accedunt.

III.  

Describitur situs Damascenae urbis.

IV.  

Nostri pomeria civitatis violenter effringunt, et fluvium invitis hostibus occupant in manu forti. Factum imperatoris eximium et admirabile describitur.

V.  

Desperant cives, et de fuga cogitant; ex nostris principibus quosdam data corrumpunt pecunia, quorum persuasione in oppositam civitatis partem transfertur exercitus.

VI.  

In nostrorum castris victus deficit; detegitur proditorum malitia; et soluta nostri redeunt obsidione.

VII.  

Diversae ponuntur opiniones, quis tantae proditionis auctor fuerit. Iterum Ascalonam proponunt obsidere, sed non proficiunt.

VIII.  

Imperator Conradus ad propria regreditur, rege Francorum in Syria moram faciente.

IX.  

Noradinus ingreditur fines Antiochenos; princeps Raimundus occurrit; pugnatur inter eos. Princeps Raimundus occiditur.

X.  

Noradinus universam regionem pro suo tractat arbitrio. Rex illuc properat, solatium ministraturus. Soldanus Iconiensis terram comitis ingreditur Edessani.

XI.  

Comes Edessanus, post regis ab Antiochia discessum ab hostibus capitur, ubi et ignominiose moritur.

XII.  

Rex cum regni principibus juxta Ascalonam, Gazam reaedificat.

XIII.  

Inter regem et matrem ejus graves oriuntur simultates et matre ignorante rex coronatur.

XIV.  

Regnum inter se dividunt filius et mater. Rex Hierosolymam ingreditur violenter, et matrem in arce obsidet Davidica; tandem pax cum tranquillitate reformatur.

XV.  

Soldanus Iconiensis comitatum Edessanum rursum ingreditur; rex illuc cum omni celeritate properat.

XVI.  

Imperator Constantinopolitanus exercitum ad partes dirigit Antiochenas; comitatum Edessanum sibi resignari postulat; obtinet postulatum; Graecis castella resignantur; rex inde Latinos educit.

XVII.  

Noradinus regi occurrit; exitum impedire procurat. Rex, licet cum difficultate, Antiochiam redit. Noradinus, ejectis Graecis, universam occupat regionem.

XVIII.  

Rex principissam monet, ut unum de principibus in maritum accipiat, qui regioni possit praeesse; sed non proficit. Rex inde Tripolim accedit, ad propria reversurus.

XIX.  

Rex et mater ejus apud Tripolim conveniunt, ut comitem uxori reconcilient; sed non proficiunt. Comes ab Assissinis in porta civitatis occiditur.

XX.  

Turcorum ingens multitudo Hierosolymam venit, ut eam occupet; sed egredientes nostri, eos in virtute magna prosternunt.

XXI.  

Rex regnique principes Ascalonam properant, ut pomeria circa urbem depopulentur: sed promoto ad amplius proposito, urbem obsident.

XXII.  

Describitur situs civitatis, et commoditas aperitur.

XXIII.  

Ordinatur obsidio, et praeficiuntur qui classi praesint, et qui legiones per terram moderentur.

XXIV.  

Secundo obsidionis mense, adest peregrinorum transitus, multas deferens ad opus obsidionis commoditates.

XXV.  

Quinto mense, classis Aegyptiorum ad urbem accessit, multam obsessis civibus afferens consolationem.

XXVI.  

Constantia Antiochenorum principissa Rainaldo de Castellione nubit. Noradinus quoque regnum Damascenorum occupat violenter. Almaricus Sidoniensi praeficitur Ecclesiae.

XXVII.  

Qui in obsidione sunt, urbem instanter impugnant. Cives machinam exteriorem nituntur exurere. Murus civitatis ex parte corruit, nostri, volentes ingredi, ex parte pereunt: noster desperat exercitus.

XXVIII.  

Iterum confortantur nostri, et ad continuandam obsidionem animantur, insistentes animosius.

XXIX.  

Ascalonitae desperant, et de communi consilio ad deditionem inclinantur.

XXX.  

Missis de majoribus civitatis, apud regem, obtinent liberum cum uxoribus et liberis et omni substantia exitum, et urbem resignant.

 

Liber XVIII

I.  

Rainaldus de Castellione, princeps Antiochenus, patriarcham Antiochenum ignominiose tractat; ille in regnum confugit. Oritur fames valida super terram.

II.  

Defuncto Anastasio, substituitur ei Adrianus. Imperator Fredericus Romae coronatur. Inter papam et regem Siciliae Willelmum graves oriuntur inimicitiae.

