|
|
-
- C a r m e n V I
(IX Watenphul/Krefeld)
- ________________________________
- Salve, mundi domine, Cesar noster, ave!
- Cuius bonis omnibus iugum est suave!
- Quisquis contra calcitrat putans illud grave,
- Obstinati cordis est et cervicis prave.
2.
- 5
- Princeps terre principum, Cesar Friderice,
- Cuius tuba titubant arces inimice,
- Tibi colla subdimus tygres et formice
- Et cum cedris Libani vepres et mirice.
3.
- Nemo prudens ambigit te per Dei nutum
- 10
- Super reges alios regem constitutum
- Et in Dei populo digne consecutum
- Tam vindicte gladium, quam tutele scutum.
4.
- Unde diu cogitans, quod non esset tutum
- Cesari non reddere censum vel tributum,
- 15
- Vidua pauperior tibi do minutum,
- De cuius me laudibus pudet esse mutum.
5.
- Tu foves et protegis magnos et minores,
- Magnis et minoribus tue patent fores.
- Omnes ergo Cesari sumus debitores,
- 20
- Qui pro nostra requie sustinet labores.
6.
- Dent fruges agricole, pisces piscatores,
- Auceps volatilia, feras venatores,
- Nos poete pauperes, opum contemptores,
- Scribendo Cesareos canimus honores.
7.
- 25
- Filius ecclesie fidem sequor sanam,
- Contempno gentilium falsitatem vanam,
- Unde iam non invoco Febum vel Dianam
- Nec a Musis postulo linguam Tullianam.
8.
- Christi sensus imbuat mentem Christianam,
- 30
- Ut de christo Domini digna laude canam,
- Qui potenter sustinens sarcinam mundanam
- Relevat in pristinum gradum rem Romanam.
9.
- Scimus per desidiam regum Romanorum
- Ortas in imperio spinas inpiorum
- 35
- Et sumpsisse cornua multos populorum,
- De quibus commemoro gentem Lombardorum.
10.
- Que dum turres erigit more Giganteo,
- Volens altis turribus obviare Deo,
- Contumax et fulmine digna Ciclopeo
- 40
- Instituta principum sprevit ausu reo.
11.
- Libertatis titulo volens gloriari,
- Nolens in Italia regem nominari,
- Indignata regulis legum cohartari
- Extra legum terminos cepit evagari.
12.
- 45
- De tributo Cesaris nemo cogitabat,
- Omnes erant Cesares, nemo censum dabat;
- Civitas Ambrosii velud Troia stabat,
- Deos parum, homines minus formidabat.
13.
- Dives bonis omnibus et beata satis,
- 50
- Nisi quia voluit repugnare fatis,
- Cuius esse debuit summa libertatis,
- Ut quod erat Cesaris, daret ei gratis.
14.
- Surrexit interea rex iubente Deo,
- Metuendus hostibus tanquam ferus leo,
- 55
- Similis in preliis Iude Machabeo,
- De quo quicquid loquerer, minus esset eo.
15.
- Non est eius animus in curanda cute,
- Curam carnis conprimit animi virtute,
- De communi cogitans populi salute
- 60
- Pravorum superbiam premit servitute.
16.
- Quanta sit potencia vel laus Friderici,
- Cum sit patens omnibus, non est opus dici.
- Qui rebelles lancea fodiens ultrici,
- Representat Karolum dextera victrici.
17.
- 65
- hic ergo considerans orbem conturbatum
- Potenter aggreditur opus Deo gratum
- Et, ut regnum revocet ad priorem statum,
- Repetit ex debito census civitatum.
18.
- Prima suo domino paruit Papia,
- 70
- Urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;
- Digna foret laudibus et topographia,
- Nisi quod nunc utimur brevitatis via.
19.
- Post Papiam ponitur urbs Novariensis,
- Cuius pro imperio dimicavit ensis
- 75
- Frangens et reverberans viribus inmensis
- Impetum superbie Mediolanensis.
20.
- Carmine, Novaria, semper meo vives,
- Cuius sunt per omnia commendandi cives,
- Inter urbes alias eris laude dives,
- 80
- Donec desint Alpibus frigora vel nives.
21.
- Letare, Novaria, nunquam vetus fies,
- Meis tu carminibus renovari scies!
- Fame tue terminus nullus erit dies,
- Nunc est tibi reddita post laborem quies.
22.
- 85
- Mediolanensium dolor est inmensus,
- Pre dolore nimio conturbatur sensus.
- Civibus Ambrosii furor est accensus,
- Dum ab eis petitur, ut a servis, census.
23.
- Interim precipio tibi, Constantine,
- 90
- Iam depone dexteram, tue cessent mine!
- Mediolanensium tante sunt ruine,
- Quod in urbe media modo regnant spine.
24.
- Tantus erat populus atque locus ille,
- Si venisset Grecia tota cum Achille,
- 95
- In qua tot sunt menia, tot potentes ville,
- Non eam subicere possent annis mille.
25.
- Iussu tamen Cesaris obsidetur locus,
- Donec ita venditur esca sicut crocus.
- In tanta penuria non est ibi iocus,
- 100
- Ludum tandem Cesaris terminavit rocus.
26.
- Sonuit in auribus angulorum terre
- Et in maris insulis huius fama gerre;
- Quam si michi liceat plenius referre,
- Hoc opus Eneidi poteris preferre.
27.
- 105
- Modis mille scriberem bellicos conflictus,
- Hostiles insidias et viriles ictus,
- Quantis minis inpetit ensis hostem strictus,
- Qualiter progreditur castris rex invictus.
28.
- Erant in Ytalia greges vispillonum,
- 110
- Semitas obsederat rabies predonum,
- Quorum cor ad scelera semper erat pronum,
- Quibus malum facere videbatur bonum.
29.
- Cesaris est gloria, Cesaris est donum,
- Quod iam patent omnibus vie regionum,
- 115
- Dum ventis exposita corpora latronum
- Surda flantis boree captant aure sonum.
30.
- Iterum describitur orbis ab Augusto,
- Redditur res publica statui vetusto;
- Pax terras ingreditur habitu venusto
- 120
- Et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
31.
- Volat fama Cesaris velut velox ecus,
- Hac audita trepidat imperator Grecus,
- Iam quid agat nescius, iam timore cecus,
- Timet nomen Cesaris, ut leonem pecus.
32.
- 125
- Iam tiranno Siculo Siculi detrectant,
- Siculi te siciunt, Cesar, et exspectant;
- Iam libenter Apuli tibi genu flectant,
- Mirantur, quid detinet, oculos humectant.
33.
- Archicancellarius viam preparavit,
- 130
- Dilatavit semitas, vepres extirpavit,
- Ipso iugo Cesaris terram subiugavit
- Et me de miserie lacu liberavit.
34.
- Imperator nobilis, age sicut agis,
- Sicut exaltatus es, exaltare magis,
- 135
- Fove tuos subditos, hostes cede plagis,
- Super eos irruens ulcione stragis.
|
|