|
Principio varium dedit ars praescripta tenorem:
Te vocat ulterior progressus. Dirige gressum
| |
205 | Ulterius cursumque viae, pramente figura.
Curritur in bivio: via namque vel ampla vel arta,
Vel fluvius vel rivus erit; vel tractius ibis,
Vel cursim salies; vel rem brevitate notabis,
Vel longo sermone trahes. Non absque labore
| |
210 | Sunt passus utriusque viae: si vis bene duci,
Te certo committe duci; subscripta revolve:
Ipsa stylum ducent et utrimque docenda docebunt.
Formula materiae, quasi quaedam formula cerae,
Primitus est tactus duri: si sedula cura
| |
215 | Igniat ingenium, subito mollescit ad ignem
Ingenii sequiturque manum quocumque vocarit,
Ductilis ad quicquid. Hominis manus interioris
Ducit ut amplificet vel curtet. Si facis amplum,
| |
| Hoc primo procede gradu: sententia cum sit
| |
220 | Unica, non uno veniat contenta paratu,
Sed variet vestes et mutatoria sumat;
Sub verbis aliis praesumpta resume; repone
Pluribus in clausis unum; multiplice forma
| |
| Dissimuletur idem; varius sit et tamen idem.
| |
225 | Est gradus ulterior quando, quia transilit aures
Dictio, vox curta, fit sermo vicarius ejus
In serie vocum longa serieque morosa.
Longius ut sit opus, ne ponas nomina rerum:
| |
| Pone notas alias; nec plane detege, sed rem
| |
230 | Innue per notulas; nec sermo perambulet in re,
Sed rem circuiens longis ambagibus ambi
Quod breviter dicturus eras, et tempora tardes,
Dans ita crementum verbis; formasque loquendi
Elongat cautela breves, quando breve verbum
| |
235 | Cedit, ut ipsius oratio longa sit heres.
Cum triplici claustro sit res inclusa: vel ipso
Nomine, vel verba, vel utroque: nec explicet illam
Nomen, vel verbum, vel utrumque; sed edita forma
| |
240 | Aut verbi vice sit, aut nominis, aut utriusque.
Tertius est graduum collatio, facta biformi
Lege: vel occulte, vel aperte. – Respice quaedam
Juncta satis lepide; sed quaedam signa revelant.
Nodum juncturae: collatio quae fit aperte
| |
245 | Se gerit in specie simili, quam signa revelant
Expresse. Tria sunt haec signa: magis, minus, aeque.
Quae fit in occulto, nullo venit indice signo;
Non venit in vulto proprio, sed dissimulato,
Et quasi non sit ibi collatio, sed nova quaedam
| |
250 | Insita mirifice transsumptio, res ubi caute
Sic sedet in serie quasi sit de themate nata:
Sumpta tamen res est aliunde, sed esse videtur
Inde; foris res est, nec ibi comparet; et intus
Apparet, sed ibi non est; sic fluctuat intus
| |
255 | Et foris, hic et ibi, procul et prope: distat et astat.
Hoc genus est plantae, quod si plantetur in horto
Materiae, tractatus erit jocundior; hic est
Rivus fontis, ubi currit fons purior; hic est
Formula subtilis juncturae, res ubi junctae
| |
260 | Sic coeunt et sic se contingunt, quasi non sint
Contiguae, sed continuae quasi non manus artis
Junxerit, immo manus naturae. Plus habet artis
Hic modus, est in eo longe sollemnior usus.
Latius ut curras, sit apostropha quarta morarum,
| |
265 | Qua rem detineas et ubi spatieris ad horam.
Delecteris ea, sine qua satis esset abundans
Coena, sed egregiae sic crescunt fercula mensae.
Pompa dapum veniens numerosior et mora mensae
Tardior est signum sollemne. Diutius aures
| |
270 | Pascimus ex variis et ditius, hic cibus auri
Quando venit sapidus et odorifer et pretiosus.
Serviat exemplum doctrinae: certior aure
Arbiter est oculus; nec casus sufficit unus:
| |
| Plenus erit numerus; de pleno collige plene
| |
275 | Quam rem, qua forma, quis casus apostrophe apte.
Cui nimis in laetis mens surgit, apostropha, surge,
Et sic castiges ipsum: Quid gaudia tanta
Concutiunt animum? Plausum sub fine modesto
Stringas et fines ejus non amplius aequo
| |
280 | Extendas, sed, mens casus incauta futuri,
Aemula sis Jani: retro speculeris et ante;
Si bene successit, ne prima, sed ultima spectes.
A casu describe diem, non solis ab ortu.
Ut sis ad plenum secura, verere futura:
| |
285 | Cum totum vicisse putes, latet anguis in herba;
Syrenes exemplar habe: docearis in illis,
Suo meliore statu semper pejora cavere.
Nulla fides rerum: sequitur post mella venenum
Et claudit nox atra diem, nebulaeque serenum.
| |
290 | Cum soleant hominum feliciter omnia verti,
Majori levitate solent adversa reverti.
Si quem jactatrix praesumptio durius inflet,
Hanc inflaturam verbis tam mollibus unge:
Praecurrant gressus oculi; circumspice mentem;
| |
295 | Et vires metire tuas. Si fortis es, aude
Grandia; si fragilis, humeris impone minora;
Si mediocris, ama mediocria. Sumere noli
Quod, quando sumis, praesumis. In omnibus una
Est virtus servare modum. Memor imprime menti:
| |
300 | Cum fueris major cunctis, te crede minorem
Et de te mentire tibi; nec sic in abyssum
Dejicias alios, nec te super aethera ponas.
Vincat opus verbum: minuit jactantio famam.
Rebus in adversis si laxet frena timori,
| |
305 | Hac ope verborum timido succurre potenti:
Ne timeas; si forte times, assume timentis,
Non animum timidi. Quando subit ostia mentis,
Sit timor hospes ibi, non incola. Disce timere:
Si timeas, sine teste time, mentisque timorem
| |
310 | Ignoret facies; quia, si timor intimus ora
Carpit et emacerat, animus jocundior hostem
Nutrit et impinguat, et gaudia suggerit illi
Exsugens tua membra dolor. Consultius ergo,
Si timor incurvet animum, simulatio vultum
| |
315 | Erigat, et clypeo vultus succurre timori;
Ut, si mens timeat, facies velit ipsa timeri.
Immo magis sperare velis pudeatque timentem
Vulgari pallere metu. Si posse sit, artum
Dilates animum. Si corpus debile, mens sit
| |
320 | Fortis et exiguas vires supplere memento
Spe grandi. Facti levitas cuicumque rebelli
Fit gravis; et gravitas animo cuicumque volenti
Fit levis: ergo velis, et erit leve nulla vereri.
Tempore successus, jocundi tempore fati,
| |
325 | Haec potes ore loqui, luctus praesaga futuri:
Anglia, regnorum regina, superstite rege
Ricardo, cujus laus est diffusio tanti
Nominis et mundi cui monarchia relicta
Est soli, secura fides sub regmine tanto.
| |
330 | Rex tuus est speculum, quo te speculata superbis;
Sidus, de cujus rutilas splendore; columna,
Per quam fulta viges; fulmen, quod mittis in hostes;
Laus, qua paene deum pertingis culmina. Sed quid
Singula? Non illo potuit fecisse priorem
| |
335 | Nec voluit Natura parem. – Sed viribus absit
Prorsus habere fidem: mors est quae fortia frangit
Ominibus ne crede tuis; si tempore parvo
Illuxere tibi, mox sunt clausura serenum
Nubila fata diem, ducentque crepuscula noctem.
| |
340 | Jam cito rumpetur speculum, speculatio cujus
Gloria tanta tibi; sidus patietur eclipsim,
A quo fulges; nutabit rupta columna,
Unde trahis vires; cessabit fulminis ictus,
Unde tremunt hostes; et eris de principe serva.
| |
345 | Omina laeta vale tibi sunt dictura, quiescis,
Sudabis; rides, flebis; ditescis, egebis;
Flores, marcebis; es, vix eris. – Attamen istud
Unde scies? Quid ages? Volucrum rimaberis aure
Murmura? Vel motus oculo? Vel Apolline fata?
| |
350 | Tolle mathematicos! Est augur surdus, aruspex
Caecus et ariolus amens. Praesentia scire
Fas homini, solique Deo praescire futura.
Non habet hic patriam; vetus ille repatriet error
Et pater erroris gentilis nutriat illum
| |
355 | Quem genuit, quia sana fides a lumine tollit
Ecclesiae tripodes Phoebi soliumque Sibillae.
Hoc unum praescire potes quia nulla potestas
Esse morosa potest, quia res fortuna secundas
Imperat esse breves. Si vis exempla, priores
| |
360 | Respice fortunas. Emarcuit illa priorum
Florida prosperitas: Minos subvertit Athenas,
Ylion Atrides, magnae Cartaginis arces
Scipio, sed Romam multi. Fuit alea fati
Tempore versa brevi. Brevis est distantia laeti
| |
365 | Ominis et maesti; nox est vicina diei.
Haec aliena docent, sed te tua fata docebunt.
Temporibus luctus his verbis exprime luctum.
Neustria, sub clypeo regis defensa Ricardi,
Indefensa modo, planctu testare dolorem;
| |
370 | Exudent oculi lacrimas; exterminet ora
Pallor; connodet digitos tortura; cruentet
Interiora dolor; et verberet aethera clamor.
Tota peris in morte sua: mors non fuit ejus,
Sed tua. Non una, sed publica mortis origo.
| |
375 | O Veneris lacrimosa dies! O sidus amarum!
Illa dies tua nox fuit et Venus illa venenum.
Illa dedit vulnus; sed pessimus ille dierum,
Primus ab undecimo, qui, vitae vitricus, ipsam
Clausit. Uterque dies homicida tyrannide mira.
| |
380 | Trajecit clausus exclusum, tectus apertum,
Providus incautum, miles munitus inermem
Et proprium regem. Quid miles, perfide miles,
Perfidiae miles, pudor orbis et unica sordes
Militiae, miles manuum factura suarum,
| |
385 | Ausus es hoc in eum? Scelus hoc, scelus istud es ausus?
O dolor! O plus quam dolor! O mors! O truculenta
Mors! Esses utinam, mors, mortua! Quid meministi
Ausa nefas tantum? Placuit tibi tollere solem
Et tenebris damnare diem: scis quem rapuisti?
| |
390 | Ipse fuit jubar in oculis et dulcor in aure
Et stupor in mente. Scis, impia, quem rapuisti?
Ipse fuit dominus armorum, gloria regum,
Deliciae mundi. Nihil addere noverat ultra,
Ipse fuit quicquid potuit Natura. Sed istud
| |
395 | Causa fuit quare rapuisti: res pretiosas
Eripis et viles quasi dedignata relinquis.
Et de te, Natura, queror; quia nonne fuisti,
Dum mundus puer esset adhuc, dum nata jaceres
In cunis, in eo studiosa? Nec ante senectam
| |
400 | Destitit hoc studium. Cur sudor tantus in orbem
Attulit hoc mirum, si tam brevis abstulit hora
Sudorem tantum. Placuit tibi tendere mundo
Et revocare manum, dare sic et tollere donum.
Cur irritasti mundum? Vel redde sepultum
| |
405 | Vel forma similem. Sed non tibi suppetit unde:
Quicquid erat tecum vel mirum vel pretiosum,
Huic erat impensum; thesauri deliciarum
Hic sunt exhausti. Ditissima facta fuisti
Ex hac factura: fieri pauperrima sentis
| |
410 | Ex hac jactura; si felix ante fuisti,
Tanto plus misera quanto felicior ante.
Si fas est, accuso Deum. Deus, optima rerum,
Cur hic degeneras? Cur obruis hostis amicum?
Si recolis, pro rege facit Jope tua, quam tot
| |
415 | Milibus oppositus solus defendit, et Achon,
Quam virtute sua tibi reddidit, et crucis hostes,
Quos omnes vivus sic terruit, ut timeatur
Mortuus. Ipse fuit sub quo tua tuta fuerunt:
Si, Deus, es, sicut decet esse, fidelis et expers
| |
420 | Nequitiae, justus et rectus, cur minuisti
Ergo dies ejus? Potuisses parcere mundo:
Mundus egebat eo. Sed eum magis eligis esse
Tecum quam secum; mavis succurrere caelo
Quam mundo. Domine, si fas est dicere, dicam
| |
425 | Pace tua: posses fecisse decentius istud
Et properasse minus, dum saltem frena dedisset
Hostibus (et facta dilatio nulla fuisset:
Res erat in foribus): tunc posset honestius ire
Et remanere tibi. Sed in hac re scire dedisti
| |
430 | Quam brevis est risus, quam longa est lacrima mundi.
Contra ridiculos si vis insurgere plene,
Surge sub hac specie: lauda, sed ridiculose;
Argue, sed lepide gere te, sed in omnibus apte;
Sermo tuus dentes habeat, mordaciter illos
| |
435 | Tange, sed irrisor gestus plus mordeat ore.
Ecce, quod in tenebris latuit, sub luce patebit.
