<<< indicem libri I   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Andreae Capellani
De amore libri III
 


 






 




L i b e r   p r i m u s

C a p i t u l u m   V I :
Qualiter amor acquiratur
et quot modis


_____________________________



      B
Loquitur
plebeius nobili



[68]
Si plebeius sibi quaerat nobilis mulieris amorem, hoc poterit procedere modo. Si mulier quamvis nobilis simplex inveniatur tamen, ea per omnia possunt habere locum, quae in plebeii et plebeiae sunt dicta colloquio, eo excepto quod hic potest locum sibi commendatio sanguinis vindicare.
[69]
Si vero nobilis mulier fuerit sapiens et astuta, providenter caveat ipsius personae moderate insistere laudi. Nam si nobilem et prudentem feminam ultra modum suo voluerit sermone laudare, credet eum plenam sermonis facundiae copiam non habere vel adulatione falsa narrare ipsamque fatuam reputare.
[70]
Post prima igitur sermonis initia taliter ad amoris verba descendat. Si possem cor meum intra propriae voluntatis saepta recludere, multa forte sub silentio praeterirem quae me coactum oportet instanti sermone narrare. Cor namque meum acutis meam cogit calcaribus voluntatem extra suae naturae semitam divertendo vagari, et maiora petere quam sim narrare sufficiens.
[71]
Si amor tamen me cogit aliquid improvide vel minus sapienter proferre, vestra nobilitas rogo ut patienter sustineat et leni sermone me redarguat. Cognosco igitur manifeste quod amor non consuevit homines discretionis stilo discernere, sed omnes pariter angit in suo, id est, amoris exercitu militare, non excipiens formam, non genus, neque sexum neque sanguinis inaequalitatem distinguens, sed hoc solum discernens, an aliquis sit aptus ad amoris arma ferenda.
[72]
Res enim est amor quae ipsam imitatur naturam; ergo nec amantes ipsi aliter discernere debent hominum genera, quam amor suo discernit iudicio. Sicut igitur uniuscuiusque generis homines amor cogit accendi, ita et amantes non genera discernere debent sed hoc solum, an sit sauciatus amore qui petit amari. Hac ergo invincibili ratione munitus cuiuslibet mihi licet amorem mulieris eligere, si nullius mores me coinquinent pravitatis.

[73]
Si igitur mihi praestare velitis audientiam patienter, id solummodo postulare curabo quod nulla mihi poteritis iusta ratione negare. Sed si mea in aliquo verba vestram exacerbarent personam, et si contra me vestro vos aspero contendatis sermone tueri, hoc mihi esset intolerabile malum et omnium causa dolorum.

[74]
Sciatis itaque quod a multis retro diebus amoris vestri me sagitta percussit, ipsumque vulnus totis sum viribus conatus abscondere, non quod insufficientem militem me credam amoris, sed quia vestrae altitudinis sapientiam pertimesco. Visus enim vestri aspectus adeo meum perterret ingenium mentemque perturbat quod eorum etiam quae mente attente conceperam penitus obliviosus exsisto.
[75]
Merito ergo meum studebam celare dolorem; quanto tamen magis meum conabar tegere vulnus, tanto magis mihi crescebat poena doloris. Tam diu tamen vulnus permansit absconsum, quam diu me dolor suis non potuit viribus superare.
[76]
Postquam vero sua virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et instantis doloris remedia cogitare. Vos quidem estis mei causa doloris et mortalis poenae remedium; meam namque simul cum morte vitam tenetis vestro pugno reclusam.
[77]
Si concesseritis postulata, vitam praestatis amissam et solatia multa vivendo; sed si ea mihi denegare velitis, erit mihi vita poena, quod gravius est quam subito incurrere mortem. Potius enim esset festinantem eligere mortem quam poenis tam gravibus assidue subiacere. Singula quidem quae meus animus narranda concepit vobis aperire non possum, sed Deus ipse novit quos sermones velit exprimere mutus.

