Epilogus ad imperatorem
2085 |
Imperialis apex, cui servit poplite flexo
Roma caput mundi, qui plenus nectare dulci
Musarum redoles conditus aromate morum,
Pace tua loquar, et paucis. Cum plurima possis,
Posse modum servare velis. Memor imprime menti:
| |
2090 | Quando nocere potes, noli: satis est nocuisse
Posse nocere. Nihil facias quod postmodo velles
Non fieri, sed mens sit cauta praeambula facti.
Nonne vides, si vera notes in principe nostro,
Et Crucis est factus et Christi miles et ensis
| |
2095 | Totius Ecclesiae? Devotio talis amorem,
Non odium, laudem, non culpam, proemia poscit,
Non poenam. Toleres igitur, qui cetera vincis,
Te vinci, vertique velis regemque reverti.
Flos et apex cleri, solita dulcedine stillant
| |
2100 | Praedulces excorde favi. Pro principe nostro
Supplico. Sum minimus: es maximus; attamen esto
Flexilis, et sit ei melius ratione petentis.
|
|
|