Strenua res agitur: pueri tolluntur in altum
Et fiunt domini. Moveat dominatio risum:
Jam sedet egregie donatus honore magistri
| |
440 | Aptus adhuc ferulae. Laicis authenticat illum
Pileus in capite, species in vestibus, aurum
In digitis, sedes in summo, plebs numerosa
In studio. Ridere potes de ridiculoso:
Quoddam ridiculum est: Tam se quam judice vulgo
| |
445 | Doctus homo est. Sed idem sentis quod sentio: Quaedam
Simia doctorum est. Clam dixi, ne quis aperte
Audiat. Ipse tamen se jactitat osque revolvens
Mira quidem spondet. Omnes accurrite: jam mons
Parturiet, sed erit tandem mus filius ejus.
| |
450 | Praeveniens illum salvere jubeto magistrum.
Nec minus interdum transversa lumine ride;
Vel quodam rostro manuum quasi punge; vel oris
Rictum distorque; vel nares contrahe: tales
Ad formas non ore decet, sed naribus uti.
| |
455 | Sic igitur variat vultum: vel more magistri
Corripit errorem pravum; vel ad omnia dura
In lacrimis planctuque jacet; vel surgit in iram
Propter grande scelus; vel fertur ridiculose
Contra ridiculos. Ex talibus edita causis
| |
460 | Et decus et numerum lucratur apostropha verbis.
Quinta coadjutrix, ultra protendere cursum,
Prosopopeia, veni. Cui nulla potentia fandi,
Da licite fari donetque licentia linguam.
Sic Phetonteos tellus experta vapores
| |
465 | Est conquesta Jovi; sparsis sic Roma capillis
Caesaris instrepuit lacrimosa voce sopori.
Si placet exempli novitas, hanc accipe formam;
Vocis in hac forma sanctae Crucis ecce querela:
Crux ego rapta queror, vi rapta manuque canina
| |
470 | Et tactu polluta canum. Sum rapta pudenter
A veteri, nec adhuc extorta, nec ense redempta.
Dic, homo, nonne tibi crevi? tibi fructificavi?
Nonne tuli dulcem tibi fructum, nonne salutem?
Dic, homo, dic mihi; dic, homo perdite, quem reparavi,
| |
475 | Sicne rapi merui, sine vindice? sicne perire?
Me tibi posse rapi non vis effecerat hostis,
Immo tuum vitium. Quia tot tua crimina vidi,
Rapta rapi volui: puduit minus in peregrinis
Quam castris sordere meis. An sordidus esses,
| |
480 | Si mundus latuit te, qui videt omnia, vidit.
Esse tuum plene Deus intus et in cute novit
Meque tibi rapuit. Juris poscente rigore
Infligenda foret gravis ultio, mors sine fine.
Sed veni, miserator ait, miseris misereri,
| |
485 | Non de judicio contendere. Parcere veni,
Non punire. Cave! Respice! Revertere tandem,
Ne pereas, Sunamitis! Ego, si verteris, ad te
Vertar et instanter ad corda reversa revertar.
Surge cito, propera, te citat et excitat hora.
| |
490 | Quid dormis? Vigila! Si te crux sancta redemit,
Ense crucem redimas; et fias inde redemptor
Unde redemptus eras. Quis sanus ad utile torpet?
In cruce sudavit Dominus: servusne quiescit?
Tolle tuam! Tulit ipse suam. Gustavit acetum:
| |
495 | Fac et idem! Num major erit reverentia servi
Quam Domini? Si vis suus esse secutor, oportet
Tormentis tormenta sequi. Non itur ad astra
Deliciis; ideo mortem, quam solvere debes
Naturae, persolve Deo: moriaris in illo;
| |
500 | Quandoquidem mortem non est vitare necesse,
Transeat in formam virtutis: sim tibi causa
Martis, adhuc etiam mortis. Si vinceris, ex hoc
Vincis. Sed vinci plus est quam vincere: victor
Sola spe, victus fruitur mercede coronae.
| |
505 | Rumpe moras igitur; impone silentia carni;
Delicias suspende tuas; et currat ad arma
Prompta manus, plangatque moras alata voluntas.
Ancillatur item decor alter prosopopeiae,
Ut si jam tritum dicat mensale: Solebam
| |
510 | Esse decus mensae dum primula floruit aetas,
Dum faciem gessi sine crimine. Sed, quia longi
Temporis et fracti sum vultus, nolo venire.
Mensa, recedo, vale. Gemino sic fungitur ore,
Cum loquitur rigide, tum prosopopeia jocose.
| |
515 | Si vetus exemplum non sufficit, ecce novellum.
In specula montis innata Superbia castris
Est Gallis ita visa loqui: Quid, Gallia, garris?
Unde minae tantae? Quae tanta superbia linguae?
Pone supercilium! Gestus dedisce minaces!
| |
520 | Unde tuo lateri clypei? vel tela? vel enses?
Femineum vulgus, gestus depone viriles,
Gestis ut gestus respondeat. Exue parmam
Et galeae conum. Decuit te volvere pensa
Et vacuare colum: cur ergo, vel unde superbis?
| |
525 | Pone seram linguae; timeas turgescere verbis:
Maxillis dabo frena tuis et vincula collo
Injiciam, reddamque brevi te tempore servam.
Occupor in nihilo, dum te quasi Marte potentem
Convenio; surgant alii quantumlibet hostes:
| |
530 | Non mihi sunt aequi, sed eis sum causa doloris,
Cordis ad exemplar regis formata Ricardi.
Si velit ulterius tractatus linea tendi,
Materiae fines exi paulumque recede
Et diverte stylum; sed nec divertere longe
| |
535 | Unde gravet revocare gradum: modus iste modesto
Indiget ingenio, ne sit via longior aequo.
Est etiam quaedam digressio quando propinqua
Transeo, quod procul est praemittens ordine verso.
Progressurus enim medium quandoque relinquo
| |
540 | Et saltu quodam quasi transvolo; deinde revertor
Unde prius digressus eram. Res ne sit operta
Nube minus pura, rem tali pingo figura:
Unius astringit duo pectora nodus amoris;
Corpora disjungit nova causa. Sed ante recessum
| |
545 | Oscula praefigit os ori; cingit utrumque
Mutuus et stringit amplexus; fons oculorum
In faciem lacrimas derivat; et ultima verba
Singultus medius intersecat. Estque doloris
Calcar amor viresque dolor testatur amoris.
| |
550 | Veri cedit hiems. Nebulas diffibulat aer
Et caelum blanditur humo. Lascivit in illam
Humidus et calidus; et quod sit masculus aer
Femina sentit humus. Flos, filius ejus, in auras
Exit et arridet matri; coma primula comit
| |
555 | Arboreos apices; praemortua semina surgunt
In vitam; ventura seges praevivit in herba.
Hoc tempus titillat aves. Haec temporis hora,
Quos nondum divisit amor, divisit amantes.
Septima succedit praegnans descriptio verbis,
| |
560 | Ut dilatet opus. Sed, cum sit lata, sit ipsa
Laeta: pari forma speciosa sit et spatiosa.
In celebri forma faciat res nubere verbis
Si cibus esse velit et plena refectio me
Ne sit curta nimis brevitas vel trita vetustas.
| |
565 | Sint variata novis exempla secuta figuris,
Rebus ut in variis oculus spatietur et auris.
Femineum plene si vis formare decorem,
Praeformet capiti Naturae circinus orbem;
Crinibus irrutilet color auri; lilia vernent
| |
570 | In specula frontis; vaccinia nigra coaequet
Forma supercilii; geminos intersecet arcus
Lactea forma viae; castiget regula nasi
Ductum, ne citra sistat vel transeat aequum;
Excubiae frontis, radient utrimque gemelli
| |
575 | Luce smaragdina vel sideris instar ocelli;
Aemula sit facies Aurorae, nec rubicundae
Nec nitidae, sed utroque simul neutroque colore.
Splendeat os forma spatii brevis et quasi cycli
Dimidii; tanquam praegnantia labra tumore
| |
580 | Surgant, sed modico rutilent, ignita, sed igne
Mansueto; dentes niveos compaginet ordo,
Omnes unius staturae; thuris et oris
Sit pariter conditus odor; mentumque polito
Marmore plus poliat Natura potentior arte.
| |
585 | Succuba sit capitis pretiosa colore columna
Lactea, quae speculum vultus supportet in altum.
Ex cristallino procedat gutture quidam
Splendor, qui possit oculos referire videntis
Et cor furari. Quadam se lege coaptent
| |
590 | Ne jaceant quasi descendant, ne stent quasi surgant,
Sed recti sedeant humeri; placeantque lacerti,
Tam forma gracili quam longa deliciosi.
Confluat in tenues digitos substantia mollis
Et macra, forma teres et lactea, linea longa
| |
595 | Et directa: decor manuum se jactet in illis.
Pectus, imago nivis, quasi quasdam collaterales
Gemmas virgineas producat utrimque papillas.
Sit locus astrictus zonae, brevitate pugilli
Circumscriptibilis. Taceo de partibus infra:
| |
600 | Aptius hic loquitur animus quam lingua. Sed ipsa
Tibia se gracilem protendat; pes brevitatis
Eximiae brevitate sua lasciviat. Et sic
A summo capitis descendat splendor ad ipsam
Radicem, totumque simul poliatur ad unguem.
| |
605 | Formae jam pictae si vis appingere cultum,
Nexilis a tergo coma compta recomplicet aurum;
Irradiet frontis candori circulus auri;
Se nudet facies proprio vestita colore;
Lactea stelliferum praecingat colla monile;
| |
610 | Instita candescat bysso, chlamis ardeat auro;
Zona tegat medium, radiantibus undique gemmis;
Brachia luxurient armillis; circinet aurum
Subtiles digitos et gemma superbior auro
Diffundat radios; certent in veste serena
| |
615 | Ars cum materia. Nihil addere cultibus illis
Aut manus aut animus possit. Sed divite cultu
Pluris erit facies. Quis in hac face nesciat ignes?
Quis non inveniat flammam? Si Jupiter illis
Temporibus vidisset eam, nec in Amphitrione
| |
620 | Luderet Alcmenam; nec sumeret ora Dianae,
Ut te fraudaret, Calixto, flore; nec Yo
Nube, nec Antiopam satyro, nec Agenore natam
Tauro, Messione nec te pastore, vel igne
Ansepho genitam, vel te Deionis in angue,
| |
625 | Vel Ledam cygno, vel Danem falleret auro.
Hanc unam coleret omnesque videret in una.
Sed, cum sit formae descriptio res quasi trita
Et vetus, exemplum sit in bis, ubi rarior usus:
Excipiente thoro reges regnique potentes,
| |
630 | Mensae delicias orditur laetis imago,
Culta Ceres; Bachusque senex juvenescit in auro:
Solus ibi vel nectareo perfusus odore
Degenerare sinit et lascivire saporem.
Regia pompa dapum veniens immilitat auro
| |
635 | Inque vicem seseque dapes mirantur et aurum.
Praecipuum mensae speculum speculare clientes:
Certat cum Paride vultus, cum Parthonopeo
Aetas, cum Creso census, cum Caesare sanguis;
Cetera si spectes in corpore, cum nive byssus,
| |
640 | Cum flammis ostrum, cum sidere gemma. Videres
Singula plus sapere, condita sapore clientum.
Delicias alias, oculus quas gestit et auris,
Gesticulator habet. Gestus non omnibus unus,
Cuique suus: plus mellis habet variata voluptas.
| |
645 | Tinnula sistra volant oculos pascentia regum,
Alternantque manus, sistroque volatile sistrum
Surgit in occursum. Vadunt redeuntque; resurgunt
Et recidunt; simulantque minas, pugnaeque jocosae
Instar agunt; sese fugiunt seseque sequuntur.
| |
650 | Hinc in utraque manu gemina ludente tabella
Ludit in ore sonus; pes non vacat, immo frequenter
It, redit et lepide passu migratur eodem;
Vox comes et passus: pariter ferit aera cantus,
Et sese tabulae strepitusque saporat in aure.
| |
655 | Tertius admotus agilis se gyrat in orbem
Aut volat in longum, vel membra supina resumit
In saltum facilem, molles aut arcuat artus
In talos refuga cervice, vel ensis acumen
Erigit et certus dubios intervolat enses.
| |
660 | Singula mireris; sed, adhuc jocundius istis,
Nunc sonus exultat manuum, nunc arte jocosa
Colludunt digiti, nunc brachia curvat in arcum
Infurcata manus lateri celerique meatu
Furantur motus humeri. Gestumque videres
| |
665 | Instrumenta sequi, quorum sua cuique voluptas:
Tibia feminea, tuba mascula, tympana rauca,
Cymbala praeclara, concors symphonia, dulcis
Fistula, somniferae citharae, vidulaeque jocosae.
Omnia certatim plaudunt, et tempora tardant
| |
670 | Deliciae qualesque decent convivia regum.
Sic celebres regum mensas et gaudia mensae,
Sic breve propositum longo producimus ore.