[78]
Ait mulier: Plurimum miror et miranda res est quod ad tantam rerum turbationem ipsa non deficiunt elementa, nec mundus corruit ipse. Si meae quidem nobilitatis ignoscere pudori non insisterem, acerrime tuos compesceret mea lingua sermones; quia tamen in nobilis ore nimis res esset inconcinna aspera contra quemlibet et inurbana verba proferre, patienter meus animus tolerat tua dicta vesana et suavi tibi respondet affatu.
[79]
Quis ergo tu es, qui tanta munera petis? Tua mihi satis patet forma, ac genus est manifestum. Sed ubi deprehendi maior audacia potest quam illius qui totius hebdomadae tractu variis mercimonii lucris toto mentis intendit affectu, septima suae quietis die quaerat amoris vacare muneribus eiusque dehonestare mandata et ordines in hominibus ab antiquo statutos confundere?
[80]
Non enim otiose vel sine causa fuit ab aevi primordio inter homines ordinum reperta distinctio, sed ut quisque intra generis saepta permaneat et per omnia sui ordinis finibus contentus exsistat, et ea quae maioris sunt ordinis stabilita natura sibi nullus usurpare praesumat, sed ipsa tanquam aliena relinquat.
[81]
Quis ergo tu es, qui tam antiqua conaris temerare statuta et sub amoris commento maiorum praecepta subvertere tuique generis tanta niteris praesumptione metas excedere? Nam si adeo mei sensus obliviosa manerem ut tua verba me cogerent his quae dicis annuere, cor tamen tuum non esset tam grandia tolerare sufficiens.
[82]
Numquid enim lacertiva avis perdicem vel fasianum sua potuit unquam superare virtute? Falcones igitur vel astures hanc decet capere praedam, non autem a milvorum pusillanimitate vexari. Tua igitur est multum fatuitas cohibenda, quod alti generis indignus tibi quaeris amantem.
[83]
Nec enim quod asseruisti ante tuam potest tueri sententiam. Dixisti etenim amorem non distinguere genera sed cunctos cogere ad amandum qui apti reperiuntur ad amoris arma ferenda, et quod amantes non debent aliter distinguere, sed hoc requirere solum, an sit sauciatus amore qui petit amari.
[84]
Sed sine omni contradictione profiteor quod amor indifferenter cogit amare, sed aliud quod sequitur, scilicet amantem non debere distinguere nisi an amet qui petit amari, non suscipio, quia penitus est falsitati subnixum. Nam si hoc esset, illa sibi verba locum vindicare non possent quibus fertur amor sua manu pensum inaequale gestare.
[85]
Huius hypotheticae consequenti destructo, e contrario tibi concluditur; ergo et meam sententiam in sua videbis firmitate durare. Sed et si forte narrare velis quod multi consueverunt audaci lingua proferre, amorem scilicet iniquum a cunctis debere iudicem nominari quum inaequalia pondera ferat, tali te responsione repello. Quamvis enim amor inaequalia pondera ferat, iustus tamen iudex poterit vere vocari.
[86]
Amor enim ponderis inaequalitate non utitur nisi iustissima causa cogente. Nam quum cerneret amor homines universos ex ipso instinctu cupidinis naturaliter in cuiuslibet alterius sexus personae libidinem provocari, turpe nimis putavit exemplum sua statim ex adverso tentoria ponere, ut eam cuius quaeritur amor statim compellat amare. Si hoc enim esset, quilibet horridus, hispidus, agriculturae deserviens vel in plateis publice pro cibo mendicans reginae sibi provocare posset amorem.
[87]
Sed ne unquam huiusmodi posset inconcinnitas vel rerum absurditas evenire, cuiuslibet generaliter personae amor commisit arbitrio, ut si velit amet eum qui petit amari, vel non amet si nolit amare. Sed et si hanc quam dicis regulam amor sine omni exceptione servaret illaesam, scilicet ut omnis semper, qui amat, ametur, alterius regulae cursui occurreret naturali.
[88]
Quilibet enim hominum alterius maioris ordinis libentius quam ordinis aequalis sive minoris sibi quaerere solet amantem, et ideo versa vice mulier, cuius petitur amor, propter regulam dictam et cursum naturae praefatum ordinis aequalis sive maioris libenter petit amorem, ne ab amoris regula generali inique videatur exempta. Apparet igitur ex his manifeste quod supervacuis laboras impendiis, et tuos postmodum cognosces in vanum emisisse labores.

