Gallus Anonymus
floruit ca. 1115
|
Chronicon Polonorum
Liber I
|
____________________________________________________________
|
|
Liber primus.
1. De duce Popelone. Dictus Chosisco.
Erat namque in civitate Gneznensi, quae nidus interpretatur Sclavonice, dux nomine Popel, duos filios habens, qui more gentilitatis ad eorum tonsuram grande convivium praeparavit, ubi plurimos suorum procerum et amicorum invitavit. Contigit autem ex occulto Dei consilio duos illuc hospites advenisse, qui non solum ad convivium non invitati, verum etiam a civitatis introitu cum iniuria sunt redacti. Qui statim civium illorum inhumanitatem abhorrentes et in suburbium descendentes, ante domunculam aratoris praedicti ducis pro filiis convivium facientis forte fortuna devenerunt. Ille vero bonae conpassionis pauperculus hospites illos ad suam domunculam invitavit, suamque paupertatem eis benignissime praesentavit. At illi pauperis invitationi gratanter inclinantes et hospitalitatis tugurium subeuntes: Bene, inquiunt, nos advenisse gaudeatis, et in nostro adventu bonorum copiam, et de sobole honorem et gloriam habeatis.
2. De Pazt filio Chosischonis.
Erant enim hospitii domesticis Pazt filius Chostconis et uxor eius Repca vocabulo nuncupati, qui cum magno cordis affectu pro posse suo hospitum necessitati ministrare sathagebant, eorumque prudentiarn intuentes. secretum si quid erat cum eorum consilio perficere disponebant. Cumque de more resistentes colloquerentur de plurimis, et peregrini an ibi potus aliquid habeatur inquirerent, arator hospitalis respondit: Est, inquit, michi vasculum cervisiae fermentatae, quam pro caesarie filii quem habeo unici tondenda praeparavi, sed quid prodest hoc tantillum? Si libeat ebibatis. Decreverat enim rusticus ille pauper, quando dominus suus dux pro filiis convivium praepararet – nam in alio tempore prae nimia paupertate non posset – aliquid obsonii pro suo tondendo parvulo praeparare, et quosdam amicorum et pauperum, non ad prandium, sed ad gentaculum invitare, qui etiam porcellum nutriebat, quem ad illud servitium reservabat. Mira dicturus sum, sed quis valet Dei magnalia cogitare? vel quis audet de divinis beneficiis disputare? qui temporaliter pauperis humilitatem aliquotiens exaltat, et hospitalitatem etiam gentilium remunerare non recusat. Imperant ergo eum hospites securi cervisiam propinari, quam bene noverant potissando non deficere sed augeri; usque adeo enim crevisse fertur cerevisia, donec vasa mutuata replerentur omnia et quae ducis convivantis invenere vacua. Praecipiunt et porcellum supradictum occidi, unde decem situlae, Sclavonice cebri, mirabile dictu, memorantur adimpleri. Visis ergo Pazt et Repca miraculis quae fiebant, aliquid magni praesagii de puero sentiebant, iamque ducem et convivas invitare cogitabant, sed non audebant, nisi prius peregrinos hoc inquirant. Quid moramur? consilio itaque hospitum et exhortatione dominus eorum dux et convivae omnes ipsius ab agricola Pazt invitantur, neque rustico suo dux invitatus condescendere dedignatur. Nondum enim ducatus Poloniae erat tantus, neque princeps orbis tanto fastu superbiae tumescebat, nec tot cuneis clientelae stipatus, ita magnifice procedebat. Inito de more convivio, et habundanter omnibus apparatis, hospites illi puerum totonderunt, eique Semovith vocabulum ex praesagio futurorum indiderunt.
3. De duce Semovithaii qui diciturSemovith filio Pazt.
Hiis itaque peractis puer Semovith, filius Pazt Chossistconis viribus et aetate crevit, et de die in diem in augmentum proficere probitatis incepit, eotenus quod rex regum et dux ducum eum Poloniae ducem concorditer ordinavit, et de regno Pumpil cum sobole radicitus extirpavit. Narrant etiam seniores antiqui, quod iste Pumpil a regno expulsus, tantam a muribus persecutionem patiebatur, quod ob hoc a suis consequentibus in insulam transportatus, et ab illis feris pessimis illuc transnatantibus in turre lignea tamdiu sit defensus, donec prae foetore pestiferae multitudinis interemptae ab omnibus derelictus, morte turpissima, monstris corrodentibus exspiravit. Sed istorum gesta quorum memoriam oblivio vetustatis abolevit, et quos error et ydolatria defoedavit, memorare negligamus, et ad ea recitanda, quae fidelis recordatio meminit, istos succincte nominando transeamus. Semovith vero principatum adeptus, non voluptuose vel inepte iuventutem suam exercuit, sed usu laboris et militiae, probitatis famam et honoris gloriam acquisivit, atque sui principatus fines ulterius quam aliquis antea dilatavit. Cuius loco decedentis Lestik filius eius subintravit, qui paternae probitati et audaciae gestis sese militaribus adaequavit. Lestik quoque morienti Semimizl eius genitus successit, qui parentum memoriam et genere et dignitate triplicavit.
4. De caecitate Meschconis filiiZemimizl ducis.
Hic autem Semimizl magnum et memorandum Meschonem progenuit, qui primus nomine vocatus alio, septem annis a nativitate caecus fuit. Septimo vero recurrente nativitatis eius anniversario, pater pueri, more solito convocata comitum aliorumque suorum principum concione, copiosam epulationem et sollempnem celebrabat, et tantum inter epulas prae caecitate pueri, quasi doloris et verecundiae memor, latenter ab imo pectore suspirabat. Aliis equidem exultantibus et palmis ex consuetudine plaudentibus, laetitia alia aliam cumulavit, quae visum recepisse caecum puerum indicavit. At pater nulli nuntianti hoc credidit, donec mater de convivio exurgens ad puerum introivit, quae patri nodum ambiguitatis amputavit, cunctisque residentibus videntem puerum pronuntiavit. Tunc demum cunctis laetitia plena fuit, cum puer illos quos nunquam viderat recognovit, suaeque caecitatis ignominiam in gaudium inextricabile commutavit. Tunc Semimizl dux seniores et discretiores qui aderant subtiliter sciscitatur, si quid prodigii per caecitatem et illuminationem pueri designatur. Ipsi vero per caecitatem Poloniam sic antea fuisse quasi caecam indicabant, sed de cetero per Meschonem illuminandam et exaltandam super nationes contiguas prophetisabant. Quia et ita se habuit, et aliter tamen interpretari potuit. Vere Polonia caeca prius erat, quae nec culturam veri Dei nec doctrinam fidei cognoscebat, sed per Meschonem illuminatum est et ipsa illuminata, quod eo credente Polonica gens de morte infidelitatis est exempta. Ordine enim competenti Deus omnipotens visum primus Meschoni corporalem restituit, et postea spiritalem adhibuit, ut per visibilia ad invisibilium agnitionem penetraret, et per rerum notitiam ad artificis omnipotentiam suspicaret. Sed cur rota currum praecurrit? Semimizl autem senio confectus extremum vale mundo fecit.
5. Quomodo Mesco recepit Dobrowcamsibi in uxorem.
At Mesco ducatum adeptus, ingenium animi coepit et vires corporis exercere, ac nationes per circuitum bello saepius atemptare. Adhuc tum in tanto gentilitatis errore involvebatur, quod sua consuetudine septem uxoribus abutebatur. Postremo unam christianissimam de Bohemia Dubrovcam nomine in matrimonium requisivit. At illa ni pravam consuetudinem illam dimittat, seseque fieri christianum promittat, sibi nubere recusavit. Eo ergo collaudante, se usum illius paganismi dimissurum et fidei christianae sacramenta suscepturum, illa domina cum magno secularis et ecclesiasticae religionis apparatu Poloniam introivit, necdum tamen thoro sese maritali foederavit, donec ille paulatim consuetudinem christianitatis et religionem ecclesiastici ordinis diligenter contemplans, errori gentilium abnegavit seque gremio matris ecclesiae counivit.