III.  

Inter dominum patriarcham et fratres Hospitalis quaestiones suscitantur de decimis, et quibusdam injuriis, quae ab Ecclesiis eis inferebantur.

IV.  

Describitur unde habuit ortum et initium domus Hospitalis.

V.  

Quomodo Aegyptius calipha ad petitionem Amalphitanorum, locum eis designari praecipit, ubi Ecclesiam aedificent.

VI.  

Patriarcha cum plurima parte episcoporum orientalium, Romam proficiscitur, ad Adrianum papam.

VII.  

Imperator Constantinopolitanus, consentiente papa, Apuliam invadit. Dominus patriarcha cum suis ad curiam pervenit.

VIII.  

Adrianus papa Beneventum properat; patriarcha illuc festinat, proponit actiones; sed corrupta muneribus curia, justitiam opprimit. Revertitur infecto negotio patriarcha.

IX.  

In Aegypto tumultus excitatur civilis; fugit soldanus ab eis, et occiditur a nostris; capitur ejus filius Nosceradinus.

X.  

Princeps Rainaldus insulam Cyprum occupat, et ejus habitatores spoliat violenter.

XI.  

Rex contra pacta et pacis foedus, quod cum eis pepigerat, Turcos et Arabes in silva capit Paneadense.

XII.  

Henfredus constabularius urbem Paneadensem pro parte dimidia, Hospitalariis concedit; capitur a Noradino subsidium quod inferebatur, et civitas obsidetur.

XIII.  

Rex illuc properans, obsidionem solvit; sed incaute rediens noster exercitus, hostium insidias in itinere patitur periculosas.

XIV.  

Rex apud castrum Saphet, fugiens de praelio, se recipit; prosternitur exercitus, et de principibus plurimis capiuntur.

XV.  

Noradinus iterum Paneadem obsidet, sed rege rursum occurrente non proficit.

XVI.  

Comes Flandrensium Theodericus applicat. Mittuntur nuntii Constantinopolim, qui domino regi uxorem petant.

XVII.  

Rex cum universis regni viribus et comite Flandrensium Antiochiam properat. Noradinus desperatam incurrit aegritudinem.

XVIII.  

Obsidetur Caesarea, et post modicum violenter effringitur.

XIX.  

Noradini frater ad nos transit. Hierosolymitanus patriarcha Fulcherus moritur. Spelunca trans Jordanem nostris restituitur. Rex in partibus Antiochenis castrum Harenc obsidet; et obsessum occupat.

XX.  

Hierosolymis Amalricus prior ecclesiae Dominici Sepulcri in patriarcham eligitur; de ejus electione inter episcopos oritur contentio.

XXI.  

Noradinus in regione Suitae, speluncam obsidet nostram; rex occurrens obsidionem solvit; pugnat cum nostris Noradinus, et vincitur.

XXII.  

Redeunt nuntii, qui Constantinopolim pro regio matrimonio missi fuerant; et regi uxorem ducunt, neptem imperatoris.

XXIII.  

Imperator Constantinopolitanus Antiochiam venit; princeps Raynaldus de eo quod in Cyprios commiserat satisfaciens, ei reconciliatur.

XXIV.  

Rex ad partes illas properans, ab eodem imperatore honeste suscipitur, et infinita reportat munera.

XXV.  

Imperator Antiochiam ingreditur, in cives multam liberalitatem exercens; unde postmodum ad propria revertitur.

XXVI.  

Adriano defuncto, in Ecclesia Romana schisma oritur periculosum.

XXVII.  

Noradinus Iconiensis soldani fines ingressus, partem ejus violenter occupat. Rex Damascenorum fines depopulatur.

XXVIII.  

Princeps Antiochenus Rainaldus ab hostibus capitur, et apud Halapiam vinculis mancipatur.

XXIX.  

Joannes quidam Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis, in Syriam descendit legatus; de ejus susceptione inter episcopos oritur dissonantia. Amalrico Joppensi comiti, fratri regis, filius nascitur Balduinus.

XXX.  

Rex ab Antiochenis vocatus, illuc properat; imperiales legati adsunt, uxorem domino suo, unam de consanguineis domini regis postulantes.

XXXI.  

Rex sororem comitis Tripolitani, virginem illustrem Milisendem nomine, ei deputat; sed post annum eam repudiat imperator, et uxorem ducit Mariam, principis Raimundi filiam.

XXXII.  