Restat adhuc aliud quod linguam reddit opimam:
Quaelibet induitur duplicem sententia formam:
| |
675 | Altera propositam rem ponit et altera tollit
Oppositam. Duplex modus in rem consonat unam
Sicque fluunt vocum rivi duo: rivus uterque
Confluit; exundant voces ex duplice rivo.
Hoc sit in exemplum: Sapiens est illa juventa;
| |
680 | Ista juventutis est et non forma senilis:
Pone juventutem vultus vel tolle senectam.
Pone senectutem mentis vel tolle juventam:
Ista senectutis est mens et non juvenilis.
Ut pote si tali decurrat limite lingua:
| |
685 | Ista senectutis non est gena, sed juvenilis;
Ista juventutis non est mens, immo senilis.
Vel sumens adjuncta rei, sic longius ibis:
Non facies illa rugosa, nec arida pellis;
Nec cor concussum senio, nec pulmo fatiscens,
| |
690 | Nec lumbi rigidi, nec spina recurva; juventa
Corporis est aetas, animi longaeva senecta.
Sic surgit permulta seges de semine pauco:
Flumina magna trahunt ortus de fonte pusillo,
De tenui virga grandis protenditur arbor.
| |
695 | Si brevis esse velis, prius ista priora recide,
Quae pompam faciunt; modicumque prematur in orbem
Summula materiae, quam tali comprime lege:
Plurima perstringat paucis expressa locutrix
Emphasis; – ore brevi dispendia lata coartet
| |
700 | Articulus punctim caesus; – compendia quaedam
Ablativus habet cum sit sine remige solus;
– Respuat audiri bis idem; – prudentia docti
In dictis non dicta notet; – conjunctio ne sit
Nodus clausarum, sed eas sinat ire solutas;
| |
705 | – Vel manus artificis multas ita conflet in unam,
Mentis ut intuitu multae videantur in una.
Hac brevitate potes longum succingere thema,
Hac cymba transire fretum. Narratio facti
Eligit hanc formam verbi, quae facta modeste
| |
710 | Non superinfundat nubem, sed nube remota
Inducat solem. Concurrant ergo, sed apte,
Emphasis, articulus, casus sine remige liber,
Unius in reliquo nota callida, vincula dempta
Clausarum, sensus multarum clausus in una.
| |
715 | Ejusdem verbi repetitio nulla. Vel ista
Omnia, vel saltem quod res desiderat ipsa.
Ecce rei speculum; res tota relucet in illo:
Rebus in augendis longe distante marito,
Uxor moecha parit puerum. Post multa reverso
| |
720 | De nive conceptum fingit Fraus mutua. Caute
Sustinet. Asportat, vendit matrique reportans
Ridiculum simile liquefactum sole refingit.
Si breviore velit brevitas subsistere meta,
Dormiat in primis omnis sententia. Verbi
| |
725 | Non meminisse velis; sed tantum nomina rerum
Scribe stylo cordis, virtus ubi tota reclinat
Thematis. Hoc facto quasi fungere lege fabrili:
Ferrum materiae, decoctum pectoris igne,
Transfer ad incudem studii. Permolliat illud
| |
730 | Malleus ingenii, cujus luctatio crebra
Formet ab informi massa peridonea verba.
Verba, coadjunctis aliis quae verba sequuntur,
Post conflent folles rationis, nomina verbis
Verbaque nominibus, quae totum thema loquantur.
| |
735 | Sic breve splendet opus: nihil exprimit aut magis aequo
Aut minus. Iste novae brevitatis acutior usus.
Hujus ad exemplum brevis haec subscriptio servit:
De nive conceptum quem mater adultera fingit
Sponsus eum vendens liquefactum sole refingit.
| |
740 | Vir, quia quem peperit genitum nive femina fingit,
Vendit et a simili liquefactum sole refingit.
Sit brevis aut longus, se semper sermo coloret
Intus et exterius, sed discernendo colorem
Ordine discreto. Verbi prius inspice mentem
| |
745 | Et demum faciem, cujus ne crede colori:
Se nisi conformet color intimus exteriori,
Sordet ibi ratio: faciem depingere verbi
Est pictura luti, res est falsaria, ficta
Forma, dealbatus paries et hypocrita verbum
| |
750 | Se simulans aliquid, cum sit nihil. Haec sua forma
Dissimulat deforme suum: se jactitat extra,
Sed nihil intus habet; haec est pictura remota
Quae placet, admota quae displicet. Ergo memento
Ne sis praeproperus; sed in his quae dixeris esto
| |
755 | Argus et argutis oculis circumspice verba
In re proposita. Sententia si sit honesta,
Ejus ei servetur honos: ignobile verbum
Non inhonestet eam, sed, ut omnia lege regantur,
Dives honoretur sententia divite verbo,
| |
760 | Ne rubeat matrona potens in paupere panno.
Ut res ergo sibi pretiosum sumat amictum,
Si vetus est verbum, sis physicus et veteranum
Redde novum. Noli semper concedere verbo
In proprio residere loco: residentia talis
| |
765 | Dedecus est ipsi verbo; loca propria vitet
Et perigrinetur alibi sedemque placentem
Fundet in alterius fundo: sit ibi novus hospes,
Et placeat novitate sua. Si conficis istud
Antidotum, verbi facies juvenescere vultum.
| |
770 | Instruit iste modus transsumere verba decenter.
Si sit homo de quo fit sermo, transferor ad rem
Expressae similem; quae sit sua propria vestis
In simili casu cum videro, mutuor illam
Et mihi de veste veteri transformo novellam.
| |
775 | Ecce vides. Verbo propriato dicitur aurum
Fulvum, lac nitidum, rosa praerubicunda, mel ipsum
Dulcifluum, flammae rutilae, corpus nivis album.
Dic igitur: Dentes nivei, Labia flammea, Gustus
Mellitus, Vultus roseus, Frons lactea, Crinis et
| |
780 | Aureus. Aptantur bene: Dentes Nix; Labia Flammae;
Gustus Mel; Vultus Rosa; Frons Lac; Crinis et Aurum.
Et, quia lucet ibi junctura simillima rerum,
Si de quo loqueris sit non homo, lora retorque
Mentis ad id quod homo. Verbum, quod ponit ibidem
| |
785 | Articulus similis proprie, transsume decenter.
Ut, si forte velis haec dicere: Tempora veris
Exornare solum, primos exsurgere flores,
Ad placitum fieri tempus, cessare procellas,
Esse fretum planum, motus sine turbine, valles
| |
790 | Depressas, montes erectos, discute tecum
Tale quid in nobis, quod propria verba loquantur.
Ornatum faciens, pingis; primordia nactus,
Nasceris; alloquio placidus, blandiris; ab omni
Re cessans, dormis; immotus, stas pede fixo.
| |
795 | Pressus ad ima, jaces; erectus in aera, surgis.
Ergo sapit verbum si dicas: Tempora veris
Pingere flore solum, nasci primordia florum,
Blandiri tempus placidum, dormire procellas
Cessantes, freta stare quasi non mora, jacere
| |
800 | Depressas valles, erectos surgere montes
Quando tuum proprium transsumis, plus sapit istud
Quod venit ex proprio. Talis transsumptio verbi
Est tibi pro speculo: quia te specularis in illo
Et proprias cognoscis oves in rure alieno.
| |
805 | Talia multa vide, sicut si forte velimus
Nequitias hiemis tali proponere forma.
Semper hiems inhiat duris praedura tyrannis,
Imperio cujus contristant area nimbi,
Excaecat caligo diem, parit aura procellas,
| |
810 | Nix claudit stratas, transfigit bruma medullas,
Grando flagellat humum, glacies incarcerat undas.
Vel, si dicamus de tempore navibus apto:
Non objurgat aquas aquilo, nec inebriat auster
Aera; sed solis radius, quasi scopa lutosi
| |
815 | Aeris, emundat caelum, vultuque sereno
Tempus adulatur pelago, clandestina flatus
Murmura stare fretum faciunt et currere vela.
Aut si fabriles ritus hoc ore loquamur:
Ad folles vigilant flammae, sepelitur in igne
| |
820 | Massa rudis, coctam transmittit ab igne recenti
Forceps incudi, dat verbera crebra magister
Malleus et duris praecorripit ictibus illam
Sicque quod optat agit: vel cassidis elicit orbem,
Utile consilium capiti, vel procreat ensem,
| |
825 | Legitimum socium lateri, vel corporis hospes
Loricae procedit opus; connascitur illis
Ocrea subterior, clypeo quam tibia sumat,
Et stimulus scitator equi, quem talus adoptet,
Et species aliae ferri quas armat acumen.
| |
830 | Exhaurit ferrum facies tam dissona rerum,
Tam variae species armorum. Malleus ictum
Supprimit; incudes respirant calle peracto;
Ad metam subsistit opus finitque diaetam.
Egregie sic verba locas; sic verba locata
| |
835 | Pervia mentis erunt oculo. Sed verba locare
Res onerosa quidem studio. Modus iste loquendi
Est gravis estque levis: gravis est inventio verbi,
Mens levis inventi. Sic se contraria miscent,
Sed pacem spondent hostesque morantur amici.
| |
840 | Est ibi temperies quaedam. Ne sit leve verbum,
Vile vel illepidum: trahit a gravitate leporem
Et pretium. Gravitas ne turgida sit vel opaca;
Praestat ei levitas lucem reprimitque tumorem:
Altera castiget reliquam. Sic ergo loquaris,
| |
845 | Sic grave junge levi, ne res haec detrahat illi,
Sed sibi conveniant et sede fruantur eadem
Pacificetque suam concors discordia litem.
Ut magis urbane sedeat transsumptio verbi,
Non veniat solo comitanti nomine fixo:
| |
850 | Mobile nomen ei dones, et tale sit illud,
Quod plene succurrat ei nubemque serenet,
Si qua sit in verbo; si non, illuminet illud
Plenius et plenum lumen transfundat in ipsum.
Ecce sub hac forma si tale quid exprimo: Jura
| |
855 | Mollescunt, vel: Jura rigent, nondum bene lucet,
Sed tanquam sub nube latet transsumptio verbi;
Et quia sic positum sedet in caligine verbum,
Mobile nomen ei det lumen et adjuvet illud.
Dic igitur melius: Dispensatoria jura
| |
860 | Mollescunt, districta rigent. Jam mobile nomen
Verbum promovit: districtio namque rigorem
Exprimit et rigida, pia dispensatio jura
Temperat et mollit. Sed quid si splendeat ex se
Verbum transsumptum? Nihilominus adjuvet ipsum
| |
865 | Mobile, de cujus splendore suus geminetur.
Esto satis lepide dicam, si dixero: Tellus
Plus aequo rorem caeli potavit et imber
Dispensavit eum temere. Tamen aptius istud
Et melius dices, si dixeris: Ebria tellus
| |
870 | Plus aequo potavit aquas et prodigus imber
Dispensavit eas temere, quia se comitantur
Seque ligant instar hederae, quasi non patiantur
A se divelli, sed jurant foedus in unum
Et sunt unanimes socii. Discretio talis
| |
875 | Affricuit limam dempta rubigine verbis.
Vincet adhuc istum melior pictura colorem,
Quando movet litem cum verbo nomen, et ipsa
Oderunt sese facietenus, attamen intus
Est amor et concors sententia. Quod docet istud:
| |
880 | Dapsilis effundit, sed opes fundendo refundit;
Nunquam fessa manus, nisi quando quiescit. Et istud:
Ante Dei faciem devota silentia clamant.
Consule res alias et idem mireris in illis:
Litibus alternis quando bellantur amantes,
| |
885 | Crescit in hoc bello linguarum pax animorum;
Hoc odio conditur amor. Sic est et in istis:
Se voces introrsus amant licet exteriores
Sint inimicitiae. Lis est in vocibus ipsis;
Sed litem totam sedat sententia vocum.
| |
890 | Est aliud lumen quo vox transsumpta relucet,
Quando sumpta semel transfertur et appropriatur
Sicut in hac serie: Vetus illa peritia Romae
Legibus armavit linguas et corpora ferro,
Ut simul aptaret linguas et corpora bello.
| |
895 | Vel sit in exemplum, quia plus sapit hoc breve verbum:
Armat eos in corde fides, in corpore ferrum.
Vult ita transsumi verbum, vult mobile nomen,
Vult fixum. Sed fit varie transsumptio verbi
Vel praecedentis vel item ratione sequentis,
| |
900 | Vel casus utriusque simul. Ratione fit ipsa
Praecedentis, ut his: Sub verno tempore pausant
Nubes, mansuescit aer, silet aura, loquentes
Inter se joculantur aves, dormit mare, ludunt
Rivi, pubescunt rami, pinguntur agelli,
| |
905 | Et lascivit humus. Ratione sequentis, ut ecce:
Papa, potens verbo, si linguam solvat, ab ore
Seminat, unde cibat oculos et inebriar aures
Et totum satiat animum. Ratione duorum,
Talibus: Os papae cum dulcia verba propinat,
| |
910 | Aures, dum loquitur, vigiles ex ore loquentis
Verba bibunt animosque fricant audita quiete.
