<<< indicem libri I   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Andreae Capellani
De amore libri III
 


 






 




L i b e r   p r i m u s

C a p i t u l u m   V I :
Qualiter amor acquiratur
et quot modis


_____________________________



      D
Nobilis plebeiae


[166]
Si nobilis sibi velit plebeiae amorem eligere, tali eam debet sermone allicere. Primitus eam suo more salutet; secundo potest, si voluerit, etiam sine licentia iuxta ipsam sibi eligere sedem, et hoc propter maioris ordinis praerogativam.
[167]
Regulariter enim tibi trado, Gualteri, quod ubicunque masculus maiori censetur ordinis praerogativa quam mulier, potest sine licentia iuxta ipsius latus sedere, si velit. Si vero eiusdem ordinis inveniatur, potest licentiam petere ut sibi iuxta eam pateat sedendi licentia, qua concessa cum ea sedere poterit, aliter vero nequaquam.
[168]
Ubi autem minoris ordinis sit masculus quam femina, licentiam iuxta eam sedendi non debet exposcere, sed inferiori sibi loco licet sedendi postulare licentiam. Si tamen ipsa concesserit ei iuxta suum latus sedere, sine timore potest eius voluntati annuere. Postmodum autem sic ei loquatur:

[169]
Nuntius sum quidem vobis ab amoris aula transmissus, qui vestrae prudentiae cuiusdam dubitationis mandat dissolvere nodum, cuius scilicet sit mulieris magis laudanda probitas, utrum nobilis sanguine an illius quae cognoscitur generis nobilitate destitui?

[170]
Mulier ait: Minus apte mihi tale videtur dari definiendum iudicium, quum me ipsam praesens tangat articulus, et in propria causa cuilibet sit iudicare prohibitum; quia tamen mihi non licet delegationem recusare amoris, quid super isto sentiam articulo mea curabo definitione monstrare. Ex tuis tamen assertionibus aliquid super hoc primitus volo percipere, ut patrocinio instructam laudabili nulla super hoc negotio me valeat falsitas obumbrare.
[171]
Nam prima videtur facie sanguinis probitas magis laudanda; ea namque quae secundum cuiusque noscuntur provenire naturam, magis videntur appetenda quam quae extrinsecus et quasi aliunde adveniunt. Nam et in ipsis mulieribus magis naturalis quam appositivus color dignoscitur honorari, magisque placent ab homine verba prolata quam a pica loquente.
[172]
Et aptius valde rubentis scarlati color in Anglicana videtur lana residere quam in agnino pilo Campaniae sive Italiae. Sic magis forte congruit nobili sanguini probitas quam ex plebeiorum stipite derivatis.

[173]
Homo ait: Miror si hoc mente geris animoque sentis, quod lingua narrare videris. Nec enim quod dicis recte potest per exempla demonstrari proposita, quum in illis omnibus humanum artificium commendetur, et naturalia accidentalibus praeferantur. Sed in plebeia probitas ex solius animi innata virtute optima mentis dispositione procedit, et sic quasi naturale censetur.
[174]
Tua igitur non possunt exempla procedere, unde merito dicendum credo magis in plebeia quam in nobili probitatem esse laudandam. Carior enim reputatur fasianus ab accipitre quam ab asture captus, magisque meretur praemium qui plus quam debet exsolvit, quam qui quod praestare tenebatur exhibuit.
[175]
Praeterea magis approbatur illius doctrina magistri qui ex ineptis noverit lignis aptam fabricare naviculam, quam qui ex optimis et bene compositis lignis aedificat. Et nonne maius ac laudabilius homini reputatur, si aliquam ex se ipso peroptime artem retineat, quam si eam ex artificio sumpserit alieno? Certe utique est, verum si fateri volueris. Merito ergo in praesenti negotio nobilis sanguine contrarium meretur calculum reportare.