Rex circa Antiochiam castrum reaedificat, quod dicitur Pons Ferri. Regina Milisendis mater ejus moritur.

XXXIII.  

Comes Tripolitanus pro repudio sororis iratus, imperatori quantas potest irrogat injurias.

XXXIV.  

Rex apud Antiochiam pharmacum bibit; unde in supremam deductus aegritudinem, quaerebat ad propria reverti, sed invalescente aegritudine, in itinere apud Berithum vitam finit.

 

Liber XIX

I.  

Domino Balduino fratri Amalricus succedit in regno.

II.  

Describitur qualis moribus fuerit; et de vita et conversatione ejus.

III.  

De corporis habitudine; et de quadam quaestione, quam cuidam suo familiari solvendam obtulit.

IV.  

Quod antequam coronaretur, coactus est ab uxore sua, quam contra sacros duxerat canones, discedere.

V.  

Rex in Aegyptum descendit; cum Dargan soldano pugna committitur. Savar Syraconum introducit in Aegyptum; Dargan ad regem, pacem postulans, legatos dirigit.

VI.  

Petrus archiepiscopus Tyrensis defungitur; succedit ei dominus Fredericus Acconensis episcopus.

VII.  

Dargan soldanus in Aegypto, dolo suorum occiditur. Savar soldanus efficitur. Regem invitat; rex in Aegyptum descendit; Siraconus violenter expellitur.

VIII.  

Noradinus circa partes Tripolitanas vincitur, et fuga vix nostrorum manus effugit.

IX.  

Noradinus in partibus Antiochenis castrum Harenc obsidet; princeps Antiochenus, comes Tripolitanus, Calamannus Ciliciae procurator, capiuntur.

X.  

Comes Flandrensium Theodoricus in Syriam descendit. Noradinus Paneadem obsidet, et occupat obsessam.

XI.  

Rex ab Aegypto rediens, Antiochiam proficiscitur. Princeps data pro se pecunia restituitur libertati. Spelunca Sidoniensis hostibus traditur. Item trens Jordanem aliam speluncam hostes accipiunt.

XII.  

Describitur compositoris hujus historiae in patriam reditus; et de ejus processu aperiuntur nonnulla. Siraconus in Aegyptum descendit, multam secum trahens militiam.

XIII.  

Rex Siraconum subsequens, similiter descendit in Aegyptum, Aegyptiis auxilium ministraturus.

XIV.  

Describitur Cahere; et quis ejus loci primus fundator fuerit, aperitur.

XV.  

Accedenti Siracono, rex occurrit obviam; ille regem praeveniendo, transit flumen.

XVI.  

Savar soldanus, ut regem detineat, pactis innovatis, elaborat.

XVII.  

Mittuntur ad calipham qui foedus innovent; et describitur regiae domus magnificentia.

XVIII.  

Complentur pacta; et in eorum confirmationem calipha dexteram dat Hugoni Caesariensi.

XIX.  

Dicitur quare princeps Aegyptius dicatur Mulene.

XX.  

Subjungitur quare idem ipse dicatur calipha; et quo modo sit adversarius Baldacensi caliphae.

XXI.  

Rex super Nilum pontem aedificat. Siraconus in Insulam descendit; rex eum insequitur.

XXII.  

Describitur insula, et quot et quibus ostiis mare ingrediatur Nilus. Nostri ejectis hostibus insulam occupant; fugit Siraconus in solitudinem.

XXIII.  

Describitur Aegypti regio, et qualis sit aperitur.

XXIV.  

Inter regem et Siraconum pugna committitur in solitudine, maximo utriusque partis periculo.

XXV.  

Siraconus infra Alexandriam se recipit. Rex illuc properans, urbem obsidet.

XXVI.  

Describitur Alexandriae situs.

XXVII.  

Rex obsidionem continuans, cives Alexandrinos molestat gravissime.

XXVIII.  

Siraconus haec audiens, cum Hugone Caesariensi de pace loquitur.

XXIX.  

Hugo cum rege et principibus foederis complet tenorem.

XXX.  

Resignatur regi civitas, et pax indicitur Alexandrinis.

XXXI.  

Rex victoria potitus, receptis suis universis, ad propria revertitur.

 

Liber XX

I.  

Dominus Hernesius Caesariensis archiepiscopus, et Odo de Sancto Amando, regius pincerna, a Constantinopoli redeunt, uxorem futuram regi secum ducentes. Rex in ecclesia Tyrensi coronatur, et uxorem ducit.

II.  

