|
|
-
- C a r m e n V
(I V Watenphul/Krefeld)
- ________________________________
- Archicancellarie, vir discrete mentis,
- Cuius cor non agitur levitatis ventis
- Aut morem transgreditur viri sapientis,
- Non est in me forsitan id, quod de me sentis.
2.
- 5
- Audi preces, domine, veniam petentis,
- Exaudi suspiria gemitusque flentis
- Et opus inpositum ferre non valentis,
- Quod probare potero multis argumentis.
3.
- Tuus in perpetuum servus et poeta
- 10
- Ibo, si preceperis, eciam trans freta,
- Et, quodcumque iusseris, scribam mente leta,
- Sed angusti temporis me coartat meta.
- [Iubes angustissimo spacio dierum
- Me tractare seriem augustarum rerum,
- 15
- Quas neque Virgilium posse nec Homerum
- Annis quinque scribere constat esse verum.]
4.
- Vis, ut infra circulum parve septimane
- Bella scribam forcia breviter et nane,
- Que vix in quinquennio scriberes, Lucane,
- 20
- Vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane.
5.
- Vir virorum optime, parce tuo vati,
- Qui se totum subicit tue voluntati!
- Precor, cum non audeam opus tantum pati,
- Ut rigorem temperes ardui mandati.
6.
- 25
- Nosti, quod in homine non sit eius via.
- Prophecie spiritus fugit ab Helya,
- Helyseum deserit sepe prophecia,
- Nec me semper sequitur mea poetria.
7.
- Aliquando facio versus mille cito
- 30
- Et tunc nulli cederem versuum perito.
- Sed post tempus modicum cerebro sopito
- Versus a me fugiunt carminis oblito.
8.
- Que semel emittitur, nescit vox reverti.
- Scripta sua corrigunt eciam diserti.
- 35
- Versus volunt corrigi denuoque verti,
- Ne risum segnicies pariat inerti.
9.
- Loca vitant publica quidam poetarum
- Et secretas eligunt sedes latebrarum,
- Student, instant, vigilant nec laborant parum
- 40
- Et vix tandem reddere possunt opus clarum.
10.
- Ieiunant et abstinent poetarum chori,
- Vitant rixas publicas et tumultus fori
- Et, ut opus faciant, quod non possint mori,
- Moriuntur studio subditi labori.
11.
- 45
- Unicuique proprium dat Natura munus.
- Ego numquam potui scribere ieiunus,
- Me ieiunum vincere posset puer unus:
- Sitim et ieiunium odi quasi funus.
12.
- Unicuique proprium dat Natura donum.
- 50
- Ego versus faciens bibo vinum bonum
- Et quod habent purius dolia cauponum.
- Tale vinum generat copiam sermonum.
13.
- Tales versus facio, quale vinum bibo,
- Nichil possum facere nisi sumpto cibo,
- 55
- Nichil valent penitus, que ieiunus scribo;
- Nasonem post calicem carmine preibo.
14.
- Michi numquam spiritus poetrie datur,
- Nisi prius fuerit venter bene satur.
- Dum in arce cerebri Bachus dominatur,
- 60
- In me Phebus irruit et miranda fatur.
15.
- Scribere non valeo pauper et mendicus,
- Que gessit in Lacio Cesar Fridericus,
- Qualiter subactus est Tuscus inimicus,
- Preter te, qui Cesaris integer amicus.
16.
- 65
- Poeta pauperior omnibus poetis,
- Nichil prorsus habeo, nisi quod videtis.
- Unde sepe lugeo, quando vos ridetis.
- Nec me meo vicio pauperem putetis!
17.
- Fodere non debeo, quia sum scolaris,
- 70
- Ortus ex militibus preliandi gnaris;
- Sed quia me terruit labor militaris,
- Malui Virgilium sequi quam te, Paris.
18.
- Mendicare pudor est, mendicare nolo,
- Fures multa possident, sed non absque dolo.
- 75
- Quid ergo iam faciam, qui nec agros colo,
- Nec mendicus fieri nec fur esse volo?
19.
- Sepe de miseria mee paupertatis
- Conqueror in carmine viris litteratis;
- Laici non capiunt ea, que sunt vatis,
- 80
- Et nil michi tribuunt, quod est notum satis.
20.
- A viris Teutonicis multa solent dari,
- Digni sunt pre ceteris laude singulari.
- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
21.
- 85
- Presules Italie, presules avari,
- Pocius ydolatre debent nominari,
- Vix quadrantem tribuunt pauperi scolari.
- Quis per dona talia poterit ditari?
22.
- Doleo, cum video leccatores multos
- 90
- Penitus inutiles penitusque stultos,
- Nulla prorsus animi racione fultos
- Sericis et variis indumentis cultos.
23.
- Vellem, soli milites eis ista darent,
- Et de nobis presules nostri cogitarent,
- 95
- Non leonum spoliis asinos ornarent,
- Sed dum querunt gloriam, pietate carent.
24.
- Eia nunc pontifices pietatis mire,
- Cum poeta soleat foris esurire,
- Mimi solent cameras vestras introire,
- 100
- Qui nil sciunt facere preter insanire.
25.
- Pereat ypocrisis omnium parcorum,
- Scimus, quod avarus est cultor ydolorum.
- Commendetur largitas presulum largorum,
- Electus Colonie primus est eorum.
26.
- 105
- In regni negociis potens et peritus
- A regni negocio nomen est sortitus,
- Precepti Dominici memor, non oblitus
- Tribuit hilariter, non velud invitus.
27.
- Unde fit, ut aliquid petere presumam:
- 110
- Nudus ego, metuens frigus atque brumam,
- Qui vellus non habeo nec in lecto plumam,
- Tam libenter michi det, quam libenter sumam.
28.
- Archicancellarie, spes es mea solus,
- In te non est macula, non est in te dolus.
- 115
- Longa tibi tempora det fatalis colus,
- Cuius illustrabitur claritate polus.
29.
- Nummos, quos tu dederas, bene dispensavi,
- Pauperem presbiterum hac estate pavi,
- Ut te Deus protegat in labore gravi
- 120
- Et coram te corruant inimici pravi.
30.
- Largum habens dominum nolo parcus esse,
- Nolo sine socio mea frui messe,
- Nobilis est animi pluribus prodesse,
- Largo numquam poterit animo deesse.
31.
- 125
- Secundum quod habeo, tribuo libenter
- Neque panem comedo solus et latenter
- Et non sum, qui curias intrem inprudenter,
- Sicut illi faciunt, quorum Deus venter.
32.
- Archicancellarie, spes et vita mea,
- 130
- In quo mens est Nestoris et vox Ulixea,
- Christus tibi tribuat annos et trophea
- Et nobis facundiam, ut scribamus ea.
|
|