6. De primo Bolezlavo qui dicebaturGloriosus seu Chabri.
Primus ergo Polonorum dux Mescho per fidelem uxorem ad baptismi gratiam pervenit, cui ad laudem et gloriam satis habundanter sufficit, quod suo tempore et per eum oriens ex alto regnum Poloniae visitavit. De hac namque benedicta femina gloriosum Boleslavum generavit, qui post ipsius obitum regnum viriliter gubernavit, et in tantam Deo favente virtutem et potentiam excrevit, quod, ut sic eloquar, sua probitate totam Poloniam deauravit. Quis enim eius gesta fortia vel certamina contra populos circumquaque commissa digne valeat enarrare, nedum etiam scriptis memorialibus commendare? Numquid non ipse Moraviam et Bohemiam subiugavit, et in Praga ducalem sedem obtinuit, suisque eam suffraganeis deputavit? Numquid non ipse Hungaros frequentius in certamine superavit, totamque terram eorum usque Danubium suo dominio mancipavit? Indomitos vero tanta virtute Saxones edomuit, qui in flumine Salae in medio terrae eorum meta ferrea fines Poloniae terminavit. Quid ergo est necesse victorias et triumphos de gentibus incredulis nominatim recitasse, quas est constans eum quasi sub pedibus conculcasse? Ipse namque Selenciam, Pomoraniam et Prusiam usque adeo vel in perfidia resistentes contrivit vel conversas in fide solidavit, quod ecclesias ibi multas et episcopos per apostolicum, ymmo apostolicus per eum ordinavit. Ipse etiam beatum Adalbertum in longa peregrinatione et a sua rebelli gente Bohemica multas iniurias perpessum, ad se venientem cum magna veneratione suscepit, eiusque praedicationibus fideliter et institutionibus obedivit. Sanctus vero martir igne caritatis et zelo praedicationis accensus, ut aliquantulum iam in Polonia fidem pullulasse et sanctam ecclesiam excrevisse conspexit, intrepidus Prusiam intravit, ibique martirio suum agonem consummavit. Postea vero corpus ipsius ab ipsis Prusis Bolezlavus auri pondere comparavit, et in Gneznensi metropoli condigno honore colIocavit. Illud quoque memoriae commendandum aestimamus, quod tempore ipsius Otto Rufus imperator ad sanctum Adalbertum orationis ac reconciliationis gratia simulque gloriosi Bolezlawi cognoscendi fama introivit, sicut in libro de passione martiris potest propensius inveniri. Quem Bolezlavus sic honorifice et magnifice suscepit, ut regem imperatorem Romanum ac tantum hospitem suscipere decens fuit. Nam miracula mirifica Bolezlavus imperatoris adventu, acies inprimis militum multimodas, deinde principum in planitie spatiosa quasi choros ordinavit, singulasque separatim acies diversitas indumentorum discolor variavit. Et non quaelibet erat ibi vilis varietas ornamenti, sed quitquid potest usquam gentium pretiosius reperiri, quippe Bolezlavi tempore quique milites et quaeque feminae curiales palliis pro lineis vestibus vel laneis utebantur, nec pelles quantumlibet pretiosae, licet novae fuerint, in eius curia sine pallio et aurifrisio portabantur. Aurum enim eius tempore commune quasi argentum ab omnibus habebatur, argentum vero vile quasi pro stramine tenebatur. Cuius gloriam et potentiam et divitias imperator Romanus considerans, admirando dixit: Per coronam imperii mei, maiora sunt quae video, quam fama percepi; suorumque consultu magnatum coram omnibus adiecit: Non est dignum tantum ac virum talem, sicut unum de principibus, ducem aut comitem nominari, sed in regale solium glorianter redimitum dyademate sublimari. Et accipiens imperiale dyadema capitis sui, capiti Bolezlavi in amicitiae foedus imposuit, et pro vexillo triumphali clavum ei de cruce Domini cum lancea sancti Mauricii dono dedit, pro quibus illi Bolezlavus sancti Adalberti brachium redonavit. Et tanta sunt illa die dilectione couniti, quod imperator eum fratrem et cooperatorem imperii constituit, et populi Romani amicum et socium appellavit. Insuper etiam in ecclesiasticis honoribus quitquid ad imperium pertinebat in regno Polonorum, vel in aliis superatis ab eo vel superandis regionibus barbarorum, suae suorumque potestati concessit, cuius pactionis decretum papa Silvester sanctae Romanae ecclesiae privilegio confirmavit. Igitur Bolezlavus in regem ab imperatore tam gloriose sublimatus, inditam sibi liberalitatem exercuit, cum tribus suae consecrationis diebus convivium regaliter et imperialiter celebravit, singulisque diebus vasa omnia et supellectilia transmutavit, aliaque diversa multoque pretiosiora praesentavit. Finito namque convivio, pincernas et dapiferos vasa aurea et argentea, nulla enim lignea ibi habebantur, cyphos videlicet et cuppas, lances et scultellas et cornua de mensis omnibus trium dierum congregare praecepit, et imperatori pro honore, non pro principali munere, praesentavit. A camerariis vero pallia extensa et cortinas, tapetia, strata, mantilia, manutergia, et quaecumque servitio praesentata fuerunt, iussit similiter congregare et in cameram imperatoris comportare. Insuper etiam alia plura dedit vasa, scilicet aurea et argentea diversi operis, pallia vero diversi coloris, ornamenta generis ignoti, lapides pretiosos et huiusmodi tot et tanta praesentavit, quod imperator tanta munera pro miraculo reputavit. Singulos vero principes eius ita magnifice muneravit, quod eos ex amicis amicissimos acquisivit. Sed quis dinumerare poterit qualia et quanta maioribus dona dedit, cum nec unus quidem inquilinus de tanta multitudine sine munere non recessit. Imperator autem laetus magnis cum muneribus ad propria remeavit, Bolezlavus vero regnans in hostes yram veterem renovavit.