[89]
Homo ait: Quod mihi benignum et suave praestitistis responsum, multum in hoc vestra probitas denotatur, quia vestrae voluistis naturae consulere, ac vestra verba generi convenire. Nihil enim magis generosae personae potest congruere laudibus quam si in suis dictis dulci sermone fruatur, et nulla videntur magis nobili contraire generi et sanguinis nobilitati detrahere quam aspera et inurbana verba proferre.
[90]
Quod autem dixistis meam faciem vobis esse cum genere manifestam, vehementer admiror quia vestram video in hoc errare prudentiam, quum illis videamini erratibus assentire, qui morum probitatem sine genere ac forma reiiciunt et formae venustatem ac sanguinem generosum sine omni probitate recipiunt.
[91]
Quod quam sit asserere grave ac difficile quamque narrare absurdum, illa vos edocet ratio manifesteque irrefragabili ratione demonstrat, quae dicit quod ex bonis tantum moribus et hominis probitate ac curialitatis fomite a primordio fuit orta nobilitas. Si homines igitur sola morum probitas nobilitatis meruit virtutibus decorare ac generositatis assumere nomen, errorem praedictum penitus deponere curate, et sola morum probitas compellat vos amare.
[92]
Illud autem, quod de mercimoniis in contumeliam est mihi a vobis obiectum, si attentis mea curaveritis verba auribus percipere, sine omni dubitatione cognoscetis nullo mihi posse de iure nocere. Nam quod mercimoniorum honorabilia lucra diligenter attendo, contendo proprio generi deservire, quia talia studeo meis actibus exercere quae meae possunt naturae congruere.
[93]
Et ex hoc murmura vulgi depellere curo, quod dicere consuevit: «Talia quemque facere decet, quae genus pariter cum ordine quaerit.» Sed quod praedicta lucra improbe futuri intuitu cumulare non insisto, sed ea provide et largissime suo loco et tempore aliis dispensare contendo, in hoc meam morum et probitatis nobilitatem defendo.
[94]
Praeterea, si honestis et licitis non curem insistere lucris, obscura me detinebit inopia, et ideo nobilitatis opera exercere non potero, et sic mea morum nobilitas in solo et nudo verbo manebit, quae curialitas vel nobilitas ab hominibus nullatenus credi consuevit.
[95]
Immo si pauper et inops curialis largitatis sermone utatur, in hunc sibi modum vulgares illudunt: «Homo iste, quia nulla possidet quae valeat hominibus exhibere, largitatem se iactat habere plenariam. Sed si aliquid possidet in orbe, talem se debet hominibus exhibere qualem suum genus et natura permittit. De nulla enim possidentium bona ratione procedit suam effuso sermone largitatem effundere.»
[96]
Sed et si sufficientem substantiam mihi adesse obiicias, adhuc meo generi honesta lucra defendo. Praeterea illud quod dixisti, quia quisque intra sui generis saepta debeat permanere et maioris ordinis amorem nullatenus postulare, diffiteri non possum.
[97]
Sed si me morum probitatis cultura perlustrat, intra nobilitatis me credo moenia constitutum et vera generis coruscare virtute, et sic me morum probitas intra nobilitatis ordinem facit esse repositum; et ideo nulla potest reputari praesumptio, si ex nobilitate mihi quaeram amorem eligere; magis enim ex moribus quam ex sanguine deprehenditur cuiusque nobilitas.
[98]
Dixisti etiam quod, etsi meis te possem verbis allicere ut meae voluntati condescenderes, cor tamen meum non esset tam grandia tolerare sufficiens. Sed stultus est ille miles qui talia sibi quaerit arma ferenda, quae sui non possit corporis tolerare compages, nullusque sibi eligat talem equum appetere qui suis non valeat regi vel gubernari virtutibus; tales enim plebis sunt subiecti derisui.
[99]
Concedo ergo, quia valde sunt quae postulo grandia; si me igitur ad id quod peto percipiendum minus sufficientem recogitas, id concedat gratia tua quod sine vulgi potest rumoribus exhiberi, et si me indignum omnino reppereris, tuo et cuiusvis alterius me facias patere derisui. Fiduciam tamen gero plenariam quod illa eadem mei cordis magnanimitas quae me cogit tam grandia petere, si ea mihi concesserit tua gratia, in perpetuum ipsa mihi parta tuebitur.
[100]
Sed nec obstare potest illud quod de milvo et lacertiva mihi ave dixisti. Nam falcones, astures et accipitres sola facit audacia caros. Videmus enim quandoque falcones de genere levium magnos fasianos et perdices sua detinere virtute; nam a cane non magno saepe tenetur aper. Et econtra multos aspicimus nobiles et marinos falcones vilissimos pertimescere passeres et a lacertiva saepe ave fugari.
[101]
Si ergo milvus et lacertiva avis arditus reperitur et audax et a suis degenerare parentibus, asturnina et falconina est dignus pertica honorari et militari laeva deferri. Si me igitur noveris a meis degenerare parentibus, non contumeliosa milvi appellatione vocandus reperior, sed honorabili falconis vocabulo nuncupandus exsisto.
[102]
Nec tibi vilescat apud quemcunque reperta probitas, quum ex pungentibus rosas spinis colligimus ortas, et in vilis materiae vasculo aurum repertum sua non possit pretiositate privari.
[103]
Illud quod dixi, neminem debere distinguere nisi an sit sauciatus amore qui petit amari, ex tua manifeste responsione cognovi te non recte intellexisse; verbi enim generalitas tibi induxit obscuritatem. Nam quod dixi amantem non debere distinguere, ita recipias quia non debet, cuius postulatur amor, distinguere utrum de nobili an de ignobili sit genere ortus qui petit amari; debet tantum distinguere utrum bonis moribus et an sit multa probitate decoratus.
[104]
Ergo bene illa sibi possunt verba locum vindicare: amor quandoque inaequale pensum solet sua manu gestare. Sed quamvis verum sit amorem quandoque inaequalia pondera ferre, eius tamen non potest iniustitiae imputari; sufficit enim, si amor alterum amantium sui roris pertingat afflatu et ex suae plenitudinis fonte initia praestet amandi.
[105]
Nam altero amantium amoris sagitta pertacto non immerito alter proprio servatur arbitrio, ut, si ea fecerit quae bene placita inveniantur amori, magnis ab eo sit dignus honorari muneribus multisque in plebe laudibus efferendus, si vero eius voluntati contraria, contraria debet munera ferre. Ideo ergo amor in arbitrio posuit amantis, ut quum amatur et ipsa si velit amet, si vero nolit non cogatur amare, quia maioribus censetur meritis dignus qui bona sponte peregit quam qui ea coactus exercuit.
[106]
Et hoc ad instar coelestis regis creditur esse indultum, qui boni et mali percepta notitia quemque hominum proprio relinquit arbitrio, bene quidem agentibus ineffabilia praemia pollicendo, mala vero operantibus poenas intolerabiles comminando. Debet ergo mulier diligenti animo investigare an sit dignus amari qui petit amari, et si ipsum dignum omnino invenerit, nullatenus eum suo debet amore frustrare, nisi forte sit alterius amore ligata. Si alterius igitur non es obligata amori, nulla te poterit ratio excusare.

