<<< indicem libri I   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Andreae Capellani
De amore libri III
 


 






 




L i b e r   p r i m u s

C a p i t u l u m   V I :
Qualiter amor acquiratur
et quot modis


_____________________________



      C
Loquitur
plebeius nobiliori feminae



[116]
Si plebeius nobilioris quaerat amori coniungi, multa ipsum oportet nobilitate gaudere. Nam ut plebeius nobilioris feminae dignus inveniatur amore, innumerabilibus oportet eum bonis abundare, convenitque ut infinita ipsum benefacta extollant.
[117]
Verecundum namque nimis nobili videtur mulieri exsistere et in eius plurimum contumeliam redundare, si inferioris ordinis sibi deposcat amorem, superiori et medio praetermissis ordinibus, nisi morum probitas supereffluente valeat penso nobilitatis compensationem inducere. Nec enim apud quoscunque prudentes verisimile potest videri in inferiori hominum ordine probos reperiri et bonos et tam alti generis dignos amore, et in duobus superioribus neminem dignum reperiri ordinibus, sed omnes tanquam reprobos propulsari.
[118]
Et hoc generalis tradit tibi regula logicorum quae dicit: si quod magis videtur inesse non inest, nec quod minus creditur adesse. Multa ergo nobilitate debet nobiles omnes et nobiliores plebeius excedere, ut a nobiliori femina mereatur amari.
[119]
Nam et quantumcunque probus ex plebe aliquis inveniatur, absonum videtur nimis et inter ipsos vulgares pro maximo reputatur occasu atque descensu, si comitissa vel marchionissa vel aequalis vel maioris ordinis femina suo plebeium adnectat amori. Prima namque facie praesumitur exinde nimia voluptatis abundantia, quam per omnia reprobandam infra demonstrabimus, nisi publica de plebeio probitatis fama praedictam auferat suspicionem.
[120]
Quid ergo? Numquid non decet nobilioris mulierem ordinis suum plebeio largiri amorem, si eum per omnia studiosum invenerit? Respondeo: si in superioribus quis dignior vel aeque dignus reperiatur ordinibus, ille potius est in amore quaerendus; si vero nullus in eis inveniatur ordinibus, non est abiiciendus plebeius.
[121]
Multis tamen oportet experimentis examinari eius constantiam, antequam spem amoris consequi mereatur largitam. Nam quod ultra cuiusque noscitur pervenire naturam, modica solet aura dissolvi et brevi momento durare.
[122]
Nam inter lacertivas fertur aves nasci quandoque quasdam, quae sua virtute vel ferocitate perdices capiunt; sed, quia istud ultra ipsarum noscitur pervenire naturam, fertur quod in eis nisi usque ad annum ab earum computandum nativitate haec non possit durare ferocitas.
[123]
Post multam ergo probationem, si dignus inveniatur, eligi in amore potest a nobiliori muliere plebeius, et eisdem omnibus possunt ad invicem inter se uti faminibus quae supra in plebeii et nobilis mulieris sunt dicta colloquio. Potest etiam hoc alio uti sermone plebeius:

[124]
Vestrae personae multum insistere laudibus nullatenus expedire videtur; per diversas namque mundi partes vestra probitas resonat atque venustas. Praeterea callidi videntur blandimenti obtinere commentum laudes in aspectu laudati prolatae.
[125]
Est igitur meum ad praesens propositum et principalis intentio, quae me ad vos venire suasit, me et mea vobis offerre servitia vobisque supplicare attente, ut ea dignetur suscipere gratia vestra; coelestemque obsecro Deum, ut ea ex gratia sua mihi facere largiatur quae vestrae per omnia sint placita voluntati.
[126]
Firma namque in meo corde et stabilita conceptio est, nedum vobis sed pro vobis obsequia omnibus exhibere et humili animo placitoque servire. Spem namque gero plenariam quod nunquam apud vos permanere posset meus [animus] sine fructus dulcedine labor.
[127]
Si mea namque inveniretur infructifera sollicitudo, post multas me oporteret fluctuationes atque procellas mortis subire naufragium, nisi forte spe meus animus quamvis fallaci regatur. Nam spes sola, quamvis animo sit indulta fallenti, sustentationis mihi posset ancoram conservare illaesam.