7. Quomodo terram potenter BolezlavusRussiae intravit.
lgitur inprimis inserendum est seriei, quam gloriose et magnifice suam iniuriam de rege Ruthenorum vindicavit, qui sibi sororem dare suam in matrimonium denegavit. Quod Bolezlavus rex indigne ferens cum ingenti fortitudine Ruthenorum regnum invasit, eosque primum armis resistere conantes, non ausos committere, sicut ventus pulverem, ante suam faciem profugavit. Nec statim cum hostili more civitates capiendo vel pecuniam congregando suum iter retardavit, sed ad Chyou caput regni, ut arcem regni simul et regem caperet, properavit. At Ruthenorum rex simplicitate gentis illius in navicula tunc forte cum hamo piscabatur, cum Bolezlavum adesse regem ex insperato nuntiant. Quod ille vix credere potuit, sed tandem aliis et aliis sibi nuntiantibus, certificatus exhorruit. Tunc demum pollicem simul et indicem ori porrigens, hamumque sputo more piscatorum liniens, in ignominiam suae gentis proverbium protulisse fertur: Quia Bolezlavus huic arti non studuit, sed arma militaria baiolare consuevit, idcirco Deus ad manum eius tradere civitatem istam regnumque Ruthenorum et divitias destinavit. Haec dixit, nec plura prosecutus, fugam arripuit. At Bolezlavus, nullo sibi resistente civitatem magnam et opulentam ingrediens, et evaginato gladio in aurea porta percutiens, risu satis iocoso suis admirantibus, cur hoc fecisset, enodavit. Sicut, inquit, in hac hora aurea porta civitatis ab isto ense percutitur, sic in nocte sequenti soror regis ignavissimi mihi dari prohibita corrumpetur; nec tamen Bolezlavo thoro maritali sed concubinali singulari vice tantum coniungetur, quatenus hoc facto nostri generis iniuria vindicetur, et Ruthenis ad dedecus et ad ignominiam imputetur. Sic dixit, dictaque factis complevit. Igitur rex Bolezlavus urbe ditissima regnoque Ruthenorum potentissimo decem mensibus potitus, inde pecuniam in Poloniam transmittendo nunquam extitit otiosus; undecimo vero mense, quia regna quamplurima tenebat, et puerum ad regnandum Meschonem adhuc ydoneum non videbat, loco sui quodam ibi Rutheno sui generis in dominium constituto, cum thezauro residuo Poloniam remeabat. Illum itaque cum ingenti gaudio et pecunia remeantem, iamque Poloniae finibus propinquantem, rex fugitivus collectis viribus ducum Ruthenorum cum Plaucis et Pinciniatiris a tergo subsequitur, et ad fluvium Bugam committere certus de victoria conabatur. Arbitrabatur namque Polonos more hominum de tanta victoria praeda gloriantes, unumquemque domum suam propinquare, utpote triumphatores terrae suae finibus propinquantes, et tamdiu extra patriam sine filiis et uxoribus immorantes. Nec illud sine ratione cogitabat, quia magna pars iam Polonorum exercitus rege nesciente defluxerat. At rex Bolezlavus videns suos milites paucos esse, hostes vero quasi centies tantum fere, non sicud ignavus et timidus, sed ut audax et providus, suos milites sic affatur: Non est opus probos et expertos diu milites cohortari; nec triumphum sese nobis offerentem retardari, sed est tempus vires corporis animique virtutem exercendi. Nam quid prodest tot et tantas prius victorias habuisse, vel quid prodest tanta regna nostro dominio subiugasse tantasque divitias aliorum cumulasse, si forte nunc subactos nos contingat haec et nostra perdidisse? Sed de Dei misericordia vestraque probitate comperta confido, quod si viriliter in certamine resistatis, si more solito fortiter invadatis, si iactantias et promissiones in praedis dividendis et in conviviis meis habitas ad memoriam reducatis, hodie victores finem laboris continui facietis, et insuper famam perpetuam ac triumphalem victoriam acquiretis. Sin vero victi, quod non credo, fueritis, cum sitis domini, servi Ruthenorum et vos et filii vestri eritis, et insuper poenas pro illatis iniuriis turpissime rependetis. Haec et hiis similia rege Bolezlao proloquente, omnes sui milites hastas suas unanimiter protulerunt, seque cum triumpho malle quam cum praeda domum turpiter intrare responderunt. Tunc vero rex Bolezlavus suorum unumquemque nominatim exhortans, in hostes confertissimos sicut leo sitiens penetravit. Nec est nostrae facultatis recitare, quantas strages sibi resistentium ibi fecit, neque quisquam valet hostium peremptorum milia certo numero computare, quos constabat ad proelium sine numero convenisse, paucosque superstites fuga lapsos evasisse. Asserebant namque plurimi pro certo, qui post multos dies pro amicis vel propinquis inveniendis ad locum certaminis de longinquis regionibus veniebant, tantam ibi cruoris effusionem fuisse, quod nullus poterat nisi per sanguinem vel super cadavera per totam planitiem ambulare, totumque Bugam fluvium plus cruoris speciem quam fluminis retinere. Ex eo enim tempore Rusia Poloniae vectigalis diu fuit.
8. De magnificentia et potentia Bolezlavi Gloriosi.
Plura itaque sunt et maiora gesta Bolezlavi, quam a nobis possint describi, vel etiam nudis sermonibus enarrari. Nam quis arithmeticus satis certo numero ferratas eius acies valeat computare, nedum etiam describendo victorias et triumphos tantae multitudinis recitare? De Poznan namque mille trecenti loricati milites cum quatuor milibus clipeatorum militum, de Gneznen mille quingenti loricati et quinque milia clipeatorum, de Wladislau castro octingenti loricati et duo milia clipeatorum, de Gdech trecenti loricati et duo milia clipeatorum; hii omnes fortissimi et ad bella doctissimih magni Bolezlavi tempore procedebant. De aliis vero civitatibus et castellis et nobis longus et infinitus labor est enarrare, et vobis forsitan fastidiosum fuerit hoc audire. Sed ut vobis fastidium numerandi praetermittam, numerum vobis sine numero multitudinis anteponam. Plures namque habebat rex Bolezlaus milites loricatos, quam habeat nostro tempore tota Polonia clipeatos; tempore Bolezlavi totidem in Polonia fere milites habebantur, quot homines cuiusque generis nostro tempore continentur.
9. De virtute et nobilitate Gloriosi Bolezlavi.
Haec erat Bolezlavi regis magnificentia militaris, nec inferior ei erat virtus obedientiae spiritualis. Episcopos quippe suosque capellanos in tanta veneratione retinebat, quod eis astantibus sedere non praesumebat, nec eos aliter quam dominos appelabat, Deum vero summa pietate colebat, sanctam ecclesiam exaltabat, eamque donis regalibus adornabat. Habebat etiam praeterea quiddam iustitiae magnum et humilitatis insigne, quod si quando rusticus pauper vel muliercula quaelibet de quovis duce videlicet vel comite quereretur, quamvis esset magnis negotiis occupatus, multisque cuneis et magnatum et militum constipatus, non prius se de loco dimovebat, donec causam ex ordine conquerentis auscultaret, et pro illo de quo querebatur camerarium transmandaret; interim vero ipsum conquerentem alicui fideli suo commendabat, qui eum procuraret sibique causam adversario adveniente suggereret, et sic rusticum quasi pater filium admonebat, ne absentem sine causa accusaret, et ne iniuste conquerendo iram quam alteri conflabat sibimet ipsi cumularet. Nec accusatus citissime vocatus venire differebat, nec diem a rege constitutum qualibet occasione praeteribat. Adveniente vero principe, pro quo missum fuerat, non se illi maligne commotum ostendebat, sed alacri eum et affabili vultu recipiens, ad mensam invitabat, neque ea die, sed sequenti vel tertia causam discutiebat. Sicque diligenter rem pauperis ut alicuius magni principis pertractabat. O magna discretio magnaque perfectio Bolezlavi! qui personam in iudicio non servabat, qui populum tanta iustitia gubernabat, qui honorem ecclesiae ac statum terrae in summo culmine retinebat. Iustitia nimirum et aequitate ad hanc Bolezlavus gloriam et dignitatem ascendit, quibus virtutibus initio potentia Romanorum et imperium excrevit. Tanta virtute, tanta potentia tantaque victoria regem Bolezlavum Deus omnipotens decoravit, quantam eius bonitatem et iustitiam erga se ipsum et homines recognovit, tanta gloria Bolezlavum, tanta rerum copia tantaque laetitia sequebatur, quantam eius probitas et liberalitas merebatur.
10. De proelio Bolezlai cum Ruthenis.
Sed ista memorare subsequenti pagina differamus, et quoddam eius proelium novitate facti satis memorabile referamus, ex cuius rei consideratione humilitatem superbiae praeferamus. Contigit namque uno eodemque tempore Bolezlavum regem Rusiam, Ruthenorum vero regem Poloniam, utroque de altero nesciente, hostiliter introisse, eosque super fluvium alterum in alterius termino regionis, interposito flumine, castra militiae posuisse. Cumque nunciatum esset Ruthenorum regi, Bolezlavum ultra iam fluvium transivisse, inque sui regni confinio cum exercitu consedisse, existimans rex insulsus se quasi feram in rethibus cum sua multitudine conclusisse, proverbium ei magnae superbiae capiti suo retorquendum dicitur mandavisse: Noverit se Bolezlaus tanquam suem in volutabro canibus meis et venatoribus circumclusum. Ad haec rex Polonicus remandavit: Bene, inquit, suem in volutabro nominasti, quia in sanguine venatoris canumque tuorum, id est ducum et militum, pedes equorum meorum inficiam, et terram tuam et civitates ceu ferus singularis depascam. Hiis verbis utrimque renuntiatis, die sequenti solempnitas imminebat, quam rex Bolezlayus celebraturus, in diem certum bellum committere differebat. Eo namque die animalia innumerabilia mactabantur, quae sequenti solempnitate ad mensam regis, cum omnibus suis principibus comessuri, more solito parabantur. Omnibus itaque cocis, inquilinis, apparitoribus, parasitis exercitus ad animalium carnes et exta purganda super ripam fluminis congregatis, ex altera ripa Ruthenorum clientes et armigeri clamosis vocibus insultabant, eosque probrosis iniuriis ad iracundiam lacessebant. Illi vero nichil iniuriae e contrario respondebant, sed intestinorum sordes et inutilia contra eorum oculos pro iniuria iaciebant. Cumque Rutheni magis eos magisque contumeliis incitarent, et sagitis etiam acrius infestarent, canibus quos tenebant avibusque omissis, cum armis militum in meridiana dormientium fluvio transnatato, Bolezlavi parasitorum exercitus super tanta Ruthenorum multitudine triumphavit. Bolezlavus itaque rex et exercitus totus clamore simul et strepitu armorum excitatus, quidnam hoc esset sciscitantes, cognita rei causa, facta ex industria dubitantes, cum ordinatis aciebus in hostes undique fugientes irruerunt; sicque parasiti nec gloriam victoriae soli, nec sanguinum noxam soli habuerunt. Tanta vero fuit ibi militum flumen transeuntium multitudo, quod non aqua videbatur ab inferioribus, sed quaedam itineris siccitudo. Hoc autem tantillum dixisse de bellis eius sufficiat, quatenus eius vitae recordatio ab auditoribus imitata proficiat.