Andronicus quidam imperatoris consanguineus, Theodoram, Balduini regis viduam, secum per terras hostium abducit.

III.  

Petracensis Ecclesia et Ebronensis, episcopis datis ordinantur. Stephanus regis Siciliae cancellarius, et Panormitanae Ecclesiae electus, in Syrium descendunt. Comes Nevernensis Willelmus apud nos defungitur.

IV.  

Imperatoris legati ad regem accedunt, pacta quaedam a domino rege postulantes. Mittitur Tyrensis archidiaconus, et pacta proposita cum imperatore complet.

V.  

Rex in Aegyptum cum suis descendit; et contra foederis formam, quam cum Aegyptiis peregerat, eis bellum infert.

VI.  

Obsidetur civitas Belbeis; et expugnatur obsessa. Soldanus regem infinita promissa decipit pecunia.

VII.  

Rex ante Cahere eastra locat, exspectans promissam a soldano pecuniam.

VIII.  

Classis nostra per Nilum immissa, nostro se adjungere exercitui conatur; sed re infecta, domum revertitur.

IX.  

Rex obsessa Cahere urbe, pecuniam a soldano promissam exspectat. Soldanus vero a pactis resilire tentat, et Turcorum implorat auxilium.

X.  

Milo de Planci sinistro consilio regis mentem subvertit. Siraconus ab Aegyptiis vocatus accedit; rex ei occurrit in solitudine; sed eo non invento, infecto negotio redit ad propria.

XI.  

Siraconus Aegyptum occupat; soldanum interficit: et ipse paulo post vita defungitur.

XII.  

Salahadinus ejus ex fratre nepos, defuncto succedit et regnum obtinet Aegypti.

XIII.  

Bernardus monasterii montis Thabor abbas, Liddensi Ecclesiae praeficitur. Fredericus Tyrensis archiepiscopus ab Occidentalibus principibus petiturus auxilium, ad partes dirigitur occiduas.

XIV.  

Imperator pactis volens satisfacere, classem in Syriam dirigit, et quosdam de suis principibus.

XV.  

Rex in Aegyptum descendit cum suis expeditionibus; Graecis quoque, tam navigio quam per terram eum sequentibus.

XVI.  

Rex Damiatam obsidet; et in ejus expugnatione tam Latinorum quam Graecorum inutiliter desudat exercitus.

XVII.  

Oritur in castris fames, et nostra classis pene tota incenditur, tandem solvitur obsidio, opera consumpta inutiliter.

XVIII.  

Revocatis expeditionibus, rex ad propria revertitur. Graecorum classis in redeundo pene tota deperit, sinistris acta flatibus.

XIX.  

Terraemotus maximus pene universum concutit Orientem, et urbes dejicit antiquissimas.

XX.  

Salahadinus nostros fines ingreditur, et castrum cui est nomen Darum obsidet.

XXI.  

Rex cum modica militum manu illi occurrit; plures ex nostris tam in urbe Gaza, quam in itinere, ab hostibus obtruncantur.

XXII.  

Salahadinus ad propria revertitur. Rex quoque, reparato castro, quod ex parte dirutum fuerat, rediit Ascalonam.

XXIII.  

Eodem quoque anno gloriosus Christi martyr, Thomas Cantuariensis archiepiscopus, in propria occiditur ecclesia.

XXIV.  

Rex assumptis secum aliquot de principibus suis, Constantinopolim proficiscitur: imperator eum multiplici honore praevenire satagit.

XXV.  

Introductus ante imperatorem, honeste tractatur; et frequentia cum eo de rebus necessariis miscet colloquia.

XXVI.  

Completis negotiis et muneribus cumulati, tam rex quam ejus principes, ad propria revertuntur.

XXVII.  

Rex apud Sephorim exercitus convocat. Fredericus Tyrensis archiepiscopus ab ultramontanis partibus redit. Dominus Willelmus Acconensis episcopus in Romania occiditur.

XXVIII.  

Milo Armenius, frater domini Toros, Noradino, conjunctus, partes vexat Antiochenas; rex illud properat, ut ejus compescat malitiam.

XXIX.  

Salahadinus trans Jordanem castrum, cui nomen mons Regalis est, obsidet; sed nihil proficiens, ad propria revertitur.

XXX.  

Salahadinus terram trans Jordanem universam depopulatur. Rex in loco cui nomen Carmelus, exercitum detinet. Comes Raimundus Tripolitanus de carcere revertitur.

XXXI.  

Describitur Assissinorum secta, et missio legati eorum ad dominum regem.