[128]
Mulier ait: Nec tua nec cuiusque alterius meus disposuit animus obsequia recusare vel susceptis decentibus non respondere muneribus. Qui enim servitia recusat oblata recipere, offerentem nimio rubore conturbat et se ipsum indicat avaritiae vitio contineri. Qui ergo aliis libenter sua largitur obsequia, non incompetenter ab aliis oblata recipit beneficia.
[129]
Tu tamen aliorsum tendis, et aliud venari videris quam sis capere dignus; nam ut tui videntur indicare sermones, a me petis amari. Ego autem amare fugio maxime hominem tertio mihi gradu inferiorem constitutum, licet infinita sis alias probitate decoratus.
[130]
Sed dicis solam mei spem concessam amoris tibi sufficere ad mortis evitanda pericula; ego autem in hunc tibi modum respondeo: dico enim quod ex eo solo, quod me fraudis dicis et mendacii habere calliditatem, ostendis te eiusdem erroris contagio maculari et aliud in corde retinere conceptum aliudque fallaci lingua proferre.
[131]
Merito ergo es ab amoris gremio repellendus, quia varii et mendaces intra palatii amoris solium introire non debent. Praeterea mihi suadere videris ut propriam curem negligere famam, quod est priore deterius. Nihil enim nobili est probrosius mulieri quam de se ipsa non exspectare promissa et spem frustrare largitam suoque sermone fallere egentem.
[132]
Hoc videtur illis mulieribus convenire quae meretricio more versantur, et quae muneris gratia amoris nituntur mandata subvertere et ob lucrum eius dehonestare militiam. Tuum ergo non videtur sanum consilium, postquam ex eo tot imminent pericula graviora.

[133]
Homo ait: Fateor quod amari posco, quia dulcior quam sit in orbe vita est in amore vivere. Sed verba vestra manifeste demonstrant quod me recusatis amare et hoc propter inferioris ordinis vilitatem, quamvis in multa constituar probitate.
[134]
Quibus ego sic respondeo, quia meum genus in mea non potuit persona propriis finibus contineri, instinctu quidem istud cooperante naturae. Quum ergo natura ipsa noluit mihi certos ordinis terminos stabiliri nec sublimiorum ordinum mihi voluit claudere fores, si morum non obstet improbitas, unde vos mihi praesumitis certos praefingere fines et ordinum me iugo subiicere?
[135]
Nam antiquitus illa ordinum reperta distinctio non nisi illis fuit imposita solis qui praetaxato sibi ordine reperiuntur indigni, vel qui proprium ordinem servant, maiori vero digni nullatenus inveniuntur. Et hoc ad eius assero similitudinem quod in theologica invenitur exaratum scriptura, quae dicit legem non esse positam iusto sed peccare volentibus.
[136]
Praedicta ergo ordinis antiqua distinctio non prohibet me in quorumlibet maiorum militiam numerari vel maioris ordinis praemia postulare, dum tamen nihil possit aliquis meis iuste obiicere moribus.
[137]
Praeterea, quod asserui spem quamvis ingeniose largitam mihi sufficere ad causam mortis declinandam, non istud enarravi quasi vestrae volens gloriosae famae detrahere, vel quod ullius contra vos sim fraudis maculae conscius, sed ut vobis aperta ratione monstrarem quanta vobis affectione adnector, quantumque carum haberem vestrum ad plenum mihi tributum amorem, ut mei vobis amoris nota immensitate sic saltem vestrum facilius animum inclinetis.

[138]
Mulier ait: Quamvis probitas possit nobilitare plebeium, ei tamen ordinem mutare non potest, ut plebeius procer efficiatur sive vavassor, nisi per principis ei forsan potentiam tribuatur, qui potest quibuslibet bonis moribus nobilitatem adiungere. Merito ergo tibi denegatur ad amorem comitissae processus.
[139]
Praeterea spes te nimium comitissae decepit, quum audacter falsa in eius non erubuisti aspectu proferre. Nam in numero te contendis militantium nominare, et in te multa ad militandum nociva et contraria cerno.
[140]
Quum enim milites ex sua natura subtiles debeant suras habere atque prolixas modicumque pedem quasi artificio quodam per singulas dimensiones inaequaliter pertractum, tuas in contrario suras aspicio grossas rotundeque intensas brevique tractu finiri, pedesve prolixos per singulas dimensiones equaliter et in immensum protractos.