11. De dispositione ecclesiarum inPolonia et virtute Bolezlavi.
Igitur rex Bolezlaus erga divinum cultum in ecclesiis construendis et episcopatibus ordinandis beneficiisque conferendis ita devotissimus existebat, quod suo tempore Polonia duos metropolitanos cum suis suffraganeis continebat. Quibus ipse per omnia et in omnibus ita benivolus et obediens existebat, quod, si forte aliquis principum contra quemlibet clericorum vel pontificum litigii causam inchoabat, vel si quitquam de rebus ecclesiasticis usurpabat, ipse cunctis manu silentium indicebat, et sicut patronus et advocatus pontificum causam et ecclesiae defendebat. Gentes vero barbarorum in circuitu quas vincebat non ad tributum pecuniae persolvendum, sed ad verae religionis incrementum coercebat. Insuper etiam ecclesias ibi de proprio construebat, et episcopos honorifice clericosque canonice cum rebus necessariis apud incredulos ordinavit. Talibus ergo virtutibus, iustitia et aequitate, timore scilicet et dilectione, rex Bolezlavus praecellebat, talique discretione regnum remque publicam procurabat. Virtutibus siquidem multis ac probitatibus longe lateque Bolezlavus emicuit, tribus tamen virtutibus, iustitia, aequitate, pietate specialiter ad tantum culmen magnitudinis ascendit. Iustitia, quia sine respectu personae causam in iudicio discernebat, aequitate, quia principes et populum cum discretione diligebat, pietate, quia Christum eiusque sponsam modis omnibus honorabat. Et quia iustitiam exercebat et omnes aequanimiter diligebat, et matrem ecclesiam virosque ecclesiasticos exaltabat, sanctae matris ecclesiae precibus eiusque praelatorum intercessionibus cornu eius in gloria Dominus exaltabat, et in cunctis semper bene semperque prospere procedebat. Et cum sic esset Bolezlavus religiosus in divinis, multum tamen apparebat gloriosus in humanis.
12. Quomodo Bolezlavus per suas terras sinelaesione pauperum transiebat.
Eius namque tempore non solum comites, verum etiam quique nobiles torques aureas inmensi ponderis baiolabant, tanta superfluitate pecuniae redundabant. Mulieres vero curiales coronis aureis, monilibus, murenulis, brachialibus, aurifrisiis et gemmis ita honustae procedebant, quod ni sustentarentur ab aliis, pondus metalli sustinere non valebant. Talem etiam gratiam ei Deus contulerat, et ita visu desiderabilis cunctis erat, quod, si forte quemlibet a conspectu suo pro culpa veniali momentaneo removebat, quamvis ille rerum suique libertate frueretur, donec benivolentiae eius ac conspectui redderetur, non se vivere sed mori, nec esse liberum sed trusum carceri reputabat. Suos quoque rusticos non ut dominus in angariam coercebat, sed ut pius pater quiete eos vivere permittebat. Ubi enim suas stationes suumque servitium determinatum habebat, nec libenter in tentoriis sicut Numida, vel in campis, sed in civitatibus et castris frequenter habitabat. Et quotiens de civitate stationem in aliam transferebat, aliis in confinio dimissis, alios vastandiones et villicos commutabat. Nec quisquam eo transeunte viator vel operator boves vel oves abscondebat, sed ei praetereunti pauper et dives arridebat, eumque cernere tota patria properabat.
13. De virtute et pietate uxorisBolezlavi Gloriosi.
Duces vero suosque comites ac principes acsi fratres vel filios diligebat, eosque salva reverentia, sicud sapiens Dominus, honorabat. Conquerentibus enim super illis inconsulte non credebat, contra lege condempnatos iudicium misericordia temperabat. Saepe namque uxor eius regina, prudens mulier et discreta, plures pro culpa morti deditos de manibus lictorum erripuit, et ab imminenti mortis periculo liberavit, eosque in carcere, quandoque rege nesciente, quandoque vero dissimulante, sub custodia vitae misericorditer reservavit. Habebat autem rex amicos duodecim consiliarios, cum quibus eorumque uxoribus eum curis et consiliis expeditum convivari multotiens et coenare delectabatur, et cum eis regni familiarius et consilii misteria pertractabat. Quibus epulantibus pariter et exultantibus, et inter alias locutiones in memoriam, ex occasione forte generis, illorum dampnatorum incidentibus, rex Bolezlavus illorum morti bonitate parentum condolebat, seque praecepisse eos perimi poenitebat. Tunc regina venerabilis pium pectus regis blanda manu demulcens, sciscitabatur ab eo, si carum ei fieret, si quis eos sanctus a morte forsitan suscitaret. Cui rex respondebat, se nichil tam pretiosum possidere, quod non daret, si quis eos posset ad vitam de funere revocare, eorumque progeniem ab infamiae macula liberare. Haec audiens regina sapiens et fidelis, pii furti se ream et consciam accusabat, et cum amicis duodecim et uxoribus eorum ad pedes regis pro sui dampnatorumque venia prosternebat. Quam rex benigne complexans, cum osculo de terra manibus sublevabat, eiusque fidele furtum, ymmo pietatis opera collaudabat. Eadem ergo hora pro captivis illis, per mulieris prudentiam vitae reservatis, cum equis plurimis mittebatur, et euntibus redeundi terminus ponebatur. Tunc vero laetitia multiplex illis residentibus accrescebat, cum regina regis honorem ac regni utilitatem sic sapienter observabat, et rex eam cum amicorum consilio de suis petitionibus audiebat. Illi autem, pro quibus missum fuerat, venientes, non statim regi sed reginae praesentabantur, qui ab ea verbis asperis et lenibus castigati, ad regis balneum ducebantur. Quos rex Bolezlavus, sicut pater filios, secum balniantes corrigebat eorumque progeniem memorando collaudabat. Vos, inquit, tanta, vos, tali prosapia exortos, talia committere non decebat. Aetate quidem provectiores verbis tantum tam per se quam per alios castigabat, in minoribus vero verbera cum verbis adhibebat. Sicque paterne commonitos ac indumentis regalibus adornatos, datis muneribus collatisque honoribus, ire domum cum gaudio dimittebat. Talem ergo sese rex Bolezlaus erga populum et principes exhibebat, sic sapienter et timeri et amari se a cunctis sibi subditis faciebat.
14. De magnalitate mensae et largitate Boleslai.
Mensam vero suam sic ordinate, sic honorifice retinebat, quod omni die privato 40 mensas principales, exceptis minoribus, erigi faciebat, et nichil tamen de alienis, sed de propriis in hiis omnibus expendebat. Habebat etiam aucupes et venatores omnium fere nationum qui suis artibus capiebant omne genus volatilium et ferarum, de quibus singulis, tam quadrupedibus quam pennatis, cottidie singula apponebantur fercula suis mensis.