Mobile transfertur pariter ratione triformi:
Vel ratione sui fixi, cui jungitur ipsum
Improprie, velut hic: Sermonem discute quis sit,
| |
915 | Crudus an excoctus, succosus an aridus, hirtus
An comptus, rudis an excultus, inops an opimus;
Vel ratione rei subjunctae, sicut in ista
Subjuncta serie: Quid aget rex noster inermis
Consiliis, cinctus odiis, et nudus amicis?
| |
920 | Aut utriusque simul dum dicitur: Ore disertus,
Floridus eloquio, Veteranus marcidus aevo,
Pauper re tenuis. – Sequitur transsumptio fixi.
Fixum transsumptum si sit commune, colorem
Dat verbis talem: Populi fragor impulit urbem
| |
925 | Aut hujus formae: Tuba fulminis, Impetus aurae,
Jurgia ventorum, Strepitus maris, Ira procellae.
Si proprium fuerit, vel ad hoc transfertur ut ipso
Laudes vel laedas tanquam cognomine: laudes
Talibus Ille Paris, vel laedas taliter Ille
| |
930 | Thersites; vel ad hoc ut sit similatio quaedam,
Scilicet hac forma: Navem regit ille magister
Et Tiphis noster; vel redam rusticus ille
Ductor et Autemodon noster; vel transfero nomen
Ex alia causa, ne sit similatio vera,
| |
935 | Immo per antifrasim, tanquam derisio, quando
Corpore deformem Paridem, vel corde ferocem
Aeneam, vel vi fragilem cognomino Pirrum
Aut sermone rudem Ciceronem, vel petulantem
Ypolitum. Renovat talis mutatio verbum.
| |
940 | Sic transfert unam simplex mutatio vocem.
Est quando plures, ut in isto scemate verbi
Pastores praedantur oves; duo nomina transfers
Pastores et oves; nomen pastoris ad ipsos
Praelatos et nomen ovis transsumis ad ipsos
| |
945 | Subjectos. Transfertur adhuc oratio tota
Et pars nulla sui, quod talis sermo figurat:
Litus arat, laterem lavat, auram verberat. Istae
Sunt species per quas transsumptio verba colorat.
Taxatis transsume modis. Tamen esto modestus,
| |
950 | Ne sis inflatus nec turgidus. Haec duo mista
Sunt et honos et onus: onus est transsumere vocem
Ut decet, est et bonos cum sit transsumpta decenter.
Quando venit tali sententia culta paratu,
Ille sonus vocum laetam dulcescit ad aurem,
| |
955 | Et fricat interius nova delectatio mentem.
Transfero, Permuto, Pronomino, Nomino, verba
Haec formant ex se verbalia suntque colorum
Nomina, quos omnes recipit transsumptio sola.
Procures istas epulas istosque liquores:
| |
960 | Hoc epulum satiat, hic potus inebriat aures.
Texuit ars alios pretio leviore paratus;
Sed tamen est in eis gravitas et idoneus usus.
Sunt hinc inde decem, sex hinc et quatuor inde,
Flores verborum. Denarius iste colorum
| |
965 | Verba colorat ea gravitate, quod est alieno,
Non proprio, vox sumpta modo. Genus omnibus unum:
Scilicet improprius vocum status et peregrina
Sumptio verborum. Ne forsitan haesitet inde
Mens incerta, fidem faciunt exempla secuta.
| |
970 | Prodeat in medium talis sententia: Languens
Affectat medicum, lugens solamen, egenus
Subsidium. Melius florent hoc scemate verba:
Languor eget medico, solamine luctus, egestas
Subsidio. Verbis haec est innata voluptas
| |
975 | Ponere sic formam pro re, sic vertere languens
In languor, lugens in luctus, egens in egestas.
Quid dat formido? Pallere. Quid ira? Rubere.
Quidve superba lues? Turgere. Resumimus ergo
Formido pallet; rubet ira; superbia turget.
| |
980 | Dulcescitque magis meliusque saporat in aure
Quando quod effectus sibi vendicat applico causae.
Praeloti capitis discriminet ordine crines
Pectinis officium. Forpex a crine recidat
Omne supervacuum renovetque novacula vultum:
| |
985 | Sic instrumento docet ars dare more faceto
Quod tamen est utentis eo; sic surgit ab arte
Evitare vias tritas et honestius ire.
Lucet item sermo sic sumptus: Corpora ferro,
Argento loculos, digitos spoliavimus auro.
| |
990 | Non quia zeuma suo depingit verba colore,
Sed quia dicturus rem totam supprimo formam:
Exprimo materiam. Rudior modus exprimit ambo;
Subticet ars unum, servitque duobus in uno.
Hic modus inductus secum tria commoda ducit:
| |
995 | Curtat enim vocum dispendia, remque colorat,
Et metro promittit opem: dispendia curtat
Dictio: vox brevior quam sermo; Remque colorat
Vocis in hac forma sumpta prudentior usus;
Et metro promittit opem, si postulat illam
| |
1000 | Obliquus, cujus vitat consortia versus.
Quod liquet ex isto: Digitus lascivit in auro.
Aurum vox brevior, productior annulus auri;
Ipsam rem loquitur vox haec, subtilius illa;
Casibus hinc cedunt, sunt inde rebellia metra.
| |
1005 | Rem vice contenti quae continet accipe, ponens
Verbum, vel fixum, vel mobile quodlibet, apte.
Insere sic fixum: Potatrix Anglia; Textrix
Flandria; Jactatrix Normannia. Mobile nomen
Sic appone: Fora clamosa; Silentia claustra;
| |
1010 | Luctisonus carcer; Domus exhilarata; Quieta
Nox; Operosa dies. Sumptis sic utere verbis:
In morbis sanat medica virture Salernum
Aegros. In causis Bononia legibus armat
Nudos. Parisius dispensat in artibus illos
| |
1015 | Panes unde cibat robustos. Aurelianis
Educat in cunis auctorum lacte tenellos.
Currat yperbolicus, sed non discurrat inepte
Sermo: refrenet eum ratio placeatque modestus
Finis, ut excessum nec mens nec abhorreat auris.
| |
1020 | Sicut in hac forma vocis: Transverberat hostes
Telorum quasi grando pluens; Silvas imitatur
Hastarum confracta strues; Fluit unda cruoris
Aequoris exemplo vexantque cadavera valles.
Mirifice laudes minuit modus iste vel auget;
| |
1025 | Et placet excessus, quem laudat et auris et usus.
Dicturus: Studui tribus annis, verba colores
Pulchrius. Iste color color est rudis et veteranus:
Hoc rude sic formes; istud vetus haec tua lima
Innovet: In studio me tertia repperit aestas,
| |
1030 | Tertius involvit autumnus, tertia curis
Intricavit hiems, tria tempora verna peregi.
Suppresso toto subtilius exprimo dictum
Quando modis dictis a partibus innuo totum.
Pars anni madeat: Annus madet; areat: aret;
| |
1035 | Fervescat: fervet; tepeat: tepet. Erogo toti
Quod pars ejus habet. Forma rationis eadem
Tu varia pro parte tui censebere, Gion,
Turbidus et liquidus, angustus et amplus, amarus
Et sapidus. Rursum simili censenda tenore
| |
1040 | Sicca dies et aquosa tamen pro parte. Colorum
Cum sit uterque placens, placeas utroque colore.
Est etiam verbi civilis abusio, quando
Verbum nec proprium nec certum sumitur, immo
Finitimum proprio. Puta si proponitur istud:
| |
1045 | Sunt parvae vires Itaci, sed mens tamen ejus
Magni consilii. Sic vertat abusio verbum:
Sunt vires in Ulyxe breves, in pectore cujus
Longum consilium. Quia sunt confinia quaedam
Istarum vocum longum, magnum; breve, parvum.
| |
1050 | Praescriptis formis quaedam pictura coloris
Et quiddam gravitatis inest, quae nascitur inde
Quod res in medium facie non prodit aperta,
Nec sua vox deservit ei, sed vox aliena,
Et sic se quasi nube tegit, sub nube serena.
| |
1055 | Surgit item quaedam gravitas ex ordine solo,
Quando, quae sociat constructio, separat ordo,
Ut sit in hac forma perversio: Rege sub ipso;
Tempus ad illud; Ea de causa; Rebus in illis;
Aut hujus generis trajectio: Dura creavit
| |
1060 | Pestiferam fortunam famem; Letalis egenam
Gente fames spoliavit humum. Sic ordine distant
Quae constructa tamen prope stant. Structura propinqua
Declarat levius sensum; sed plus sedet auri
Plusque saporis habet moderata remotio vocum.
| |
1065 | Si niti gravitate velis, his utere velis.
Hunc portum teneas, hic fixa sit anchora mentis.
Sic tamen esto gravis ne res sub nube tegatur,
Sed faciant voces ad quod de jure tenentur.
Quae clausum reserent animum sunt verba reperta
| |
1070 | Ut quaedam claves animi: qui vult aperire
Rem clausam, nolit verbis inducere nubem;
Si tamen induxit, facta est injuria verbis:
Fecit enim de clave seram. Sis claviger ergo,
Remque tuis verbis aperi. Si namque per aures
| |
1075 | Intrat in aspectus animi sine luce loquela,
In fluvio fundat, in sicco plantat, in aura
Verberat, in sterili sulcum deducit arena.
Si qua feras igitur peregrina vel abdita verba,
Quid possis ex hoc ostendis jusque loquendi
| |
1080 | Non attendis. Ab hac macula se retrahat error
Oris et obscuris oppone repagula verbis.
Utere consilio; licet omnia noveris, unus
Major in hoc aliis: in verbis sis tamen unus
Ex aliis; nec sis elati, sed socialis
| |
1085 | Eloquii. Veterum clamat doctrina: loquaris
Ut plures, sapias ut pauci. Nec tamen ex hoc
Vilescis: sermone potes simul esse facetus
Et facilis. Proprias igitur ne respice vires,
Immo suas, cum quo loqueris. Da pondera verbis
| |
1090 | Aequa suis humeris, et pro re verba loquaris.
Cum doceas artes, sit sermo domesticus arti:
Quaelibet ars gaudet propriis. Sed sint sua verba
Limitibus contenta suis: cum veneris extra
In commune forum, placeat communibus uti.
| |
1095 | In re communi communis, in appropriatis
Sit sermo proprius. Sic rerum cuique geratur
Mos suus. In verbis est iste probatior usus.
Si sermo velit esse levis pulchrique coloris,
Tolle modos omnes gravitatis et utere planis,
| |
1100 | Quorum planities turpis ne terreat aures.
Unde colorentur quos sumas ecce colores:
Res mala! Res pejor allis! Res pessima rerum!
O malum! miserum malum! miserabile malum!
Cur tetigit te gustus Adae? Cur unius omnes
| |
1105 | Culpam flemus Adae? Fuit haec gustatio mali
Publica causa mali. Pater, in nos tam ferus hostis,
Se perhibet non esse patrem, de divite pauper,
De felice miser, de tanta luce retrusus
Ad tenebras. Ubi nunc paradisus et illa voluptas
| |
1110 | Cuius erat dominus? Tibi dico, potissima rerum,
Unde tibi tantum scelus? Erras mente favendo
Uxoris facto, vetitum gustando, loquela
Facta tuendo. Favens igitur, gustansque tuensque,
Nonne ruis merito? Dic ergo: cur tetigisti
| |
1115 | Pomum tam nocuum? – Mihi conjux obtulit –,
At quid Gustasti? – Suasit mihi rem non esse nocivam.
– Quare fautor eras? – Timui fecisse molestam.
– Post factum, cur segnis eras deflere reatum
Ad veniam flectendo Deum? Dic, mortis in hac re
| |
1120 | Quae ratio? – Solus fuit error pro ratione.
Liber is est, vitiis qui non inservit. At ille
Cum servus fuerit, an libertate fruemur?
Si tanta virtute potens non restitit hosti,
Unde resistemus fragiles? Incepit ab hoste
| |
1125 | Lapsus, et arte sua lapsi sumus, et sine lapsu
Vivere corrupti non possumus. Utile lapsis
Hoc genus auxilii: lacrimae, jejunia, psalmi.
Cui potior Deus est quam mundus, non nocet illi
Spiritus immundus. Qui spem non ponit in hoste,
| |
1130 | Unde timere potest hostem? Gravis ad nocumenta
Si solus solet esse suis, lex non sinit aequa
Ut simus de plebe sua. Ne forte procellae
Nos mergant gravitate sua, servemus honesta
Et mala vitemus; quia virtus optima rerum,
| |
1135 | Pessima res vitium, nihil aeque perniciosum.
Hoc erat expertus, cujus fuit ille misertus
Qui dignans nasci venit de morte renasci,
Unus qui potuit quod profuit omnibus esse.
Hic in carne sine carie, nec criminis hamo
| |
1140 | Captus, homo simplex et supplex lusit iniquum
Serpentem, quae nos elusit; et, hostia factus,
Hostem confecit et eum moriendo remordit.
