BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gallus Anonymus

floruit ca. 1115

 

Chronicon Polonorum

 

Epilogus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Incipit epilogus.

 

Bolezlavus dux inclitus,

Dei dono progenitus,

hic per preces Egidii

sumpsit causam exordii.

 

Qualiter istud fuerit,

si Deus hic annuerit,

possumus vobis dicere,

si placeat adiscere.

 

Relatum est parentibus

successore carentibus,

conflent auri congeriem

in humanam effigiem,

 

Quam mittant sancto propere,

fiat ut eis prospere,

votumque Deo voveant,

atque firmam spem habeant.

 

Aurum ilico funditur,

effigies efficitur,

quam pro futuro filio

sancto mittunt Egidio.

 

Aurum, argentum, pallia,

donaque mittunt alia,

vestes sacras et aureum

calicem sat ydoneum.

 

Nec mora, missi properant

per terras quas non noverant;

praetereuntes Galliam

pervenerunt Provinciam.

 

Missi munera proferunt,

monachi grates referunt;

causam narrant itineris

et qualitatem operis.

 

Tunc monachi continuo

ieiunavere triduo;

et dum agunt ieiunium,

mater concepit filium;

 

Et pro vero pronunciant,

quod missi sic inveniant.

Monachi rem recipiunt,

missi redire cupiunt,

 

Transeuntes Burgundiam

remearunt Poloniam.

Ergo gravem inveniunt

ducissam quando veniunt.

 

Sic puer ille nascitur,

qui Bolezlavus dicitur,

quem Wladislaus genuit

dux, sicut Deus voluit.

 

Genitrix Iudith nomine,

fatali forsan omine –

Iudith salutavit populum

per Holofernis iugulum –

 

Ista peperit filium,

triumphatorem hostium,

de cuius gestis scribere

iam tempus est insistere.