15. De dispositione castrorum et civitatumsui regni per Bolezlaum.
Solebat quoque magnus Bolezlavus, in finibus regionum ab hostibus conservandis multotiens occupatus, suis villicis ac vicedominis, quid de indumentis in festis annualibus praeparatis, quidve de cibis et potibus in singulis civitatibus fieret, interrogantibus, proverbium posteris in exemplum commemorare, sic inquiens: Satius et honestius est hic michi gallinae pullum ab inimicis conservare, quam in illis vel illis civitatibus desidiose convivanti insultantibus michi meis hostibus locum dare. Nam pullum perdere, per virtutem, non pullum reputo, sed castrum vel amittere civitatem. Et advocans de suis familiaribus quos volebat, singulos singulis civitatibus vel castellis deputabat, qui loco sui castellanis et civitatibus convivia celebrarent, ac indumenta aliaque dona regalia, quae rex dare consueverat, suis fidelibus praesentarent. Talibus dictis et factis admirabantur universi prudentiam et ingenium tanti viri, conferentes ad invicem: Hic est vere pater patriae, hic defensor, hic est dominus, non alienae pecuniae dissipator, sed honestus rei publicae dispensator, qui dampnum rustici violenter ab hostibus illatum castello reputat vel civitati perditae conferendum. Quid multis moramur? Si singula facta vel dicta magni Bolezlavi memoranda carptim voluerimus scriptitare, quasi si stilo laboremus guttatim pelagus exsiccare. Sed quid nocet otiosis lectoribus hoc audire, quod vix potest cum labore historiographus invenire?
16. De morte Bolezlai Gloriosi lamentabili.
Cum igitur tot et tantis rex Bolezlavus divitiis probisque militibus, ut dictum est, plus quam rex alius abundaret, querebatur tamen semper, quod solis militibus indigeret. Et quicumque probus hospes aput eum in militia probabatur, non miles ille sed regis filius vocabatur et si quandoque, ut assolet, eorum aliquem infelicem in equis vel in aliis audiebat, infinita dando ei circumstantibus alludebat: Si possem sic hunc probum militem a morte divitiis liberare, sicut possum eius infortunium et paupertatem mea copia superare, ipsam mortem avidam divitiis honerarem, ui hunc florem tam audacem in militia reservarem. Quocirca talem ac tantum virum successores debent virtutibus imitari, ut valeant ad tantam gloriam et potentiam sublimari. Qui cupit post vitam acquirere tantam famam, acquirat dum vivit in virtutibus tantam palmam. Si quis captat Boleslao memoriali tytulo comparari, elaboret suam vitam eius vitae venerabili conformari. Tunc erit virtus in gestis militaribus collaudanda, cum fuerit vita militis honestis moribus adornata. Haec erat magni Bolezlavi gloria memoranda, talis virtus recitetur posteriorum memoriae imitanda. Non enim in vacuum Deus illi gratiam super gratiam cumulavit, nec sic eum sine causa tot regibus ac ducibus antefecit, sed quia Deum in omnibus et super omnia diligebat, et quoniam erga suos, sicud pater erga filios, caritatis visceribus affluebat. Unde cuncti, sed specialiter quos venerabatur episcopi, archiepiscopi, abbates, monachi, clerici sedulo eum suis precibus Domino commendabant; duces vero, comites aliique proceres hunc semper victorem, hunc sibi fore superstitem exoptabant. Gloriosus itaque Bolezlavus felicem vitam laudabili fine concludens, cum sciret se debitum carnis universae completurum, tum omnibus suis ad se principibus et amicis undique congregatis, de regni gubernatione et statu secretius ordinavit, eisque multa post se mala futura voce prophetica nuntiavit: O utinam, fratres mei, inquit, quos delicate tanquam mater filios enutrivi, quae positus in agone nascitura video, vobis in prospera convertantur, et utinamquem ignem seditionis accendentes Deum et hominem vereantur! Heu! heu! iam quasi per speculum in aenigmate video regalem prosapiam exulantem et oberrantem, et hostibus, quos sub pedibus conculcavi, misericorditer supplicantem. Video etiam de longinquo de lumbis meis procedere quasi carbunculum emicantem, qui gladii mei capulo connexus, suo splendore Poloniam totam efficit relucentem. Tunc vero luctus et moeror ibi astantium et hoc audientium cordis viscera penetravit, et prae dolore nimio mentes omnium stupor vehemens occupavit. Cumque paulisper dolore compresso Bolezlavum inquirerent, quanto tempore funus ipsius habitu cultuque lugubri celebrarent, voce veridica respondit: Nec mensibus nec annis doloris terminum vobis pono, sed quicumque me cognovit meamque gratiam acquisivit, memor mei die cottidie me plorabit. Et non solum qui me noverunt meamque benivolentiam habuerunt, me plorabunt, sed etiam eorum filii filiique filiorum Boleslavi regis obitum narrantibus aliis condolebunt. Bolezlavo ergo rege de mundana conversatione descendente, aetas aurea in plumbeam est conversa. Polonia prius regina, auro radiante cum gemmis coronata, sedet in pulvere viduitatis vestibus involuta, in luctum cythara, plausus in moerorem, organum in suspiria convertuntur. IIlo nimirum anno continuo nullus in Polonia convivium publice celebravit, nullus nobilis vir vel femina vestimentis sec solempnibus adornavit, nullus plausus, nullus cytharae sonus audiebatur in thabernis, nulla cantilena puellaris, nulla vox laetitiae resonabat in plateis. Hoc per annum est a cunctis universaliter observatum, sed viris nobilibus et feminis plorare Bolezlavum est cum vitae termino terminatum. Rege itaque Bolezlawo inter homines exeunte, pax et laetitia rerumque copia videntur simul de Polonia commeasse. Hactenus Bolezlavi magni laudibus termini metam inponamus, eiusque funus aliquantulum carmine lugubri lugeamus.
De morte Bolezlavi carmina.
Omnis aetas, omnis sexus, omnis ordo currite!Bolezlavi regis funus condolentes cernite,Atque mortem tanti viri simul mecum plangite!
Heu! heu! Bolezlave, ubi tua gloria?Ubi virtus, ubi decus, ubi rerum copia?Satis restat ad plorandum, vae michi Polonia!
Sustentate me cadentem prae dolore, comites,Viduatae michi, quaeso, condolete milites,Desolati respondete, Heu nobis! hospites!
Quantus dolor, quantus luctus erat pontificibus!Nullus vigor, nullus sensus, nulla mens in ducibus.Heu! heu! capellanis, heu sibi omnibus!
Vos qui torques portabatis in signum militiae,Et qui vestes mutabatis regales cottidie,Simul omnes resonate, Vae, vae nobis hodie!
Vos matronae, quae coronas gestabatis aureas,Et quae vestes habebatis totas aurifriseas,His exutae, vestiatis lugubres et laneas.
Heu, heu! Boleslave, cur nos pater deseris?Deus talem virum umquam mori cur permiseris?Cur non prius nobis unam simul mortem dederis?
Tota terra desolatur, tali rege vidua,Sicut suo possessore facta domus vacua,Tua morte lugens, moerens, nutans et ambigua.
Tanti viri funus mecum, omnis homo, recole,Dives, pauper, miles, clerus, insuper agricolae,Latinorum et Slavorum quotquot estis incolae!
Et tu, lector bonae mentis haec quicumque legeris,Quaeso, motus pietate, lacrimas effuderis,Multum eris inhumanus, nisi mecum fleveris.
17. De successione Meschonis secundiBolezlaydes Gloriosi.
Postquam ergo magnus Bolezlavus de mundo decessit, secundus Mescho, filius eius, in regnum successit, quia iam vivente patre sororem tertii Ottonis imperatoris uxorem acceperat, de qua Kazimirum, id est Karolum, restauratorem Poloniae procrearat. Hic vero Mescho miles probus fuit, multaque gesta militaria, quae longum est dicere, perpetravit. Hic etiam propter patris invidiam vicinis omnibus extitit odiosus, nec, sicud pater eius, vita vel moribus vel divitiis copiosus. Dicitur etiam a Bohemicis in colloquio per traditionem captus, et genitalia, ne gignere posset, corrigiis astrictus, quia rex Bolezlavus pater eius similem eis iniuriam fecerat, quum eorum ducem suumque avunculum excecaverat. Qui de captione quidem exivit, sed uxorem ulterius non cognovit. Sed de Meschone sileamus, et ad Kazimirum restauratorem Poloniae descendamus.