Serpens invidiae nostraeque propaginis hostis,
Cur cruce damnasti Christum? Meruitne? Sed expers
| |
1145 | Omnis erat maculae. Corpus fantasma putasti?
Sed veram carnem sumpsit de virgine. Purum
Credebas hominem? Sed de virtute probavit
Esse Deum. Quare merito damnare. Memento:
Servus qui damnat dominum, damnatur ab illo.
| |
1150 | Sic in eo juste damnatio desiit a quo
Coeperat. Hostis enim primus damnaverat Evam,
Eva secunda virum, vir tertius omne quod ejus
Stirpis erat, stirps quarta Deum, Deus ultimus hostem,
Cui mors ipse fuit; fuit et sic profuit orbi;
| |
1155 | Profuit et patuit; patuit, quia cuncta redemit.
Se de posse suo contenderet, absque labore
Omnia salvasset. Est ejus namque potestas
Omnipotens virtus et cui datur omnia posse
Nutu vel verbo vel solo velle. Videtis
| |
1160 | Quod potuit: sequitur cur noluit; ecce tenorem
Causae. Si fieret hosti violentia, posset,
Immo pateret, in hoc id agens injurius esse.
Unde – sed ut notum pertranseo – regula juris
Dixerat, ut, sicut hominem fallaciter hostis
| |
1165 | Mortificavit, ea forma subtiliter hostem
Mortificaret homo, captum deitatis ab hamo.
Hac ratione Deus in vera carne morari
Nobiscum venit, a carnis labe notari
Non potuit, tandemque suo nos sanguine lavit;
| |
1170 | Qui vitae mortisque potens hanc rupit et illam:
Rupit enim vitam moriens, mortemque resurgens,
Nec praesumpta suos, sed vita resumpta redemit.
Proditor humanae naturae, proditor inquam,
Vis ubi nunc tua? Vis ubi? Mors tua vincula rupit.
| |
1175 | Rupit vi mira tua vincula mors sua. Quam mors
Felix! Quam felix mors! Illa, redemptio nostra.
Haec sua mars animae sanavit vulnera, lavit
Sordes, amovit culpas. O quam pia Christi
Gratia! Quam grata pietas! Tibi, fons pietatis,
| |
1180 | Ex hoc me totum voveo. Da, tolle; flagella,
Parce; juve, prohibe, facias utrumlibet: ecce
Servus ego, Domine; sicut libet, utere servo;
Quicquid agas, grates ago. Jesu tam bone, quem te
Dicam? Sive pium te dicam, seu pietatem
| |
1185 | Ipsam, seu fontem pietatis, seu magis addam,
Major es. Hic tantus voluit tantillulus esse.
In forma servi veniens evincere venit
Quas emisset oves, ne vi raperentur ab hoste,
Non de judicio, nisi forte revinceret hostem,
| |
1190 | Sicut erat praevictus homo. Sed debuit esse
Talis homo purus, aut angelus, aut Deus. Esse
Purus non potuit, quia purum vinceret hostis
Impurus possetque leves incurrere lapsus.
Angele non poteras: quia, cum natura ruisset
| |
1195 | Propria, non stares in nostra. Sed tamen esto.
Esto quod alteruter firma virtute stetisset
Nosque redemisset. Constat minus esse creari
Quam redimi. Reparatus homo minus ergo creanti
Plusque teneretur redimenti; sicque fuisset
| |
1200 | Pluris opus factore suo. Fuit ergo necesse
Ut Deus esset homo, cujus sapientia plena
Sensus humanos regeret deitatis habena,
Cui soli mundus deberet utrumque creari
Et redimi, cultumque Deo persolveret uni.
| |
1205 | Sicut opus fuerat, sic res processit in actum.
Personis aliis simplex natura remansit:
Filius univit se nostrae, clausus in aula
Virginis; inclusit uterus quem claudere mundus
Non potuit; coepit in tempore quod fuit ante
| |
1210 | Tempora. Verus homo, verus Deus, omnia nostra
Pertulit, excepta culpa. Ludibria passus
Conticuit; caesus plagis per vincula mortis
Transiit; in dira cruce corpus mite pependit;
Spiritus emissus, novus hospes, ad infera venit,
| |
1215 | Post triduum victor propria virtute revixit.
Abductas ita pastor oves ad ovile reduxit.
Res haec quanta fuit! Et qua ... sed transeo nomen,
Cum nequeat sumi tanto conforme stupori.
Ergo cum redimi non possent ni Deus esset
| |
1220 | Factus homo, nec, homo factus, nisi vincere mortem
Disposuit, mors victa suos a morte redemit.
Verborum flores hoc thema redegit in unum,
In quibus et levitas et propria sumptio vocum.
Nil perit ex numero nec omittitur ordo colorum.
| |
1225 | Si tamen improprie quandoque vocabula sumpsi,
Cum levibus mixtim decuit gravitatibus uti,
Ut, quamvis sapiat propriae dulcedine formae,
Plus saperet levitas gravium condita sapore.
Sic igitur cordis digitus discerpat in agro
| |
1230 | Rhetoricae flores ejus. Sed floreat illis
Sparsim sermo tuus, variis, non creber eisdem.
Floribus ex variis melior redolentia surgit;
Quod sapit, insipidum vitiosa frequentia reddit.
Sunt autem flores, quibus est sententia vocum
| |
1235 | Florida, quos omnes claudo brevitate sub ista.
Quando coloratur sententia, sic operatur:
Distribuit variis distincta negotia rebus
Aut in personas varias. Cum culpat honeste
Et licite dominos vel amicos, nemine verbis
| |
1240 | Offenso. Cum plus notat in re quam sit in ore
Et rem diminuit verbo, sed more modesto.
Resque secuturas etiam describit et illas
Quae possent ex re dicta contingere: quadam
Cum gravitate tamen dilucidat omnia plane.
| |
1245 | Aut rem disjungens a re ratione secuta
Ambas absolvit. Vel singula rursus in unum
Conveniunt et quae sunt undique sparsa resumit.
In replicando frequens, iterum variando colorem,
Dicere res plures videor; sed semper in una
| |
1250 | Demoror, ut poliam rem plenius et quasi crebra
Expoliam lima, quod fit sub duplice forma:
Dicendo varie vel eamdem rem, vel eadem
De re. Tripliciter varie dicemus eamdem
Rem; septemque modis varie dicetur eadem
| |
1255 | De re: quos omnes lege plenius in Cicerone.
Aut ad idem punctum descendo, frequenter ibidem
Commoror; aut aliter, quando res comparo, secum
Contendunt positae rationes. Saepius ex re
Dissimili similem traho. Vel cum nomine certi
| |
1260 | Auctoris rem, quam dixit, vel quam prius egit,
Exemplum pono. Dictos vel omitto colores
Et color accedit alius, collatio facta
Formae cum simili forma sub imagine recta.
Sive color vicinus ei, cum corporis ipsam,
| |
1265 | In quantum satis est, effingo vel exprimo formam.
Deinde quasi quasdam notulas, certissima signa,
Pono, quibus quae sit hominis natura patenter
Describo: color iste magis meliusque colorat.
En alium florem, personae quando loquenti
| |
1270 | Sermo coaptatur redoletque loquela loquentem.
Denique res ipsas alia novitate colorans,
Cui prohibet natura loqui modo dando loquelam
Personam conformo novam; modo suspicioni
Plus do quam vocis signis; modo comprimo totam
| |
1275 | Rem brevibus verbis et eis quibus indiget ipsa,
Non aliis; modo res ita se demonstrat aperte,
Ut quasi sit praesens oculis; quod fiet ad unguem
Istis quinque modis: demonstro quid ante, quid in re,
Quid post et quae rem circumstent, quaeve sequantur.
| |
1280 | In serie dicta lege quae sint schemata rerum,
Quot numero (bis namque decem si subtrahis unum),
Quam seriem teneant. Quia non variabitur ordo
Quem tenui, positis exemplis rem patefeci.
Est papae leges sacras dictare, minorum
| |
1285 | Praescriptam jurisformam servare. Sed errant
Quamplures, quorum te, Papa, redarguit error.
Parcis, non punis, enormia lucra sequentes;
Illicitum vendunt et emunt, sine vindice culpae.
Papa potens, cujus non est breve posse, memento
| |
1290 | Vindictae. Mansuete pater, quandoqe mucrones
Exime. Si dormit vindicta, vagabitur errans,
Ut lupus insultans aut ut vulpecula dammae
Insidians. Operabitur hinc, meditabitur inde
Nequitias, occultus in hoc, manifestus in illo,
| |
1295 | Plenus utrimque malo. Duo sunt mala: fraus simoniae,
Frigus avaritiae. Perplectitur illud et istud,
Non detestatur. Sed inani voce laboro:
Quicquid in hunc dicam, laterem lavo; si probo, non est
Hoc ejus meritum: si reprobo, non movet ejus
| |
1300 | Crimen eum. Lege quicquid habet de felle; legetur
Praesens blanditor, absens detractor; amicus
Apparens, hostis tectus; possessor avarus,
Exactor durus; praedo gravis, ambitiosus
Institor; illicitus emptor, celer ad Simoniae
| |
1305 | Tam generale malum. Scelerum, pater optime, vindex
Ad scelus hoc appone manum. Prudentia Papae
Vult et habet sepelire nefas. Non est alienum
Hoc opus a papa prudente nec ista voluntas.
Papa bonus tractes ita tecum saepius: O quam
| |
1310 | Mira Dei virtus! Quam magna potentia! Quantus
Sum! Quantillus eram! Subito de stipite parvo
In cedrum magnam crevi. Deus ille deorum
Magnificavit opus proprium: sub flore juventae
Me voluit caput esse senum. Mirabile donum!
| |
1315 | Dat juveni claves regni caelestis et orbis
Imperium. Nondum decurso tempore multo
Cor gessi sciolum; fuit os rude, posse pusillum.
Jam cor et os et posse meum sic extulit et sic
Praetulit ex aliis, ut sim stupor unicus orbis.
| |
1320 | Istud opus non est humanum, gratia Summi
Me fecit summum; mihi nec laus inde, sed illi
Grates, de cujus dono suscepimus omnes.
Unde magis teneor et strictius obligor illi
Ponere quod poni disponit, tollere tolli
| |
1325 | Quod statuit, velle quod vult, odisse quod odit.
Et cupio, quia sic astringor; et omnia ponam
Quae poni, tollam quae tolli jussit, in uno
Sollicitus: velle quod vult, odisse quod odit.
Quisnam tam cerebri vacuus, tam pectoris expers,
| |
1330 | Tam sine se, quin laudet opus, quin judicet illud
Prudentis venae? Prudens ita papa laborem
Totum fundat in hoc, et ob hoc, quia tanta potestas
Illi cessit ad hoc, maculas ut tolleret orbis,
Ut mundum faceret mundum, quem limite dextro
| |
1335 | Duceret in caelum; quia sic Deus extulit illum
Hoc ad opus, refert illius, ut hoc operetur.
Ergo remissus in hoc, fons est et origo duobus
Damnis: nam pariter suus est et publicus hostis.
An melius mundo somno torpente nocere
| |
1340 | Quam vigili cura prodesse? Memento notare:
Instar papa boni pastoris ab ore lupino
Servat ovile suum; vel, quomodo physica curat
Corpora, sic animas et vulnera sanat earum
Physicus et pastor. Noster Deus omnia sanans
| |
1345 | Propter oves animam posuit: sic vi rationis
Constat et exempli tollenda nefaria mundi.
Ergo nefas sepeli, pie papa, subambula Petri,
Cumque Simone suo detur simonia ruinae.
Propria quemque juvat sordes: te praegravat unum
| |
1350 | Publica pernicies. Haec unica subruit omnes.
Sit quod eos nullum mortale remordeat; illud
Dum tamen obsit eis, animae mors pendet ab uno
Sicut et a multis: ut navis non minus una
Quam varia rima causam praestante subortis
| |
1355 | Absorbetur aquis, sed idem facit utraque pestis.
Vix tamen esse potest, ut homo sine crimine vivat:
Ethicus unde Cato: Nemo sine crimine vivit.
Ille malignantis naturae spiritus, hostis
Publicus, occultis hominem circumvolat alis
| |
1360 | Anxius, ut revocet quem perdidit. Abstulit illum
Ille pugil noster, mira virtute leonis,
Astu serpentis et simplicitate columbae.
Ille quis? Ille quidem naturae duplicis: expers
Totius maculae, subrufus imagine, visu
| |
1365 | Dulcis et angelicum speculum, speciosa figura
Prae formis hominum, specialis imago prioris,
Ille secundus Adam, qui nobis ostia vitae
Glave sua mortis patefecit. Ad illa vocati
Gaudia quid facimus? Torpemus imagine pigri.
| |
1370 | Scisne moram pigri? Si mane vocetur, obaudit.
Si citetur adhuc iterata voce, sonora
Nare vigil stertit. Tandem clamore coactus,
Ore tamen lentus, linguam movet – Ei mihi, quid vis?