[141]
Homo ait: Si propter suos mores et probitatem aliquis plebeius dignus a principe nobilitari inveniatur, cur nobili non dignus sit amore non video. Nam quum sola probitas faciat hominem dignum nobilitari, et sola nobilitas nobili reperiatur digna amore, merito sola probitas nobilis amoris est digna corona.
[142]
Sed id quod de intenso et remisso mihi crure opposuistis ac pede prolixo, non multum de ratione procedit. Fertur etenim quendam in Italiae finibus degere comitem habentem subtilia crura et ab optimis parentibus derivatum et in sacro palatio clarissima dignitate pollentibus omnique decoris specie coruscantem, cunctisque fertur abundare rerum divitiis, omni tamen probitate, ut dicitur, destitutus est, omnesque ipsum boni mores ornare verentur, pravique omnes dicuntur in eo domicilium invenisse.
[143]
Et econtra rex est in Ungaria intensa plurimum habens crura simulque rotunda, prolixosque et aequales pedes et omnibus fere decoribus destitutos. Quia tamen nimia morum invenitur probitate fulgere, regalis coronae meruit accipere gloriam et per universum paene mundum resonant eius praeconia laudis.
[144]
Non ergo, qualia sint mihi pedes vel crura debetis inspicere, sed quibus sim moribus indutus qualisque propriis constituar actibus. Non enim quantum sit quisque formosus, sed quantum ex propriis mereatur meritis in percipiendis est inspiciendum muneribus. Non ergo suras sed mores discatis obiicere, quia suras obiiciendo divinam videmini naturam contemnere.

[145]
Mulier ait: Rationabili videris te tuitione defendere; sed quae te benefacta glorificent, quae te probitas eorum quae postulas dignum impetratione constituat, nullius relatione percepi. Qui enim alicuius probitatis feminae maxime nobilioris ordinis exposcit amorem, multa ipsum debet attollere fama, et eum oportet omni curialitate muniri; de te quippe omnis sublimis videtur fama silere. Ea igitur tuis in primo studeas actibus exercere, ut quae petis sint digna muneribus, ut tua nimis postulatio improba non iudicetur.

[146]
Homo ait: Vestris omnimoda videtur urbanitas contineri sermonibus, quibus tam evidenter curatis in cunctis mihi laudabilibus actibus suadere. Ideoque quum videam vos omnino in amoris arte instructam, vestram in amore deposco doctrinam ut me scilicet docere dignetur gratia vestra quae sint ea quae exiguntur in amore praecipua, id est, quae constituant hominem amore dignissimum, quia, quum instructus fuero, nullius me poterit erroris obumbrare defensio vel occasio excusare.
[147]
Quum enim omnis ex amoris rivuli plenitudine procedat urbanitas, eoque magistro omni benefacto praestetur initium omnisque exitus bonitatis peragatur, et usque modo expers sim et ignarus amoris inventus, non est mirandum si ab eius inveniar alienus effectu et eius instanter petam praecepta doceri, quia quod quis toto mentis scire cupit affectu, improba solet petitione deposcere avidaque mente suscipere.

[148]
Mulier ait: Ordinem videris et cursum turbare naturae, quod primo petis amari, et ipse postmodum probas te modis omnibus indignum amari, quum velut indoctus in amoris petis disciplina doceri. Quia tamen turpe nimis videtur exemplum et ab avaritiae stimulis derivari, si minus eruditis quum postulant edoceri sua periti documenta negarent, nostrae siquidem doctrinae mereberis largitatem. Et si nostra curaveris diligenter verba percipere, super eo quod postulas edoctus abibis.