18. De successione et deiectione Kazimiripost mortem patris.
Mortuo igitur Mescone, qui post obitum regis Bolezlavi parum vixit, Kazimirus cum matre imperiali puer parvulus remansit. Quae cum libere filium educaret, et pro modo femineo regnum honorifice gubernaret, traditores eam de regno propter invidiam eiecerunt, puerumque suum secum in regno quasi deceptionis obumbraculum tenuerunt. Qui cum esset adultus aetate et regnare coepisset, malitiosi veriti, ne matris iniuriam vindicaret, in eum insurrexerunt eumque in Ungariam secedere coegerunt. Eo namque tempore sanctus Stephanus Ungariam gubernabat, eamque tunc primum ad fidem minis et blanditiis convertebat, qui cum Bohemicis, Polonorum infestissimis inimicis, pacem et amicitiam retinebat, nec eum liberum, quoadusque vixit, gratia dimittebat. Quo de hac vita migrante, Petrus Veneticus Ungariae regnum recepit, qui ecclesiam sancti Petri de Bazoario inchoavit, quam nullus rex ad modum inchoationis usque hodie consummavit. Hic Petrus etiam rogatus a Bohemicis; ne Kazimirum dimitteret, si cum eis amicitiam ab antecessoribus receptam retinere vellet, voce regali respondisse fertur: Si lex antiqua diffinierit, quod Ungarorum rex Bohemicorum ducis carcerarius fuerit, faciam quae rogatis. Et sic Bohemorum legationi cum indignatione respondens, eorumque amicitiam vel inimicitiam parvipendens, datis Kazimiro 100 equis totidemque militibus, qui eum secuti fuerant, armis et vestibus praeparatis eum honorifice dimisit, nec iter ei, quocumque vellet ire, denegavit. Kazimirus vero gratanter iter arripiens, ac in regionem festinanter Theutonicorum perveniens, aput matrem et imperatorem quanto tempore nescio fuerit conversatus, sed in actu militari miles audacissimus extitit comprobatus. Sed paulisper eum cum matre requiescere permittamus, et ad desolationem et devastationem Poloniae redeamus.
19. De rehabitione regni Poloniae perKazimirum, qui fuit monachus.
Interea reges et duces in circuitu Poloniam quisque de parte sua conculcabat, suoque dominio civitates quisque castellaque contigua vel applicabat vel vincendo terrae coaequabat. Et cum tantam iniuriam et calamitatem ab extraneis Polonia pateretur, absurdius tamen adhuc et abhominabilius a propriis habitatoribus vexabatur. Nam in dominos servi, contra nobiles liberati, se ipsos in dominium extulerunt, aliis in servitio versa vice detentis, aliis peremptis uxores eorum incestuose honoresque sceleratissime rapuerunt. Insuper etiam a fide catholica deviantes, quod sine voce lacrimabili dicere non valemus, adversus episcopos et sacerdotes Dei seditionem inceperunt, eorumque quosdam gladio quasi dignius peremerunt, quosdam veror quasi morte dignos viliori lapidibus obruerunt. Ad extremum autem tam ab extraneis quam ab indigenis ad tantam Polonia desolationem est redacta, quod ex toto paene divitiis et hominibus est exacta. Eo tempore Bohemi Gneznen et Poznanw destruxerunt, sanctique corpus Adalberti abstulerunt. llli vero qui de manibus hostium evadebant, vel qui suorum seditionem devitabant, ultra fluvium Wysla in Mazoviam fugiebant, et tam diu civitates praedictae in solitudine permanserunt, quod in ecclesia sancti Adalberti martiris sanctique Petri apostoli sua fere cubilia posuerunt. Quae plaga creditur eo toti terrae communiter evenisse, quod Gaudencius, sancti Adalberti frater et successor, occasione qua nescio, dicitur eam anathemate percussisse. Haec autem dixisse de Poloniae destructione sufficiat, et eis qui dominis naturalibus fidem non servaverunt ad correctionem proficiat. Kazimirus ergo apud Theutonicos aliquantulum conversatus rnagnamque famam ibi militaris gloriae consecutus, Poloniam se redire disposuit, illutque matri secretius indicavit. Quem cum mater dehortaretur, ne ad gentem perfidam et nondum bene christianam rediret, sed hereditatem maternam pacifice possideret, et cum etiam imperator eum remanere secum rogaret, eique ducatum satis magnificum dare vellet, proverbialiter utpote homo literatus respondit: Nulla hereditas avunculorum vel materna iustius vel honestius possidebitur quam paterna. Et assumptis secum militibus 500, Poloniae fines introivit, ulteriusque progrediens, castrum quoddam a suis sibi redditum acquisivit, de quo paulatim virtute cum ingenio totam Poloniam a Pomoranis et Bohemicis aliisque finitivis gentibus occupatam liberavit, eamque suo dominio mancipavit. Postea vero de Rusia nobilem cum magnis divitiis uxorem accepit, de qua filios quatuor unamque filiam regi Bohemiae desponsandam generavit. Nomina autem filiorum eius haec sunt: Bolezlavus, Wladislaus. Mescho et Otto. Sed de Kazimiro quid egerit primitus pertractando finiamus, et postea de filiis, quis eorum primus, quisve posterius regnaverit ordinabilius edicamus.
20. De proelio comitis Meczzlavi cum Mazovitis.
Igitur eliberata patria et expugnata, profugatisque gentibus exterorum, non minor Kazimiro restabat hostilis profugatio suae gentis suorumque iure proprio subditorum. Erat namque quidam Meczzlaus nomine, pincerna patris sui Meschonis et minister; post mortem ipsius Mazoviae gentis sua persuasione princeps existebat et signifer. Erat enim eo tempore Mazovia Polonis illuc antea fugientibus, ut dictum, in tantum populosa, quod agricolis rura, animalibus pascua, habitatoribus loca erant spatiosa. Unde Meczlavus in audacia suae militiae confisus, ymmo ambitione perniciosae cupiditatis excecatus, nisus est obtinere per praesumptionis audaciam, quod sibi non cedebat per ius aliquod vel naturam. Inde etiam in tantum superbiae fastum conscenderat, quod obedire Kazimiro rennuebat, insuper etiam ei armis et insidiis resistebat. At Kazimirus indignans servum patris ac suum Mazoviam violenter obtinere, sibique grave dampnum existimans et periculum, ni se vindicet, imminere, collecta pauca quidem numero manu bellatorum, sed assueta bellis, armis congressus, Meczslawo perempto, victoriam et pacem totamque patriam triumphaliter est adeptus. Ibi namque tanta caedes Mazovitorum facta fuisse memoratur, sicut adhuc locus certaminis et praecipitium ripae fluminis protestatur. Ipse etiam ibi Kazimirus ense caedendo nimis extitit fatigatus, brachia totumque pectus et faciem effuso sanguine cruentatus, et in tantum fugientes hostes solus est persecutus, quod mori debuit, a suis omnibus non adiutus, sed quidam, non de nobilium genere, sed de gregariis militibus nobiliter opem tulit morituro, quod bene Kazimirus sibi restituit in futuro, nam et civitatem ei contulit, et eum dignitate inter nobiliores extulit. In illo enim certamine 30 acies ordinatas Masovienses habuerunt, Kazimirus vero vix tres acies bellatorum plenas habebat, quoniam, ut dictum est, tota Polonia paene deserta iacebat.
21. De proelio Kazimiri cum Pomoranis.
Hoc itaque proelio memorabiliter superato, Pomoranorum exercitui in auxilium Meczzlao venienti, Kazimirus cum paucis indubitanter obviam properavit. Nuntiatum namque prius illud ei fuerat, ipsosque in auxilium inimicis advenire praesciebat. Unde prudenter disposuit singulariter prius cum Mazoviensibus diffinire, postea facilius cum Pomoranis campum certaminis introire. Illa enim vice Pomorani quatuor legiones militum in arma ducebant, Kazimiri vero milites nec unam dimidiam adimplebant. Sed quid tamen? Cum perventum esset ad locum certaminis, Kazimirus, ut vir eloquens et peritus, in hunc modum suos milites cohortabatur:
Ecce dies expectata primitus!Ecce finis de labore penitus!Superatis tot falsis christicolis,iam securi pugnate cum discolis.Multitudo non facit victoriam,sed cui Deus donavit suam gratiam.Mementote virtutis praeteritaeet labori vestro finem ponite.