Inquit. – Surge! veni! – Nox est, permitte quiescam –
| |
1375 | Immo dies est: surge! – Deus meus! Ecce ego surgo.
Vade: sequar. – Nec eum sequitur, quem decipit; et tum:
Non venies? – Dudum venissem, sed mihi vestes
Quaero nec invenio. – Nihil est. Te, Birria, novi.
Surge cito! – Domine, sum praesto. – Non est tamen, immo
| |
1380 | Vel caput huc, illuc vertit, vel brachia scalpit,
Membra vel in longum distendit. Sic sibi quasdam
Undelibet morulas quaerit. Semper venit ore,
Non pede; sic veniens nunquam venit, ipse coactus
Forte movens gressum trahit a testudine motum.
| |
1385 | Hujus imago sumus, ad gaudia vera vocati.
Deliciis variis capti vel pectoris aures
Obstruimus, vel, si patet auris, ad illa venire
Semper differimus: si tandem forte venimus
Nolentes tracti, motu testudinis imus.
| |
1390 | Immemores nostri Dominum postponimus hosti.
Heu miseri! Cur non volumus meminisse diei
Vindicte, qua nos manus ejus ab ungue redemit
Hostili? meminisse quidem quae, qualia, quanta
Pertulit in poenis, in verbis ridiculosis?
| |
1395 | Pontificis servus Domini responsa maligne
Arguit et feriens: – Respondes taliter, inquit,
Pontifici? – Subjecit ad haec mansuetus: – Amice,
Si male quid dixi, dic in quo. Si bene, cur me
Caedis? Item, Pilate, tibi pro posse rebellis,
| |
1400 | Intonuit Judaea fremens: – Crucifige! – resumens
Et clamans iterum: – Crucifige! – Subintulit alter,
Ictibus incussis, haec ridiculosa: – Propheta
Christe, quis est qui te percussit? – Et addidit istis
Improperans alius: – Alios salvabit et in se
| |
1405 | Deficit! In Domino speravit: liberet illum,
Si vult. – Sic voluit tractari ridiculose
Qui virgis caesus, ligno suspensus, aceto
Potatus, ferro transfixus, arundine quassus,
Cuspide spinarum septus caput, omnia passus
| |
1410 | Tristia, tam varias mortes conclusit in una.
Spreta, flagella, minae, probra, clavi, lancea, spinae
Felici fine nostrae sunt meta ruinae.
His, homo, deliciis, hac te crucis arte redemit,
Fortiter infirmus dum mortem morte redemit.
| |
1415 | Dum mortem pateretur, ait Natura: – Necesse
Est patiar: Dominus patitur. Complangite mecum
Omne genus rerum; caelum tua lumina claude;
Aer, caliga; mare clama; terra tremisce;
Omnia flete simul elementa. Perhorruit ergo
| |
1420 | Planctibus et totam se rupit. Signa dederunt
Omne genus rerum, caelum sua lumina claudens,
Aer caligans, mare clamans, terra tremiscens,
Omnia cum lacrimis elementa. Nec accidit istud
Ex series rerum solita, sed vim quia mortis
| |
1425 | Passus erat Dominus Naturae. Vim simul istam
Passa fuit Natura tuo compulsa dolore.
Sola Deum risit morientem natio prava
Cujus in opprobrium sunt posteriora. Propago
Perfida! Gens durae cervicis! Disce cor illud
| |
1430 | Sic induratum mollire. Memento ruinae
Terribilis duri Pharaonis. Disce beari
Singula de Christo scrutare; videbis aperte.
Nonne pati Christus sic debuit? Indice scripto,
A ligno Dominus regnavit ibique triumphum
| |
1435 | Vicit, et ejecit hostem, mundumque redemit.
Sic homini pugnavit homo, sed homo Deus ipse
Tunc certans, nunc sceptra tenens, judexque futurus.
Quod Deus et nullus alius, quod filius ipse,
Non persona patris vel sacri flaminis, esse
| |
1440 | Debuit ipsa salus hominis, sic collige paucis.
Civibus angelicis caelo nascente creatis,
Lucifer, egreguiae lucis, de luce creantis
Plus aliis sumpsit, ideo praesumpsit. Et inde
Turgidus in lucem summam praesumere coepit.
| |
1445 | Vidit enim gigni lumen de lumine, verbum
De patre; vidit item sacrum procedere pamen
Ex utroque; trium naturam vidit eamdem,
Personas varias tres illas vidit. Et uni
Invidit soli Verbo, voluitque creatus
| |
1450 | Patris adequari genito: – Dispono sedere
Ad partes aquilonis, ait, similisque videri
Summo. – Sic voluit fieri scelus incola caeli.
Sed brevis hospes erat, quia caelum ferre scelestum
Non potuit. Sed ibi mox Lucifer, ut fuit ortus,
| |
1455 | Occidit, et versum fuit illi mane repente
In sero, bonitas in pejus, apex in abyssum,
Sanctum in daemonium; fueratque biformis in hora:
Clarus et obscurus, bonus et malus, altus et imus,
Angelus et daemon. Qui passus ad ima ruinam
| |
1460 | Omnibus ordinibus decimam detraxit et aeque
Unicuique suam. Post cursus quinque dierum
Sexta die formavit Adam, formavit et Evam,
Concives, Paradise, tuos. Quibus auctor eorum:
– Omne genus ligni gustate; bonique, malique
| |
1465 | Notitiae lignum ne tangite. – Subdidit autem
Causam, ne gustu morerentur morte. Quid iste?
Vidit eos, et ad hoc formatos ut repararent
Angelicum numerum qui corruit et fruerentur
Deliciis illis quas perdidit angelus. Inde,
| |
1470 | Quid faceret versans, serpentis imagine sumpta,
Rectus et erectus veniens clam venit ad Evam,
Affari non ausus Adam: – Cur, inquit, ab esu
Praefati ligni prohiberis? – Subdidit illa:
– Hoc ideo ne forte per hoc moriamur. – Ad illud
| |
1475 | Forte minus fortem credentem vidit; et inde
Fortior his illam vicit: – Non sic, ait, immo
Vescere, sicque sciens potes esse bonique malique,
Sicut dii – Tumefecit eam spes irrita tanti
Polliciti; vetitum gustavit; idemque maritus,
| |
1480 | Ne turbaret eam, quamvis sit conscius, egit.
Ille fuit primus error. Sed culpa secunda
Deterior, non velle suum deflere reatum,
Nec precibus pulsare Deum. Sed et ille retorsit
Crimen in uxoris munus. Quud et uxor? et illa
| |
1485 | In fraudem serpentis. Et haec defensio culpae
Fons majoris erat offensae. Sic cecidere
De solio, Paradise, tuo, damnatus uterque;
Sic genus humanum periit. Nec profuit illi
Vel jus naturae, vel jus legale, vel ulla
| |
1490 | Virtus, quin animas glutiret Tartarus omnes.
Tanta, tot excursis annorum milibus, ira
Infremuit, nec adhuc tam dira procella quievit.
Filius ergo Dei secum: – Quia Lucifer in me
Praesumpsit, ruit et periit. Fuit illa ruina
| |
1495 | Istius radix. Sic sum quasi causa remota
Hujus pestis: ero vicinae causa salutis.
Si certare velim propria vi, corruet hostis
Ex facili. Sed, sic si vicero, viribus utar,
Et non judicio. Quare, cum vicerit hostis
| |
1500 | Calliditas hominem, ductu rationis oportet
Ut si homo qui vincat eum, lapsusque resurgat
Qui cecidit, seseque potens avellat ab ejus
Unguibus, et liber incedat vertice recto
Qui servile jugum subiit, vivatque beatus
| |
1505 | Qui misere periit. Sed oportet ut ille Deus sit:
Non aliter virtus hominis prosterneret hostem
Ni Deus indueret carnem. Quia sic erat una
Cum virtute Dei virtus humana, necesse
Est igitur, sicut hominem prostravit, ab ipso
| |
1510 | Sternatur; sicut a ligno vicit, et inde
Vincatur; laqueo quem fecit, eo capiatur.
Filius haec. Ejus fuit ergo paraclitus auctor
Conceptus, propriaque manu contexuit illi
Humanos habitus, qui clam descendit in aulam
| |
1515 | Virginis et foribus clausis egressus ab aula
Virginea, porta clausa. Res undique mira:
Ingressus mirus, egressus mirus, et omnis
Vitae progressus mirus. Nihil hostis in illo
Reperit esse suum. Sed rem tamen est alienam
| |
1520 | Aggressus: damnans illum, damnatus ab illo,
Morte crucis damnavit eum. Tulit in cruce nostras,
Non proprias maculas. Ibi crimina nostra luebat,
Et quae non rapuit, tunc exsolvebat. At ipsa
Mors non evasit, dum sic invaderet illum:
| |
1525 | Quae dum sorberet hominem, deitatis ab homo
Intercepta fuit; et sic absorpta putavit
Vincere, sed vinci stupuit, quia spiritus ejus
Tartara jure suo spoliavit et ejus amicis
Convertit tenebras luctus in gaudia lucis.
| |
1530 | Quos regio mortis tenuit, sic sola redemit
Gratia. Propter quem coepit, sic destitit ira.
Scemata si plene rerum scruteris, in illis
Omnibus ostendit sententia rem manifeste.
Sola duo tolles ubi rem non ponit aperte.
| |
1535 | Hoc ita proposito: Non est mea parva potestas,
Non exilis honor, plus innuo quam loquor, et res
Est ipso verba major. Pro parte meorum
Sive mea si fortasse loquor, modus iste loquendi
Est sapor: et tali sermone modestius utor.
| |
1540 | Sic cooperta venit sententia; non aperitur
Res plene: plus est in re quam sermo scit esse.
Ex tot et ex opibus tantis a patre relictis
Dilapidator opum nec habet quo tegmine volet
Pauperiem, sed nec testam qua postulet ignem
| |
1545 | Sic de re minima dico nimis, immoderate
Arguo quod non est moderatum; nec modus in re
Nec modus in verbo. Si res moderatior ore,
Sermo tamen nimius in re minus innuit esse.
Ille vir egregius: vox haec sonat optimus. At vir
| |
1550 | Pessimus oblique nos respicit, hic sonat. Haec vox
Transvertit visum, vel peccat visus in istis
Ambiguis. Res est cooperta, sed usus apertus.
Inspectis virgis pueri rubor ora reliquit
Et facies exsanguis erat: talis color ipsum
| |
1555 | Significat timuisse. Rubor perfuderat ora
Virginis: haec facies notat hanc puduisse. Vagando
Crinibus incessit comptis: modus iste reportat
Luxuriasse. Datae da signa sequentia formae;
Praefer res ipsas, sed eas non praefer ut ipsas,
| |
1560 | Immo notas rerum solas: pallore timorem, 1560
Comptura Venerem, subitoque rubore pudorem,
Remque notis certis ostende, sequente priorem:
Hic color, hic sexus, haec aetas, ista figura.
Nuper in alterius thalamo ... sed dicere nolo.
| |
1565 | Taliter abscindo vocem, nec dico quod iste,
Immo quod istius aetatis, sive figurae.
Magnus es et genibus flexis tibi supplicat orbis.
Cum possis, noli saevire: memento Neronis.
Sic re collata nihil amplius addo. Vel ecce
| |
1570 | Exemplum vario clausum sermone sub isto:
Magnus Alexander cum bella moveret Athenis,
Nulla reformandae placuerunt foedera pacis,
In pignus nisi forte datis sapientibus urbis.
Unus prudentum respondit ad istud et istis:
| |
1575 | – Forte lupus bellum pastori movit. Utrimque
Tractatum de pace fuit; sed formula pacis
Nulla lupo placuit nisi pignus et obses amoris
Traditus esset ei custos gregis. Hoc ita facto,
Ante fuit timidus, sed post securior hostis. –
| |
1580 | Substitit hoc dicto. Rem noluit assimilari
Exemplo. Prudenter enim partem dedit auri,
Partem servavit animo. Modus iste periti,
Dimidio verbo totam vim claudere verbi.
Talibus egregium sententia nacta colorem
| |
1585 | Non detecta venit, sed se per signa revelat.
Lucet ab obliquo, non vult procedere recte
In lucem. Species sunt quinque, sed est color idem.
Verborum flores et rerum confer in unum,
Area sermonis ut floreat his speciebus
| |
1590 | Florum. Surget enim quidam concursus odorum
Et redolet plene permixtus uterque colorum.
Quid deceat nosti dicisque decentia dici,
Forte tamen casu ductus, non arte. Nec in re
Sentis quid primo visu speculeris et in quo
| |
1595 | Praefundes studium, quis sit locus unde studendi 1595
Anticipes cursum, quae gignat origo decorem
Verborum; sed mens hac parte vagatur et illa,
Et vaga sunt dubiae mentis vestigia, tanquam
Caeci palpantis qua vel quae sit via, cujus
| |
1600 | Est oculus baculus et dux fortuna. Quid ergo?
Arte domes animum, qui ne quasi scurra vagetur,
Sume locum certum. Tria tantum sunt loca: primus,
Dictio flexibilis per tempora; proximus illi,
Dictio per solos casus inflexa; supremus,
| |
1605 | Dictio persistens immota. Modusque fit iste.
