BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Galfredus de Vino Salvo

floruit ca. 1190

 

Poetria nova

 

ca. 1195

 

____________________________________________________________

 

 

Epilogus ad papam

 

2070

Jam mare transcurri, Gades in littore fixi.

Et mihi te portum statuo, qui, maxima rerum,

Non Deus es nec homo: quasi neuter es inter utrumque,

Quem Deus elegit socium. Socialiter egit

Tecum, partitus tibi mundum; noluit unus

 
2075

Omnia, sed voluit tibi terras et sibi caelum.

Quid potuit melius? Quid majus? Cui meliori

Vel cui majori? Dico minus, immo vel aeque

Magno, vel simili? Pater ergo, vicarie Christi,

Me totum committo tibi, sapientia cujus

 
2080

Ut fons scaturiens, rationis acumen ut ignis

Scintillas jaciens, velox facundia tanquam

Torrens praerapide currens, et gratia mira est.

Omne quod humanum transcendes dicere vellem

 
 

Plene, sed res est longe facundior ore.