Hiis dictis, cum adiutorio Dei proelium introivit magnamque victoriam acquisivit. Dicitur quoque sanctam ecclesiam affectu magno pietatis honorasse, sed praecipue monachos sanctarumque monialium congregationes augmentasse, quia monasterio parvulus a parentibus est oblatus, ibi sacris litteris liberaliter eruditus.
22. De successione secundi Boleslaydicti Largi, Kazimirides.
Hiis igitur Kazimiri gestis memorabilibus praelibatis, aliisque compluribus sub silentio prae festinantia reservatis, vitae terminum finienti, finem terminemus et scribenti. Postquam itaque extremum vale Kazimirus mundo fecit, Bolezlavus eius primogenitus, vir largus et bellicosus, Polonorum regnum rexit. Qui sua satis gesta gestis praedecessorum coaequavit, nisi quod quaedam eum ambitionis vel vanitatis superfluitas agitavit. Nam cum in principio sui regiminis et Polonis et Pomoranis imperaret, eorumque multitudinem ad castrum Gradec obsidendum innumerabilem congregaret, suae contumaciae negligentia non solum castrum non habuit, verum etiam Bohemorum insidias vix evasit, ac Pomoranorum dominium sic amisit. Sed non est mirum aliquantulum per ignorantiam oberrare, si contigerit postea per sapientiam quae neglecta fuerint emendare.
23. De conventione Bolezlavi cumduce Ruthenorum.
Non est igitur dignum probitatem multimodam et liberalitatem Bolezlavi secundi regis silentio praeterire, sed pauca de multis in exemplum regni gubernatoribus aperire. Igitur rex Bolezlavus secundus audax fuit miles et strennuus, hospitum susceptor benignus, datorque largorum largissimus. Ipse quoque, sicud primus Bolezlavus magnus, Ruthenorum regni caput, urbem Kygow praecipuam hostiliter intravit, ictumque sui ensis in porta aurea signum memoriae dereliquit. Ibi etiam quendam sui generis Ruthenum, cui permittebat regimen, in sede regali constituit, cunctosque sibi rebelles a potestate destituit. O pompa gloriae temporalis! O audacia fiduciae militaris! O magestas regiae potestatis! Rogatus itaque Bolezlavus largus a rege quem fecerat, ut obviam ad se veniret sibique pacis osculum ob reverentiam suae gentis exhiberet, Polonus quidem hoc annuit, sed Ruthenus dedit quod voluit. Computatis namque Largi Bolezlavi passibus equinis de statione ad locum conventionis, totidem auri marcas Ruthenus posuit. Nec tamen equo descendens, sed barbam eius subridendo divellens, osculum ei satis pretiosum exhibuit.
24. De delusione Bohemorum contraBolezlaum Largum.
Contigit eodem tempore Bohemorum ducem cum tota suorum virtute militum Poloniam introisse, eumque transactis silvarum condensis, in quadam planitie satis apta certamini consedisse. Quo audito, Bolezlavus impiger hostibus obviam properavit, eosque properans, transgyrando viam qua venerant obsidens, interclusit. Et quia plurima pars diei praeterierat, suosque properando fatigaverat, sequenti die se venturum ad proelium per legatos Bohemis intimavit, eosque ibidem residere necu se diutius faligare magnis precibus exoravit. Antea quidem exeuntes, inquit, de silva, sicut lupi capta praeda famelici, silvarum latebras, absente pastore, impune solebatis penetrare, modo vero, praesente cum venabulis venatore canibusque post vestigia dissolutis, non fuga nec insidiis, sed virtute poteritis detensa retiacula devitare. At contra Bohemorum dux versuta calliditate Bolezlavo remandavit, indignum esse tantum regem ad inferiorem declinare, sed die crastina, si filius est Kazimiri, sit paratus ibidem Bohemorum servitium expectare. Bolezlaus vero, ut se filium ostenderet Kazimiri, ibi stando Bohemorum fallaciae satisfecit. Sed die iam postera mediante, Polonorum castra ab exploratoribus nuntiatur, quod a Bohemis nocte praecedenti fuga, non proelium ineatur. In eadem hora Bolezlavus delusum se dolens, acriter eos per Moraviam fugientes persequitur, captisque pluribus ac peremptis, quia sic evaserant, sibimetipsi dedignando revertitur. Adnectendum est etiam narrationi, quae causa fere totum de Polonia loricarum usum abolevit, quas antiquitus magni Bolezlavi regis exercitus ingenti studio frequentavit.
25. De victoria Bolezlavi Largi contra Pomoranos.
Contigit namque Pomoranos ex subito Poloniam invasisse, regemque Bolezlavum ab illis remotum partibus hoc audisse. Qui cupiens animo ferventi de manu gentilium patriam liberare, collecto nondum exercitu, debuit antecedens inconsulte nimium properare. Cumque ventum esset ad fluvium, ultra quem turmae gentilium residebant, non ponte requisito vel vado loricati milites et armati sed profundo gurgiti se credebant. Pluribus itaque loricatorum ibi praesumptuose submersis, loricas reliqui superstites abiecerunt, transmeatoque flumine, quamvis dampnose, victoriam habuerunt. Ex eo tempore loricis Polonia dissuevit, et sic expeditior hostem quisque invasit, tutiorque flumen obiectum sine pondere ferri transmeavit.
26. De liberalitate et largitate Bolezlavi, etde quodam paupere clerico.
Item unum memorabile secundi Bolezlavi factum liberalitatis eximiae non celabo, sed ad imitationis exemplum successoribus intimabo. In civitate Cracoviensi quadam die Largus Bolezlavus ante palatium in curia residebat, ibique tributa Ruthenorum aliorumque vectigalium in tapetis strata prospectabat. Contigit ibidem clericum quendam pauperem et extraneum affuisse tantique thezauri magnitudinem perspexisse. Qui cum ammiratione tantae pecuniae illuc oculis inhiaret, suamque miseriam cogitaret, cum ingenti gemitu suspiravit. Bolezlavus autem rex, ut erat ferus, audiens hominem miserabiliter gemivisse, et existimans aliquem camerarios percussisse, iratus sciscitatur, qui fuerit ausus sic gemere, vel quis praesumpserit ibi quempiam verberare. Tunc ille miser clericus tremefactus, maluisset umquam pecuniam se vidisse, quam ea de causa regis curiam introisse.
Sed cur miser clericelle latitas?Cur indicare, gemivisse te, dubitas?Gemitus iste totam tristitiam conculcabit,suspirium istud magnam tibi laetitiam generabit.
Noli, large rex, noli miserum clericellum prae timore diutius anchelare, sed festina tuo thezauro eius humeros honerare. Igitur interrogatus a rege clericus, quid cogitasset cum sic lacrimabiliter suspirasset, cum tremore respondit: Domine rex, meam miseriam meamque paupertatem, vestram gloriam vestramque maiestatem considerans, felicitatem infortunio dispariliter comparando, prae doloris magnitudine suspiravi. Tunc rex largus ait: Si propter inopiam suspirasti, Bolezlavum regem paupertatis solatium invenisti. Accede itaque ad pecuniam quam miraris, et sit tuum quantumque uno honere tollere conaris. Et accedens ille pauperculus, auro et argento cappam suam tantum implevit, quod ex nimio pondere rupta fuit, et eadem pecunia visum cepit. Tunc rex largus de collo suo pallium extraxit, illudque clerico pauperi pro sacco pecuniae porrexit, eumque iuvans melioribus honeravit. In tantum enim clericum auro et argento rex largus honeravit, quod sibi collum dissolvi clericus, si plus poneret, exclamavit.
Rex fama vivit, ditatus pauper obivit.
27. De exilio Bolezlavi Largi in Ungariam.
Ipse quoque Salomonem regem de Ungaria suis viribus effugavit, et in sede Wladislaum, sicut eminentem corpore sic affluentem pietate, collocavit. Qui Wladislaus ab infantia nutritus in Polonia fuerat, et quasi moribus et vita Polonus factus fuerat. Dicunt talem nunquam regem Ungariam habuisse, neque terram iam post eum fructuosam sic fuisse. Qualiter autem rex Bolezlavus de Polonia sit eiectus, longum existit ennarrare, sed hoc dicere licet, quod non debuit christianus in christianos peccatum quodlibet corporaliter vindicare. Illud enim multum sibi nocuit, cum peccato peccatum adhibuit, cum pro traditione pontificem truncationi membrorum adhibuit. Neque enim traditorem episcopum excusamus, neque regem vindicantem sic se turpiter commendamus, sed hoc in medio deferamus, et ut in Ungaria receptus fuerit disseramus.