Ecce locum primum: puta verbum. Transeat illud
In nomen fixum, vel quod descendat ab illo,
Aut ab eo quod ei sensu componderat aequo,
Vel satis expressa simuletur imagine vocis.
| |
1610 | De verbo nomen, tanquam de stipite ramus,
Exit, et ex ejus retinet radice saporem.
Sed, quia nomen idem facit et non sufficit ad rem,
Appositis verbis aliis et acumine mentis,
Ex hac scintilla totus reparabitur ignis.
| |
1615 | Hoc igitur studium fundens rem sic age. Nomen
Quemlibet in casum varies et cuilibet aptes
Talem juncturae seriem quae serviat apte
Proposito. Sed ad hoc sudabis pectore toto;
Mentis in incude studiose cude, recude,
| |
1620 | Denique quod deceat excude. Sed ordo sit iste.
Ante modos omnes in pectore collige. Post haec
Elige quid melius, sub quo sententia casu
Auribus instillet jocundius. Hic operetur
Judex discretus, discrete videat. Istud
| |
1625 | Ut bene discernat, opus est simul artis et usus.
Luceat exemplo res ista. Sit hoc breve thema:
Ex hac re doleo. Sic utere lege statuta:
Ex hoc fonte mihi manat dolor. Hinc mihi surgit
Radix vel semen vel fons vel origo doloris.
| |
1630 | Res haec materiam praestat causamque doloris
Seminat aut gignit aut ingerit ipsa dolorem.
Vulneribus duris in me, dolor anxie, saevis
Mens quasi decumbit male sospes et aegra dolore.
A verbo doleo sic nomen sume doloris;
| |
1635 | Quemlibet in casum sic mutes; cuilibet addas
Structuram vocum similem quae competat ipsi
Materiae. Vel item non sumes nomen ab illo,
Sed magis a simili verbo signant dolorem,
Qualia sut Suspiro, Queror, Gemo, Lacrimor. Inde
| |
1640 | Nomina sunt Lacrimae, Gemitus, Suspiria, Questus.
Sic igitur sensum verborum nomina dicunt:
Ex animo veniunt suspiria, questus ab ore;
In faciem manant lacrimae, gemitusque resumo
Continuos. Sed dic festivius istud: Ab imo
| |
1645 | Pectoris erumpunt suspiria, questibus aer
Exclamat, lacrimas derivat fons oculorum
Et gemitus rumpunt animum. Sic nomina verbis
Artifici quodam nectat sententia nodo.
In proprie sumptis satis est jocunda venustas,
| |
1650 | Sed bene transsumptis magis est cognata voluptas.
Dictio per solos casus inflexa fruatur
Duplice consilio. Quiddam desiderat ipsum
Mobile, sed secus est in fixo. Consulis isti
Ex alia, sed in hac forma praeconsule primo.
| |
1655 | Regula quae supra docuit convertere verbum,
Mobile sub simili forma convertit: eisdem
Passibus hic curras et ibi, quia servat eamdem
Cursus uterque viam. Quod themate lucet in isto:
Candidus est vultus. Sic istud mobile mutes
| |
1660 | Et positam legem serves: Illuminat ora
Candor; Candoris radio vel luce coruscat;
Nubet candori facies; Solis gerit instar
Candorem maxilla suum; Mundoque diescit
Ex solo candore genae. Sedet hic modus apte
| |
1665 | Usus yperbolicus miro de more vel auget,
Vel minuit laudes vel culpas criminis. Et sunt
Crimina vel laudes ipsius idonea sedes.
Sic candor sumas a candidus, ut variatis
Casibus occurrat melior modus. Aut nihil inde
| |
1670 | Sume, sed a niveus, quod ei similatur; et inde
Eliciens fixum, puta nix, hunc accipe cursum:
Non distant forma nïx et gena; Candor in ore
Tanta luce nitet quasi sit nivis aemulus; Ora
Accedunt candore nivi: Proprioque nitore
| |
1675 | Est facies imitata nivem; Certusque triumphi
Cum nive decertat vultus. Pertranseo quintum,
Qui sumendus erit, cum poscet apostropha, casum.
Mobile sic mutes in fixum, quod sit ab illo
Sive suo simili natum, vocesque coaddat
| |
1680 | Prudens inventor seriemque venustet earum,
Ut series vocum fixo confixa prioris
Materiae teneat mentem varietque colorem
Et sonet illud idem, quamvis non sit sonus idem.
Hunc fixo praefige modum. Si sit bene fixum,
| |
1685 | Non eget artificis studio. Si non stet honeste
In casu dicto, fiat detorsio casus
In casum seriemque stude contexere vocum,
Ut rude thema novae formae sibi sumat amictum.
Thematis haec rudis est facies: Ego rem sceleratam
| |
1690 | Consilio feci. Faciem sic innovo verbi:
Consilium stimulus faciendi vel scelerati
Actor erat facti. Vel sic: Suggestio pravi
Consilii sceleri causam se praebuit aut se
Causam praemisit. Vel in hoc genus incide verbi:
| |
1695 | Consilio consensit opus, vel Paruit illi
Flagitiosa manus. Vel taliter elice verbum:
Consilium scelerata manus produxit in actum.
Si quis item quasi rem nudam tibi proferat istud:
Hoc factum dicunt omnes, sic decoque verbum:
| |
1700 | Hoc factum vox est populi, vel Publica fama
Est testis facti, vel Facto nulla reclamat
Lingua, sed id clamat vox plebis, et omnis, et una.
Prosequar an plures? Ad quid? Sententia nullum
Respuit: una quidem casus aptatur ad omnes.
| |
1705 | Posse stude reperire viam: patitur reperiri,
Si reperire potes. Si cui via non sit aperta,
Non per eam, sed stet per eum, cui deficit artis
Consilium, nec habet socium quem consulat usum.
Rem tria perficiunt: ars, cujus lege regaris;
| |
1710 | Usus, quem serves; meliores, quos imiteris.
Ars certos, usus promptos, imitatio reddit
Artifices aptos, tria concurrentia summos.
Vocum quae flecti nequeunt immobile vulgus,
In sermone licet tolerabile, tollitur apte:
| |
1715 | Saepius et melius plebs illa recedet ab aula,
Sub quadam forma servanda. Forma sit ista:
Inspice quid talis vox innuat; exprime tandem
Nomine vel verbo rem quam notat, ut nova forma
Prodeat et melior quam prima. Sit hoc breve thema:
| |
1720 | Tunc veniet. Tunc est nota temporis. Exprime tempus
Illud per nomen, talem servando tenorem:
Ille dies transmittet eum. Si thema sit istud:
Huc veniet, verbis addet modus iste decorem:
Hic locus admittet venientem, vel venienti
| |
1725 | Hospes erit sive diuturnus, sive diurnus
Dicere seu mavis ornatius, accipe rursus
Istud. Dicturus Semel aut bis sive frequenter
Delinquo, dicas Est unica, sive secunda,
Sive frequens animi contagio; vel Scelus ipsum
| |
1730 | Incipit aut in me redit, aut crebrescit in usum.
Lege pari pones, ubi ponitur iste vel ille,
Alter et alteruter: si subdisjunctio fiat,
Pones alteruter; si res disjunxeris, alter.
Sed neque sic dices Si venerit ille, recedet
| |
1735 | Iste, sed Accessus operabitur ille recessum
Istius. Ille fuit ruditatis, et hic modus artis.
Est genus istud idem: Currit plebs undique circa
Urbem – Plebs urbis celeri pede circinat orbem.
Juste punitur pro crimine – Congrua causa
| |
1740 | Est crimen poenae. Ne quos exempla fatigent,
Plurima sub paucis et cetera claudo sub istis.
Si vim scire velis majorum, sume minorem:
Sic se major habet sicut minor. Inspice pauca:
Quae lex est paucis, et pluribus. Astruit auctor
| |
1745 | In Topicis, ubi pauca magis speculatio, major
Est via. Ne longis igitur sermonibus errem,
Non eat exemplum per singula, sed potiore
Consilio sint multa brevi conclusa sigillo.
Oblatrator ades, das thema, resistere temptas.
| |
1750 | Rem petis instanter; spatium peto, postulo mentis
Consilium. Nimis es praeceps exactor: ad horam
Non possum, tolera: poterit mora quod nequit hora.
Non venit ex facili res ista nec absque labore:
Sed mens quando studet, tanquam pugil, anxia pugnat.
| |
1755 | Pugnat enim secum. Petit ut sibi consulat, et non
Consulit ipsa sibi. Repetit patiturque repulsam
Ipsa secunda sibi: ferventius instat et ipsa
Perstat adhuc contra se, curis anxia torquet
Se, tandem quod vult extorquet vi violenta
| |
1760 | A se. Sicque simul victrix et victa triumphat
De se. Sed laeto si vis gaudere triumpho,
Quod minus est supple, quod plus abrade, quod hirtum
Come, quod obscurum declara, quod vitiosum
Emenda. Curis istis sunt omnia sana.
| |
1765 | Adjice praemissis: quia dictio quae sonat una
Est quasi mater hyle, quasi res rudis et sine forma,
Des illi sociam: dabit haec adjectio formam.
Quae magis ut niteat, pingat transsumptio clausam,
Quando duo tali coeunt compagine Pratum
| |
1770 | Ridet vel Studium floret. Vel collige voces
Complexas et eas multas et in aggere tali:
Venit in opprobrium mensae mensale lutosum,
Panis furfureus, cibus asper, potus amarus,
Vernula pannosus. Vel mobile sic geminemus:
| |
1775 | Mensa fuit pauper et parvula, mappa vetusta
Et contrita, cibus incoctus et horridus, ipse
Potus acetosus et turbidus, assecla mensae
Vilis et illepidus. Totum fuit absque decore.
Aut ita se fixum determinet: Es Cato mente,
| |
1780 | Tullius ore, Paris facie, Pirrusque vigore.
Aut ita transsumes: Rosa vultus, lilia frontis,
Dentis ebur, flammae labiorum, balsamus oris
Aut sic, impropie sed honeste. Tiphis amoris,
Dalila Samsonis, vel Martia pone Catonis.
| |
1785 | Mobile sub simili casu determinet ipsum
Et sub dissimili fixo determine fixum.
Mobile sic etiam determinat aut genitivus,
Scilicet his verbis, ut si dicatur avarus
Plenus opum, vacuus virtutum, avidissima rerum,
| |
1790 | Prodigus alterius parcus rerumque suarum;
Sive dativus, ut hic, si prosequar ore Neronem:
Mens sua tot vitiis damnabilis est alienis
Facta maligna, suis pejor, sibi pessima, nulli
Utilis et cunctis damnosa. Vel ecce sequentes
| |
1795 | Casus: Hic inter mensas illotus in omni
Eloquio, semperque gula fervente paratus
Ad nimium, nec vina probans nisi sumpta redundent
In vomitum, foedare solet convivia, spirans
Coenum, despumans vinum fundensque venenum.
| |
1800 | Hic sonus extremus est oris Sidoniani.
Sed melius duplicem sociat sibi mobile casum,
Quod patet hic: Mensale placet novitate decorum
Et candore, cibus pretio conditus et arte,
Potus tam vino sapidus quam nectare, verna
| |
1805 | Moribus insignis et veste. Facetia dandi
Et vultus dantis duplex est gloria mensae.
Lege quidem simili rectos ita congero verbis:
Jam mihi contrahitur pellis, quatitur cor, anhelat
Pulmo, riget lumbus, curvatur spina, tremescit
| |
1810 | Corpus et ad limen stat mors, Aut applico rectum
Sub tali forma verb: Sapit ut Cato, dicit
Ut Cicero, viget ut Pirrus, nitet ut Paris, audet
Ut Capaneus, amat ut Theseus, modulatur ut Orpheus.
Aut ita subjicies obliquos nominis: Ira
| |
1815 | Aestuat, aspectu terret, lingua tonat, ense
Insurgit, gestu furit. Aut sic collige clausas:
Cordis contriti pietas divina miserta
Debita dimittit, peccata remittit, amorem
Ipsius immittit et verae gaudia vitae
| |
1820 | Promittit, sed eam nisi perstet in ejus amore
Amittit. Vel sic aptes adverbia verbis:
Histrio mane vorat, cupide bibit, immoderate
Dissipat, immunde vivit. Vel dic ita mixtum:
Colligit hic talos rapide, speculatur acute,
| |
1825 | Argute volvit, instanter mittit, amice
Compellat, patiens exspectat: in his bene jactis
Ad placitum mentis tacitus sedet, ad mala ridet,
In neutris animo turbatur: in his et in illis
Philosophatur. Hic est modus et mos Sidonianus;
| |
1830 | Et modus egregius clausarum tantus acervus.
In duplici casu decet inculcatio versum,
Et sunt ii casus laudes et crimina rerum:
Laudando cumulat haec inculcatio plausum
Et culpando frequens est malleus ad feriendum.
| |
1835 | Sydonii calamus magis hunc sibi deputat usum,
Pluribus inductis clausis producere versum.