XXXII.  

Occiditur a fratribus militiae Templi, Assissinorum legatus; et ingens in regno excitatur tumultus. Radulphus Bethlehemita episcopus vita decedit.

XXXIII.  

Moritur Noradinus. Rex Paneadem obsidet: et facta treuga recedit; collecta aegritudine Hierosolymam proficiscitur, ubi et infra paucos dies vita decedit.

 

Liber XXI

I.  

De primis auspiciis Balduini quarti, Hierosolymorum regis sexti; de moribus, aetate et forma corporis.

II.  

Quo tempore injunctus et coronatus fuerit.

III.  

Anno regni ejus primo, classis Siculorum regis, Alexandriam veniens, damnum incurrit enorme. Comes Tripolitanus regni procurationem, et regis tutelam, tanquam agnatorum proximus, poscit.

IV.  

Milo de Planci apud Accon occiditur. Turensis archiepiscopus Fredericus moritur.

V.  

Describitur comes Tripolitanus; quis moribus, et ex quibus majoribus fuerit; quomodo regni procurationem susceperit. Hujus historiae conscriptor, cancellarius regis efficitur.

VI.  

Salahadinus, vocantibus eum Damascenis, Damascum obtinet, et reliquas regionis partes. Dirigitur contra eum Tripolitanus comes, qui ejus obsistat moliminibus.

VII.  

Assignantur causae, quare contingat quod super populum nostrum solito amplius hostes invalescant.

VIII.  

Mussulae dominus in nepotis subsidium properat. Salahadinus proficit; regionem occupat universam. Comes cum eo paciscitur; obsides recipit.

IX.  

Mainardus Berythensis episcopus moritur. Hujus conscriptor historiae ad Tyronensem metropolim promovetur.

X.  

Rex Damascenorum regionem ingreditur: et eam depopulatur. Hernesius Caesariensis archiepiscopus defungitur.

XI.  

Rex iterum fines hostium Damascenorum ingressus, vallem cui cognomentum est Bachar, depraedatur. Rainaldus de Castellione et Joscelinus regis patruus, a vinculis hostium solvuntur.

XII.  

Dominus imperator Constantinopolitanus apud Iconium ignominiose conficitur.

XIII.  

Guillelmus junior, marchio de Monteferrato, in Syriam veniens, regis sororem uxorem duxit.

XIV.  

Comes Flandrensium, diu exspectatus, regnum ingreditur.

XV.  

Qui cum comite venerant, seducunt eum, monentes ne regni principibus acquiescat.

XVI.  

Imperatoris Constantinopolitani ad sunt legati petentes instanter pacta, quae cum domino eorum rex inierat, impleri; et contra Aegyptum expeditiones praeparari.

XVII.  

Comes factum impedit, ab honesto alienus proposito.

XVIII.  

Imperatoris legati ad propria redeunt. Comes versus partes Antiochenas contendit. Balianus domini regis Amalrici viduam uxorem ducit.

XIX.  

Comes Flanarensis, una cum principe Antiocheno et Tripolitano comite, castrum Harenc obsidet, et sine fructu laborat.

XX.  

Salahadinus cum multitudine infinita ab Aegypto veniens, regnum ingreditur; ante Ascalonam se locat. Rex cum universis regni viribus illi obviam occurrit; ante praedictam urbem conflictus cum hostibus habetur maximus.

XXI.  

Hostes regionem longe lateque depopulantur, urbes et suburbana succendunt.

XXII.  

Rex Ascalona egressus, hostibus occurrit; ordinantur utrinque acies; procinctus fit ad dimicandum.

XXIII.  

Committitur pugna; vincitur Salahadinus, et in fugam cum supremo periculo et ignominia vertitur.

XXIV.  

Pluviarum intemperies et frigus insolitum eos qui ex acie fugerant, fatigant supra vires; occiduntur ex eis innumeri, capiuntur quamplures. Rex Hierosolymam victor revertitur.

XXV.  

Qui in partibus Antiochenis castrum Harenc obsederant, infecto negotio reversi sunt ad propria.

XXVI.  

Romae generalis synodus indicitur. Rex super fluenta Jordanis, infaustis avibus, castrum aedificat, aedificatum templariis tradit.

XXVII.  

Rex in terras hostium ingressus, damna patitur enormia. Henfredus regius constabularius occasionem mortis ibi colligens, defungitur.

XXVIII.  

Salahadinus regionem ingreditur Sidoniensem; rex convocatis regni viribus, hostibus occurrit.