28. De susceptione Bolezlavi per Wladislavumregem Ungariae.
Cum audisset Wladislaus Bolezlavum advenire,Partim gaudet ex amico, partim restat locus irae;Partim ex recepto quidem fratre gaudet et amico,Sed deferre Wladislavo facto dolet inimico.
Non eum recipit, velud extraneum vel hospitem vel par parem recipere quisque solet, sed quasi miles principem vel dux regem vel rex imperatorem recipere iure debet.
Bolezlavus Wladislavum suum regem appellabatWladislaus se per eum esse regem cognoscebat.
In Bolezlavo tamen unum ascribendum est vanitati, quod eius pristinae multum obfuit probitati;
Nam cum regnum alienum fugitivus introiret,Cumque nullus rusticorum fugitivo obediret,
obviam ire Bolezlavo Wladislavus, ut vir humilis, properabat, eumque propinquantem eminus equo descendens ob reverentiam expectabat. At contra Bolezlavus humilitatem regis mansueti non respexit, sed in pestiferae fastum superbiae cor erexit. Hunc, inquit, alumpnum in Polonia educavi, hunc regem in Ungaria collocavi. Non decet eum me ut aequalem venerari, sed equo sedentem ut quemlibet de principibus osculari. Quod intendens Wladislavus aliquantulum aegre tulit, et ab itinere declinavit, ei tamen servitium per totam terram fieri satis magnifice commendavit. Postea vero concorditer et amicabiliter inter se sicut fratres convenerunt. Ungari tamen illud altius et profundius in corde notaverunt, unde magnam sibi Ungarorum invidiam cumulavit, indeque citius extrema dies eum, ut aiunt, occupavit.
29. De filio eiusdem Bolezlavi Mescone tertio.
Habuit autem unum filium rex Bolezlavus nomine Meschonem, qui maioribus non esset inferior probitate, ni Parcarum invidia puero vitale filum interrumperet pubescenti iam aetate. Illum enim puerum rex Ungarorum Wladislavus mortuo patre nutriebat, eumque loco filii parentis gratia diligebat. Ipse nimirum puer coaetaneos omnes et Ungaros et Polonos honestis moribus et pulcritudine superabat, omniumque mentes in se futuri spe dominii signis evidentibus provocabat; unde placuit patruo suo Wladislavo duci puerum in Poloniam sinistro alite revocare, eumque Ruthena puella fatis invidentibus uxorare. Uxoratus ergo adolescens imberbis et formosus sic morose, sic sapienter se habebat, sic antiquum morem antecessorum gerebat, quod affectu mirabili toti patriae complacebat. Sed fortuna rebus secundis mortalium inimica in dolorem gaudium commutavit, et spem probitatis et florem aetatis amputavit. Aiunt enim quosdam aemulos, timentes ne patris iniuriam vindicaret, veneno puerum bonae indolis peremisse, quosdam vero qui cum eo biberunt vix mortis periculum evasisse. Mortuo autem puero Meschone, tota Polonia sic lugebat, sicut mater unici mortem filii. Nec illi solummodo quibus notus erat, lamentabantur, verum etiam illi qui nunquam eum viderant lamentando feretrum mortui sequebantur. Rustici quippe aratra, pastores peccora deserebant, artifices studia, operatores opera prae dolore Meschonis postponebant; parvi quoque pueri et puellae, servi insuper et ancillae, Meschonis exequias lacrimis et suspiriis celebrabant. Ad extremum misera mater, cum in urna puer plorandus conderetur, una hora, quasi mortua, sine vitali spiritu tenebatur, vixque post exequias ab episcopis ventilabris et aqua frigida suscitabatur. Nullius enim regis vel principis exitium apud etiam barbaras nationes tam diutino moerore legitur conclamatum, nec exequiae tethrarcharum magnificorum ita lugubres celebrantur, nec anniversarium caesaris ita fuerit cantu lugubri celebratum. Sed de moestitia pueri sepulti sileamus, et ad laetitiam regnaturi pueri veniamus.
30. De uxoratione Wladyslavi, patris tertii Boleslavi.
Mortuo itaque rege Bolezlavo, aliisque fratribus defunctis, Wladislavus dux solus regnavit, qui filiam Wratislavi Bohemici regis nomine Iuditham uxorem accepit, quae filium ei tertium Bolezlavum peperit, de quo nostra intentio titulavit, ut tractatio quae sequitur intimabit. Nunc vero, quia succincte per arborem a radice derivando transivimus, ad inserendum cathalogo ramum pomiferum et stilum et animum applicemus. Erant enim futuri pueri parentes adhuc carentes sobole, ieiuniis et orationi instantes, largas pauperibus elemosinas facientes, quatenus omnipotens Deus, qui steriles matres facit in filiis laetantes, qui baptistam contulit Zachariae, et vulvam aperuit Sarae, ut in semine Abrahae benediceret omnes gentes, talem filium daret eis heredem, qui Deum timeret, sanctam ecclesiam exaltaret, iustitiam exerceret, ad honorem Dei et salutem popuii regimen Poloniae detineret. Haec incessanter illis agentibus, accessit ad eos Franco Poloniensis episcopus consilium salutare donans, eis sic inquiens: Si quae dixero vobis devotissime compleatis, vestrum desiderium procul dubio fiet vobis. Illi vero libentissime de tali causa pontificem audientes, atque magna se facturos spe sobolis promittentes, rem dicere quantocitius exorabant. Ad haec praesul: Est, inquit, quidam sanctus in Galliae finibus contra austrum iuxta Massiliam, ubi Rodanus intrat mare – terra Provincia, et sanctus Egidius nominatur –, qui tanti meriti apud Deum existit, quod omnis qui in eo devotionem suam ponit et memoriam eius agit, si quid ab eo petierit, indubitanter obtinebit. Ad modum ergo pueri ymaginem auream fabricate, regalia munera praeparate, eaque sancto Egidio mittere festinate. Nec mora, puerilis ymago cum calice de auro purissimo fabricatur, aurum, argentum, pallia, sacrae vestes praeparantur, quae per legatos fideles in Provinciam cum huiusmodi litteris deferrentur:
Epistola Wladislai ad Sanctum Egidium et ad monachos.Wladislaus, Dei gratia dux Poloniensis, et Iuditha, legitima coniux eius, O. venerabili abbati Sancti Egidii cunctisque fratribus humillimae devotionis obsequium. Audita fama, quod sanctus Egidius praerogativae pietatis praemineat dignitate, et quod promptus sit adiutor, sibi data divinitus potestate, pro spe sobolis munera sibi nostrae devotionis offerimus, vestrasque sanctas orationes in auxilium nostrae petitionis humiliter imploramus.
31. De ieiuniis et orationibus pro nativitatetertii Bolezlavi.
Perlectis itaque litteris et muneribus receptis, abbas et fratres mittenti munera retulerunt, et triduanum ieiunium cum letaniis et orationibus peregerunt, divinae maiestatis omnipotentiam obsecrantes, quatenus devotionem fidelium praesentialiter sibi tanta mittentium multoque plura voventium adimpleret, unde gloriam sui nominis apud gentes incognitas exaltaret, atque famam Egidii sui famuli longe lateque dilatare.
Euge, serve Dei, caput huius materiei.Perfice servorum quae poscunt vota tuorum!Pro puero puerum, pro falso perfice verum;Confice carnalem, retinens tibi materialem.
Quid plura? Necdum ieiunium a monachis in Provincia complebatur, et iam mater in Polonia de concepto filio laetabatur. Nondum inde legati discedebant, et iam monachi dominam eorum concepisse praedicebant. Unde missi domum citius et alacrius remeantes, et praesagium monachorum certum esse probantes, de concepto filio fiunt laeti, sed de voto laetiores erunt facti.
Explicit primus liber. |