[176]
Mulier ait: Multum videtur mihi super tua admirandum prudentia, quod tam evidenter contra te ipsum tuis niteris sermonibus allegare. Nam quum nobilis sanguine ac generosus inveniaris, patenter ipsi conaris nobilitati detrahere et contra ipsius placitare iura contendis; quia vero tua rationabiliter dicta defendis, in hanc declino sententiam, ut magis in plebeia quam nobili probitatem laudandam existimem, quia omne bonum quod est rarum caro carius esse nullatenus dubitatur.

[177]
Homo ait: Tuam valde iustam sententiam reputo atque rectam satis opinor, et ideo necessario me fateri oportet potius esse quaerendem amorem probitatis multae plebeiae quam nobilis nimia probitate decorae. Quum ergo plebeiorum genus nimia in tua persona probitate meruit exaltari, non immerito te mihi solam ex universo mulierum consortio dominam praeelegi et per te solam cuncta disposui peragere bona.
[178]
Et ideo Deum indesinenter exoro, ut tuo semper inserat firmum cordi propositum mea servitia continuo capere, ut quotidie in benefaciendo meus possit animus incrementa suscipere, atque per hoc valeam ad optata digne munera pervenire.

[179]
Mulier ait: Non videtur multum tuae nobilitati congruere ad plebeiae mulieris ordinem declinare vel ex plebeia amorem appetere, nec videris ex meritis nobilitatis nomen adeptus, quum a nulla tui ordinis femina amari merearis; et qui in proprio minus bene invenitur ordine militare, non creditur in alieno suam recte gestare militiam. In proprio igitur ordine requiras amorem, et in alieno genere constitutam non coneris impetere, ne propter talem valeas praesumptionem digne pati repulsam.

[180]
Homo ait: Multum videris amoris ignara doctrinae, quum id quod omnibus est manifestum te prorsus ignorare demonstras. Lippis namque videtur omnibus atque patere tonsoribus, quod nec sanguinis generositas nec decora multum species pertinet ad amoris emittendam sagittam, sed amor est ille solus, qui hominum ad amandum corda compellit, et saepius ipsos instanter cogit amantes alienigenae mulieris amorem exigere, id est ordinis et formae nullatenus aequalitate servata.
[181]
Amor enim personam saepe degenerem et deformem tanquam nobilem et formosam repraesentat amanti, et facit eam plus quam omnes alias nobilem atque pulcherrimam deputari. Semper enim forma mulieris, quam aliquis recto corde amare dignoscitur, nimium consuevit amanti placere, quamvis omnino deformis inveniatur atque abiecta.
[182]
Praeterea omnium aliarum mulierum istius respectu incultus sibi quasi videtur aspectus. Mirari ergo non debes, si te quamvis ignobilem genere omni tamen decoris fulgore et morum probitate fulgentem tota contendo amare virtute, quia non talia postulo quasi a mei ordinis mulieribus recusatus, sed ab amore taliter amare coactus, et quia tua mihi super omnibus aliis probitas complacuit atque nobilitas. Ex quibus omnibus tuae satis debet esse prudentiae manifestum quod a tuo sum nullatenus repellendus amore, si morum in me compositio propriae noverit origini respondere.

[183]
Mulier ait: Etsi ea quae proponis clara forte veritate niteantur, aliam tamen ex tui ipsius verbis tibi possum iustam recusationis causam opponere, quia, ut superior a me lata et a te approbata videtur sententia continere, magis in plebeio quam in nobili genere sedet laudanda probitas. Ex quibus verbis concludendo intulisti quod potius sit studiosae unumquemque amorem sibi copulare plebeiae quam nobilis et multa probitate decorae. Quare igitur non magis plebeius morum compositione perfectus quam multa nobilitate decorus mihi est eligendus amator? Quaeso ut mihi respondeas.

