BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gallus Anonymus

floruit ca. 1115

 

Chronicon Polonorum

 

Prohemium

 

____________________________________________________________

 

 

 

Incipiunt cronicae

et gesta ducum sive principum Polonorum.

 

Primo prohemium.

Quoniam orbis terrarum in universitate spatiosa a regibus ac ducibus plurimis plurima memoria digna geruntur, quae fastidiosa negligentia philosophorum, forsitan inopia, silentio conteguntur, operae pretium duximus quasdam res gestas Polonicorum principum, gratia cuiusdam gloriosissimi ducis ac victoriosissimi nomine Bolezlavi, stilo puerili potius exarare, quam ex toto posterum memoriae nichil notabile reservare; ob hoc etiam maxime, quod Dei dono precibusque sancti Egidii natus fuit, per quem, ut credimus, bene fortunatus semperque victoriosus extitit. Sed quia regio Polonorum ab itineribus peregrinorum est remota, et nisi transeuntibus in Rusiam pro mercimonio paucis nota, si breviter inde disseratur, nulli videatur absurdum, et si pro parte describendo totum inducatur, nemo reputet onerosum. Igitur ab aquilone Polonia septemtrionalis pars est Sclavoniae, quae habet ab oriente Rusiam, ab austro Ungariam, a subsolano Moraviam et Bohemiam, ab occidente Daciam et Saxoniam collaterales. Ad mare autem septemtrionale vel anphitrionale tres habet affines barbarorum gentilium ferocissimas nationes, Selenciam, Pomeranam et Pruziam, contra quas regiones Polonorum dux assidue pugnat, ut eas ad fidem convertat; sed nec gladio praedicationis cor eorum a perfidia potuit revocari, nec gladio iugulationis eorum penitus vipperalis progenies aboleri. Saepe tamen principes eorum a duce Poloniensi proelio superati, ad baptismum confugerunt; itemque collectis viribus fidem christianam abnegantes, contra christianos bellum denuo paraverunt. Sunt etiam ultra eos et infra brachia amphitrionis aliae barbarae gentilium nationes et insulae inhabitabiles, ubi perpetua nix est et glacies. Igitur terra Sclavonica ad aquilonem hiis regionibus suis partialiter divisuris sive constituturis existens, a Sarmaticis qui et Getae vocantur in Daciam et Saxoniam terminatur, a Tracia autem per Ungariam, Hunis qui et Ungari dicuntur quondam occupatam, descendendo per Carinthiam in Bavariam diffinitur; ad austrum vero iuxta mare mediterraneum ab Eppyro derivando per Dalmaciam, Crovaciam et Hystriam finibus maris Adriatici terminata, ubi Venecia et Aquileia consistit, ab Hytalia sequestratur. Quae regio, quamvis multum sit nemorosa, auro tamen et argento, pane et carne, pisce et melle satis est copiosa, et in hoc plurimum aliis praeferenda, quod cum a tot supra dictis gentibus et christianis et gentilibus sit vallata, et a cunctis insimul et a singulis multotiens impugnata, nunquam tamen ab ullo fuit penitus subiugata; patria ubi aer salubris, ager fertilis, silva melliflua, aqua piscosa, milites bellicosi, rustici laboriosi, equi durabiles, boves arabiles, vaccae lactosae, oves lanosae. Sed ne digressionem nimium prolixam fecisse videamur, ad intentionis nostrae propositum revertamur. Est autem intentio nostra de Polonia et de duce principaliter Bolezlaor describere, eiusque gratia quaedam gesta praedecessorum digna memoria recitare. Nunc ergo sic ordiri materiam incipiamus, ut per radicem ad ramum arboris ascendamus. Qualiter ergo ducatus honor generationi huic acciderit, subsequens ordo narrationis intimabit.