Distat ab hoc calamo Senecae contrarius usus:
Liber is est vitiis qui non inservit, abundans
Cui satis est quod habet, pauper qui plus cupit. Hic mos
| |
1840 | Est Senecae, versum celeri concludere fine.
Dignus uterque tamen titulo, sed utrum sequar? Istum
Aut illum? Novitas quia plus juvat et modus idem
Nos satiat, nec ero velut hic, nec ero velut ille:
Nec tantum vel ero longus, vel ero brevis, immo
| |
1845 | Et brevis et longus, de neutro factus uterque.
Si bene dicta notes et rebus verba coaptes,
Sic proprie dices. Si mentio namque sit orta
Forte rei, sexus, aetatis, conditionis,
Eventus, si forte loci vel temporis: haec est
| |
1850 | Debita proprietas, quam vult res; sexus, aetas,
Conditio, eventus, tempus, locus. Ista venustas
Est electa, quia bene cum determino totum
Termino sub tali forma. Res condita tota
Est condita. Notam teneas servesque tenorem:
| |
1855 | Haec nota tam prosae quam metro servit. Et una
Ars ad utrumque facit, quamvis in dispari forma.
Legibus arctetur metrum, sed prosa vagatur
Liberiore via, quia prosae publica strata
Admittit passim redas et plaustra; sed arta
| |
1860 | Semita versiculi non vult tam grossa, sed ipsas
Voces in forma gracili, ne corpus agreste
Verbi mole sua perturbet et inquinet illum
Vultque venire metrum tanquam domicellula, compto
Crine, nitente gena, subtili corpore, forma
| |
1865 | Egregia. Seriem tantae dulcedinis auri
Nescit habere parem jocunda decentia metri.
Prosaicus versus res grossior: omnia verba
Indistanter amat, nisi quae postrema reservat,
Qualia sunt quorum penultima tendat in altum:
| |
1870 | Cetera non decuit finem servare supremum.
In simili forma retractat Agellius istud
Et subjicit causam: ne vocum debilis esset
Et non sufficiens numerus concludere versum.
Si sit, ut esse solet, finalis dictio clausae
| |
1875 | Alterius formae, tamen ista decentior, ut quam
Causa probat melior, et testis Agellius auctor.
Cetera non variat ratio, sed, carmine metri
Legibus astricto vel ab ejus lege soluto,
Ars eadem semper, quamvis quod pendet ab arte
| |
1880 | Non sit semper idem. Sic verba domentur utrimque:
Arida non veniant, sed eis sententia succum
Imprimat, et succo veniant et sanguine plena,
Nec quicquam puerile sonent; sint pondere grandi,
Sed non praegrandi: sic sint oneri quod honori.
| |
1885 | Nec veniant facie turpi; sed et intus et extra
Sit color et pingat manus artis utrumque colorem.
Attamen est quandoque color vitare colores,
Exceptis quos sermo capit vulgaris et usus
Offert communis. Res comica namque recusat
| |
1890 | Arte laboratos sermones: sola requirit
Plana; quod explanat paucis res ista jocosa:
Tres sumus expensae socii puerque caremus.
Hoc pro lege damus, ut prandia nostra paremus
Tempore quisque suo. Famulantibus ante duobus,
| |
1895 | Tertius ecce dies et me vocat hora coquinae.
Ignem facturus flatu pro follibus utor.
Poscit opem defectus aquae: manus arripit urnam;
Fons petitur. Lapis objicitur: pes labitur, urna
Frangitur. Ecce duplex damni proventus: et urnae
| |
1900 | Et defectus aquae. Quid agam? Dum consulu mentem,
Intro forum. Sedet unus ibi circumdatus urnis.
Assumptas dum verto manu, dum pernoto visu,
Ille, videns inopem, furtum timet et mihi verbis
Turpibus insultat. Confusus deinde revertor:
| |
1905 | Invenio socium; rem narro. – Revertar ad illum,
Inquio, tuque sequens proclama funera patris. –
Dissimulo repetoque locum: manus haec capiti urnam,
Haec aliam. Socius proclamans: – Quid facis, inquit,
Quid facis hic? Miserande, pater qui languit ecce
| |
1910 | Mortuus est; et adhuc, insane moraris? – Ad istud
Mortuus est, manibus concussis conterit urnas
Nostra manus. Fugio. Qui me confudit, agrestem
Confundo, talique modo probra dicta refello.
Hac ratione levis signatur sermo jocosus:
| |
1915 | Ex animi levitate jocus procedit. Et est res
Immatura jocus et amica virentibus annis;
Et leve quid jocus est, cui se jocundior aetas
Applicat ex facili. Res tertia sit levis. Ergo
Omnia sint levia. Sibi consonat undique totum
| |
1920 | Si levis est animus, et res levis, et leve verbum.
Seria si tractes, sermo sit serius et mens
Seria, maturus animus maturaque verba,
Praescriptisque modis et res et verba colora.
In primis igitur mundes a sordibus ipsum
| |
1925 | Carmen et explantes vitium. Quae, qualia, quot sint
Quae vitient seriem sermonis, collige paucis.
Ecce deae aethereae advenere: perhorret hiatus
Vocis in hac serie. Legem vocalibus istam
Ars dedit, ut non sit creber concursus earum.
| |
1930 | Concursum tolerat, crebrum vetat, et, quia creber,
Ille sonus vocum deformat et auget hiatum.
Tu, Tite, tuta te virtute tuente tueris:
Littera sic eadem pudor est repetita pudenter;
Et minus assidue; decor est repetita decenter.
| |
1935 | Cum non sit ratio rationis de ratione,
Hinc non est ratio praebere fidem ratione.
Sic verbum vilescit idem tam saepe resumptum
Tamque supervacue. Moderata resumptio vocum
Est color: omne quod est nimium res absque colore.
| |
1940 | Exitus est vocum similis quandoque decori;
Dedecet illarum sic juncta frequentia vocum:
Infantes, stantes, lacrimantes, vociferantes.
Quatuor haec generat vitium. Contagio quinta
Quando venit suspensa nimis constructio longa.
| |
1945 | Adjiciunt sextam, quando trajectio verbi
Inconcinna venit, ut: Luci misimus Eli
Ecce dedi pectem, quo si sint pexa relucent
Carmina tam prosae quam metra. Sed an bene pectas
Hoc specula poteris plene discernere formam.
| |
1950 | Cum faciem verbi speculeris, an inquinet illam
Forte latens aliquis naevus, non sola sit auris
Nec solus judex animus: diffiniat istud
Judicium triplex et mentis et auris et usus.
Est modus iste mihi sudanti verba polire:
| |
1955 | Castigo mentem, ne stando moretur in uno:
Sordet enim more stantis aquae; sed transferor ardens
Huc, illuc, et rem nunc isto pingo colore,
Nunc alio; nec volvo semel, sed saepe revolvo.
Mens agilis demum, cum fecerit undique girum,
| |
1960 | Eligit e multis unum. Respiret in illo
Utque putat sine labe loco; sed fallitur augur
Casibus in multis. Dum sunt in mente sepulta
Multa sedent animo, quae non tamen approbat auris.
Esto quod, ut mulcet animum, sic mulceat aurem
| |
1965 | Et duo complaudant in idem. Non sufficit istud,
Non dum credo, nisi replicem. Speculatio prima
Nec bene, nec plene discernit: quando revolvo
Rem, magis evolvo. Si sit foetentis odoris,
Mota magis, res pejus olet; si plena saporis,
| |
1970 | Plus repetita sapit. Sit judex ergo triformis
Propositi verbi: mens prima, secunda sit auris,
Tertius et summus qui terminet usus.
Omnia quae repetit ratio vel digerit ordo
Vel polit ornatus si vis meminisse, memento
| |
1975 | Hujus consilii, quamvis brevis, officiosi:
Cellula quae meminit est cellula deliciarum,
Deliciasque sitit, non taedia. Visne placere
Illi? Non oneres illam: vult illa benigne
Tractari, non male premi. Quia lubrica res est,
| |
1980 | Ad rerum turbas non sufficit. Hanc ita nutri,
Quando famem reficis, dapibus non sis ita plenus
Ut nihil apponi queas amplius; esto refectus
Plus semipleno, pleno minus; ingere ventri
Non quantum poscit, sed quantum prosit; alenda,
| |
1985 | Non oneranda quidem natura, sed inter utrumque
Et citra plenum subsistere sanior usus.
Sic etiam potas, potum ratione refrenas:
Potisses et non potes, sumatur honori
Non oneri potus, bibe parcus, non temulentus;
| |
1990 | Pulcrius accusat sitiens quam vina recusat
Ebrius. Est simili gustanda scientia lege,
Quae cibus et potus animae: sic nutriat illam,
Ut se praestet ei jocundam, non onerosam.
Scire sitis hanc rem totam: sit secta minutis
| |
1995 | Particulis, pluresque simul ne sume, sed unam
Fer semel et partem minimam multoque minorem
Quam valeant humerique velint; erit ergo voluptas
Et nullum pondus in pondere. Sit comes usus:
Dum res ipsa recens est et nova, verte frequenter,
| |
2000 | Et replica; post hoc subsiste, morare parumper,
Respira. Morula quadam mediate vocetur
Altera, quae, cum sit simili ratione retenta,
Praescriptae cellae demum compaginet ambas,
Et bene consolidet, et eas conglutinet usus.
| |
2005 | Tertia sit nodo simili conjuncta duabus,
Quarta tribus. Sed in his peccas, nisi semper agendis
Taliter insistas, ut citra taedia sistas.
Haec ratio vires sensus extendit ad omnes,
Obtusos acuit, duros emollit, acutos
| |
2010 | Et molles ad plus extollit. Quod magis istis,
Hoc minus est illis: ideo lex aequa coaptet
Pondus utrisque suum speculumque sit omnibus unum.
Adde modos alios, quibus utor et expedit uti.
Visa, vel audita, vel praememorata, vel ante
| |
2015 | Acta, mihi meminisse volens, ita confero mecum:
Sic vidi, sic audivi, sic mente revolvi,
Sic egi, vel tunc, vel ibi: loca, tempora, formae
Aut aliquae similes notulae mihi sunt via certa
Quae me ducit ad haec. Et in his intelligo signis.
| |
2020 | Illud et illud erat, et imaginor illud et illud.
Tradit imaginibus peregrinis Tullius artem,
Qua meminisse decet; sed se docet et sibi soli
Subtilis subtile suum quasi solus adoret;
Sed subtile meum placeat mihi, non placet illi.
| |
2025 | Cui placet, et prodest, quia delectatio sola
Vim memorativam validam facit: unde nec illis,
Sed neque crede notis aliis si sint tibi durae,
Si minus acceptae. Sed, si vis tutius ire,
Finge tibi notulas, quascumque dat optio mentis,
| |
2030 | Dum te delectent, dum tu docearis in illis.
Sunt aliqui, qui scire volunt, sed non operari,
Nec studium poenamque pati: modus iste catinus:
Vult piscem, sed non piscari. Non loquor illis,
Sed si quos tam scire juvat, quam poena sciendi.
| |
2035 | In recitante sonent tres linguae: prima sit oris,
Altera rhetorici vultus, et tertia gestus.
Sunt in voce suae leges, et eas ita serves:
Clausula dicta suas pausas, et dictio servet
Accentus. Voces quas sensus dividit, illas
| |
2040 | Divide; quas jungit, conjunge. Domes ita vocem,
Ut non discordet a re, nec limite tendat
Vox alio, quam res intendat; eant simula ambae;
Vox quaedam sit imago rei; res sicut habet se,
Sic vocem recitator habe. Videamus in uno.
| |
2045 | Ira, genus flammae materque furoris, ab ipso
Folle trahens ortum, cor et interiora venenat;
Pungit folle, cremat flamma, turbatque furore,
Exit in hac ipsa forma vox fellea, vultus
Accensus, gestus turbatus; et interiorem
| |
2050 | Exterior sequitur motus, pariterque moventur
Alter et alter homo. Personam si geris ejus,
Quid recitator ages? Veras imitare furores.
Non tamen esto furens: partim movearis ut ille,
Non penitus; motusque tuus sit in omnibus idem,
| |
2055 | Non tantus; sed rem, sicut decet, innue. Gestum
Praesentare potes agrestis et esse facetus.
Vox vocem, vultus vultum gestusque figuret
Gestum per notulas. Haec est moderata venustas,
Hic modus in lingua recitante venustus et auri
| |
2060 | Hic cibus est sapidus: sic ergo feratur ad aures,
Ut cibet auditum, vox castigata modeste,
Vultus et gestus gemino condita sapore
Vis venit a lingua, quia mors et vita coharent
In manibus linguae, dum forte juvetur utroque
| |
2065 | Vultus et gestus moderamine. Sic simul ergo
Omnia concurrant, inventio commoda, sermo
Continuus, series urbana, retentio firma.
Non plus laudis habent, si res recitentur inepte,
Quam sine praemissis recitatio facta venuste.
|
|