[184]
Homo ait: Quamvis simplici verbo asserui, magis studiosae plebeiae requirendum amorem quam nobilis mulieris atque decorae, non tamen intelligere debes nobilis mulieris non esse laudandum atque peroptandum amorem. Immo magis nobilis mulieris amor est eligendus, si maiori gaudeat probitate quam ipsa plebeia.
[185]
Tali ergo intentione verbum protuli «magis» ut, si plebeia probior quam nobilis inveniatur, potius sit quam nobilis eligenda; si aequis in probitate passibus ambulare noscuntur, aequaliter earum amor est eligendus secundum Angliae reginae Alinoriae opinionem. Ego tamen in aequalitate praefata minorem dico ordinem praeferendum esse maiori et potius eligendum.
[186]
Sin autem aliter adverbium «magis» intelligatur quam tibi sim conatus exponere, summa sequeretur absurditas et grandis inde oriretur iniquitas. Iam enim videretur sanguinis generositas hominibus intolerabile damnum adducere nullaque commoda ferre, si probior nobilis minus probae postponatur plebeiae.
[187]
Si talem ergo plebeium inveneris, in quo magis quam in me cognoveris probitatem vigere, et tuum fueris sibi amorem largita, tuum non insistam improbare propositum, quum haec in superioribus tibi videatur concessa licentia. Tua igitur diligenti perquirat indagatione prudentia et digniori se adnectat amori.

[188]
Mulier ait: In tuis videris sermonibus tanquam cancer in ambulando retrogradus, quod nunc negare contendis quod statim audaci lingua laudando firmaveras. Sed non videtur recte virili conformari astutiae ad mulieris quantumcunque prudentis sermonem contra suam quemque tam inverecunde venire sententiam, et quod dilucide paullo ante concesserat, sua nunc assertione negare.
[189]
Quia tamen fas est ab errato discedere et ab eo quod quisque minus bene sententiaverat resipiscere, si tuam simplicem et incautam studes emendare doctrinam, in hoc invenieris laude dignissimus et ab omni prudentia commendandus.
[190]
Tuorum igitur verborum non modice mihi placet interpretatio, qua mihi deliberare concedis quis mihi tanquam potior sit eligendus amator, quia illam mihi palatii amoris portam defendo quae nec quemlibet a palatii repellit ingressu nec omnem permittit intrare petentem, sed eum demum qui ex propria probitate, consilii tenore perpenso et subtili habita deliberatione, admittitur. Deliberabo itaque et post libramina multa consilii digniorem curabo admittere.

[191]
Homo ait: Si anguis hic non lateret in herbis, et hanc sub calliditatis ingenio deliberationem non exposceres, suavissima mihi esset et gratiosa deliberatio talis. Sed quia vehementer timeo ne ex dilationis istud procedat origine, non videtur mihi tutum huic praebere proprium deliberationi assensum. Gravissimum namque mihi est et mortis videtur demonstrare vestigia, si praeter spem largiendi amoris patiaris me abire.
[192]
Morosa namque dilatio pereuntis solet amoris indicare praesagia, et modica consuevit mora eventus mutare fortunae; si me igitur tui amoris spe frustratum dimiseris, me protinus mortem subire compellis, cui tua postea nullatenus poterit prodesse medela, et ita poteris homicida vocari.

[193]
Mulier ait: Homicidium aliquod perpetrare non affecto; mihi tamen consilium nulla potest ratione negari, quia iuxta cuiusdam sapientis eloquium quidquid consilii moderatione perficitur, non assuevit poenitudinis rubore perfundi sed perpetua firmitate durare.

Homo ait: Consilium tibi denegare non possum. Deum tamen assidue rogare non desinam, ut te faciat amare quem debes.

[194]
Mulier ait: Si amori vacare eligerem, indubitanter scias quod pro posse studerem potioris mihi solatia quaerere.

Homo ait: Liberum tibi eligendi amoris esse non dubitatur arbitrium. Ego tamen tibi nunquam servire cessabo et pro te omnibus semper obsequia cuncta praestare.

[195]
Mulier ait: Si, ut verbis assertive proponis, facto curaveris adimplere, facile non posset accidere quin a me vel alia retributionem susciperes abundanter.

Homo ait: Tua verba Deus velit ut veridicam sententiam ferant, et ego, quamvis corpore videar discedere, corde tamen vobis colligatus exsisto.
 
 
 
<<< indicem libri I   <<< retro   porro >>>