[107]
Mulier ait: Tanta tuos niteris errores tueri facundia quod non esset mihi facile tuis supervacuis respondere sermonibus. Quosdam tamen ex eis mea curabo ratione comprimere. Si enim, prout asseris, sola morum probitas amoris invenitur digna muneribus et nobilem facit hominem reputari, superfluo antiquitus nobilitatis fuit ordo repertus et tam aperta distinctione discretus, quum manifestum erat omnem hominem moribus et probitate fulgentem nobilem fore vocandum.
[108]
Et sic nos oportet instanter asserere nobilitatis ordinis institutores suos in vanum emisisse labores, quod quam sit absurdum probare non insisto. Ideoque firmiter assero, neminem sui ordinis debere metas excedere, sed intra suum ordinem quemque probum alicuius probae feminae amorem perquirere et mediocris personae mediocrem postulare amorem, et sic cuiusque intemeratus ordo servabitur, et sui laboris quisque remuneratus abibit.
[109]
Ad hoc quod tuo congruentia ordini et honesta exerces mercimonia meo sermone non arguo, sed quia mercimoniis intendens nobilem tibi quaeris amicam, quod inconcinna res est et amara valde tristisque plena eventus. Quod autem mercimonii lucra effluenter largiaris, hoc te facit tui ordinis feminae amore dignissimum.
[110]
Praeterea, licet falco a lacertiva ave quandoque fugetur, nihilominus falco inter falcones et lacertiva avis inter lacertivas computabitur aves; ille tamen vilis falco, ista vero optima lacertiva vocabitur avis.
[111]
Sic et tua te probitas non in nobilium facit ordine stare, sed bonum te suadet vocari plebeium et bonae dignum amore plebeiae. Apparet igitur et est manifestum: et si nullius sim amoris vinculo colligata, tu tamen quasi alienigena indignus meo reperiris amore.

[112]
Homo ait: Quamvis nolim tuos sermones arguere, nulla tamen possum ratione videre, si plebeius nobilem in probitate transcendat, quare ipsum non debeat in suscipiendis superare muneribus, quum ab eodem Adam stipite derivemur.

[113]
Mulier ait: Melius in mensa regia sedet aurum quam in pauperis domo vel rusticano tugurio, et longe honorabilius trotonerius et macer equitatur equus quam pinguis valde et opimae et suavis ambulaturae asinus. A tuis ergo resipisce erroribus et aliis haec sumenda relinque.

[114]
Homo ait: Quamvis tuus me sermo depellat, quam diu tamen vixero a tui amoris proposito non recedam, quia etsi meae cogitationis fructum non sim percepturus spes tamen sola, quam ex mei ipsius cordis mera liberalitate assumpsi, meum faciet corpus tranquillam ducere vitam, et subsequenter forte Deus mei doloris tuae menti inseret remedium.

[115]
Mulier ait: Tuo Deus labori digna praemia ferat.

Homo ait: Hoc solum verbum mihi spem indicat fructuosam, sed et ego Deum rogo ut semper tibi sit meae cura salutis, et mea vela quietis portum inveniant.
 
 
 
<<< indicem libri I   <<< retro   porro >>>