[149]
Qui vult ergo dignus haberi in amoris exercitu militare, nulla ipsum convenit avaritia detineri, sed nimia largitate pollere; largitatem quippe omnibus porrigere debet quibus potest. Et, quum viderit esse necessarium maxime(e) nobilibus et probitate decoratis, et ubi perpenderit suam opportunam esse alicui largitatem, non debet exspectare petitoris instantiam. Nam res cuiuscunque concessa petitione cara videtur emptione quaesita.
[150]
Sed si instans largiendae rei ita non valeat ab ipso opportunitas deprehendi, rem opportunam petenti tam gratanti deferat animo, ut gratius in suo corde acceptiusque residere appareat rem amico esse largitam quam si eiusdem rei possessioni accumberet. Sed et si viderit pauperes esurire et eis alimenta praestiterit, magna curialitas atque largitas reputatur.
[151]
Sed si dominum habet, debitam ei debet reverentiam praestare. Et Deum vel sanctos suos nullo debet blasphemare sermone; humilem se debet omnibus exhibere et cunctis servire paratus adesse. Hominum nulli debet suis dictis detrahere, quia maledici intra curialitatis non possunt limina permanere.
[152]
Malos non debet suo laudare mendacio, secretis tamen eos debet si potest correptionibus emendare. Sed et, si incorrigibiles omnino eos notaverit permanere, tanquam contumaces eos expedit a suo comitatu depellere, ne erroris merito valeat fautor et socius deputari.
[153]
Nullarum maxime miserabilium personarum debet illusor exsistere, litigiosus vel ad rixas faciendas promptus esse non debet, sed, prout possibile est, iurgiorum ipsum convenit sedatorem exsistere. Modico risu in mulierum utatur aspectu, quia iuxta Salomonis eloquium stultitiam videtur risus nimius indicare, et stultos quidem omnes vel minus sapientes viros astutae consuerunt mulieres abiicere atque contemnere pulchreve satis eludere.
[154]
In amoris namque gubernatione prudentia grandis exigitur, et omnium in ea requiritur industria artium. Magnatum debet coetum frequentare magnasque curias visitare. Moderate debet taxillorum deservire ministeriis. Magna debet antiquorum libenter gesta recolere atque asserere.
[155]
Animosus debet esse in proelio et contra inimicos arditus, sapiens, cautus et ingeniosus. Plurium non debet simul mulierum esse amator, sed pro una omnium debet feminarum servitor exsistere atque devotus.
[156]
Corporis cultui moderate debet insistere et sapientem atque tractabilem et suavem se omnibus demonstrare, licet quidam credant se plurimum mulieri complacere, si stulta quasi vesana proferant verba suisque se valeant gestibus hominibus demonstrare dementes.
[157]
Praeterea mendacibus non debet uti faminibus; sed et cavere debet, ne nimis effuso sermone utatur vel nimio teneatur silentio. Item neminem debet veloci et repenti promissione ditare, quia reddere tardus erit hilaris [enim] promissor, et audax ad promissa parum credulitatis habet.
[158]
Si probus aliquis in eum suam conferre largitatem cupiat, hilari eam debet suscipere facie et nullo modo recusare, nisi forte largitor eam sibi credebat opportunam, quum non esset. Tunc enim taliter recusare potest: «res ista quum ad praesens mihi non sit opportuna, eam donatam habeo, vobisque relinquo, ut, quantum placuerit, ipsam meo nomine servetis.»
[159]
Sed et turpia verba suo non debet ore proferre, gravia delicta et maxime notoria debet evitare. Neminem debet falsa promissione frustrare, quia pollicitis dives quilibet esse potest. Si quis eum falsa promissione deceperit vel minus erga eum curialis exstiterit, non debet ipsum suo dehonestare sermone, sed econtra bona sibi retribuat et in cunctis praestet obsequia, et sic prudenter eum coget suam agnoscere culpam. Hospitalem se cunctis debet praestare libenter.
[160]
Contra Dei clericos vel monachos sive contra religiosae domus quamque personam iniuriosa non debet vel turpia sive irrisoria verba proferre, sed eis totis viribus totaque mente eius gratia, cuius funguntur officio, semper et ubique debitum honorem impendere.
[161]
Ecclesiae frequenter debet limina visitare ibique assidue officia celebrantes libenter audire divina, licet quidam fatuissime credant se satis mulieribus placere si ecclesiastica cuncta despiciant. Suis in omnibus veridicus debet esse sermonibus, nullius hominis gloriae invidus permanere. His tibi breviter et in summa notatis, si attentis ea tuis auribus percepisti et factis exercere curaveris, dignus invenieris in amoris curia perstare.

[162]
Homo ait: Dignitati vestrae omnimodas cogor reddere grates, quod tam diligenter et tam prudenter mihi voluistis amoris articulos explicare eiusque propinare notitiam. Sed adhuc indesinenter postulare non cesso, ut spem dignemini mihi largiri petitam, sub hac saltem condicione, si ea quae docuistis per omnia curabo perficere.
[163]
Spes enim desiderati amoris benefaciendi semper mihi propositum conservabit, nec mihi obstare potest, quod de turbato ordine est dictum. Nam quum omnibus quae fiunt in saeculo bonis amor praestet initium, merito in primis tanquam omnium bonorum radix et causa principalis est postulandus.

[164]
Mulier ait: Indecens esset et inurbanum spem alicui amoris sub hoc modo largiri; sed aut pure eam concedere debet aut pure negare, quia spe quoque largita potest femina retrahere manum et spem auferre concessam. Studeas bona cuncta peragere, ut nostrae tibi appareant verba profuisse doctrinae.

[165]
Homo ait: Merito vos coelestis maiestas in maiorum constituit ordine mulierum, quod tam prudenter omnibus pro meritis respondere voluistis mihique plura concedere quam noverim postulare, et ego Deum rogo ut ad vobis serviendum meum semper propositum augeat vobisque mentem inducat atque conservet mihi semper, prout propria postulaverint merita, retribuere.
 
 
 
<<< indicem libri I   <<< retro   porro >>>