XXIX.  

Committitur pugna; nostri vincuntur; capiuntur ex eis quamplures.

XXX.  

Salahadinus castrum quod de novo aedificatum fuerat, obsidet; obsessum occupat; diruit occupatum. Henricus comes Trecensis, Petrus, regis Francorum Ludovici frater, in Syriam veniunt.

 

Liber XXII

I.  

Rex sororem suam, quae marchionis uxor fuerat, cuidam adolescenti, Guidoni videlicet de Liziniaco, uxorem tradit. Cum Salahadino, paribus conditionibus, praeter solitum, treuga firmatur.

II.  

Salahadinus partes Tripolitanas hostiliter invadit; et segetes et terrae bona depopulatur.

III.  

Classis Aegyptiorum ad insulam Aradum accedit. Comes Tripolitanus cum Salahadino foedus init.

IV.  

Tyrensis archiepiscopus a Constantinopoli regreditur; dominus Ludovicus rex Francorum vita decessit.

V.  

Rex sororem suam juniorem, Henfredo tertio uxorem tradit. Constantinopolitanus imperator vita defungitur.

VI.  

Princeps Antiochenus occasione pellicis, quam uxori viventi superduxerat, anathemati subjicitur. In Alexium imperatorem conspiratur.

VII.  

Hierosolymitanus patriarcha Antiochiam dirigitur, ut rei periclitanti tentet afferre remedium. Alexander papa vita decedit.

VIII.  

Noradini filius moritur, domino Mussulae consanguineo suo haereditate relicta.

IX.  

Inter regem et Tripolitanum comitem simultas oritur periculosa, et usque ad odium manifestum procedit.

X.  

Constantinopoli tumultus oritur; et praevalente viro nequam Andronico, Latinorum populus exturbatur.

XI.  

Causae tumultus et dissensionis assignantur.

XII.  

Urbem et palatia, interfectis nobilibus, Andronicus occupat, et violenta dominatione populum opprimit.

XIII.  

Populus Latinorum, qui in galeis se receperat, insulas et loca maritima hostiliter depopulatur.

XIV.  

Salahadinus foedus quod cum domino rege inierat, rescindit; rex illi ultra Jordanem occurrit. Turci vicum Buriam effringunt, habitatoribus ejus in captivitatem redactis.

XV.  

Idem castrum nostrum in nostra regione Suicide, speluncam videlicet munitissimam, occupat violenter.

XVI.  

Idem fines nostros violenter ingreditur; apud castrum Forbelet pugna committitur, ancipiti victoria.

XVII.  

Idem classe vocata ex Aegypto, urbem obsidet Berythensium.

XVIII.  

Rex ad ejus liberationem properans, usque Tyrum pervenit. Salahadinus obsidionem solvit.

XIX.  

Salahadinus Euphratem transit, Mesopotamiam ingressus.

XX.  

Rex fines Damascenorum hostiliter depopulatur.

XXI.  

Idem praesidium quod proxime Salahadinus occupaverat, obsidet; obsessum occupat, et Christianitati restituit.

XXII.  

Rex iterum fines Damascenorum cum suis expeditionibus ingreditur.

XXIII.  

Census in regno colligitur, quo contra futuros casus regnum se tueatur.

XXIV.  

Salahadinus Halapiam obsidet; et obsessam quibusdam conditionibus interpositis obtinet. Princeps Antiochenus cum Rupino Armenorum duce Tarsum commutat.

XXV.  

Rex apud Nazareth aegritudine correptus valida, Guidonem de Luziniano, comitem Joppensem, regni procuratorem constituit.

XXVI.  

Salahadinus cum ingentibus copiis fines nostros ingressus, circa partes Scythopolitanas consedit; nostri occurrunt ei.

XXVII.  

Fames in exercitu oritur valida; tandem sine commisso praelio, tam nostri quam hostes ab invicem discedunt.

XXVIII.  

Salahadinus urbem Petracensem trans Jordanem obsidet; et obsessam impugnat hostiliter.

XXIX.  

Rex comiti Joppensi administrationem aufert; Balduinum nepotem suum regio diademate coronat.

XXX.  

Rex congregatis copiis ultra Jordanem festinat, ut obsessis subveniat. Salahadinus obsidionem solvit.

 

Liber XXIII

  

Praefatio

I.  

Inter regem et comitem Joppensem nutrita diu simultas, erumpit in lites exsecrabiles; reconciliationis nulla apparet spes. Tripolitanus regni administrationem et tutelam regiam obtinet.