|
|
-
- C a r m e n I V
(I Watenphul/Krefeld)
- ________________________________
- Lingua balbus, hebes ingenio
- Viris doctis sermonem facio.
- Sed quod loquor, qui loqui nescio,
- Necessitas est, non presumpcio.
2.
- 5
- Nulli vestrum reor ambiguum
- Viris bonis hoc esse congruum,
- Ut subportet magnus exiguum,
- Egrum sanus et prudens fatuum.
3.
- Ne sim reus et dignus odio,
- 10
- Si lucernam ponam sub modio,
- Quod de rebus humanis sencio,
- Pia loqui iubet intencio.
4.
- Brevem vero sermonem facio,
- Ne vos gravet longa narracio,
- 15
- Ne dormitet lector pre tedio
- Et «Tu autem» dicat in medio.
5.
- Ad eternam beatitudinem
- Lapsum Deus revocans hominem
- Verbum suum, suam imaginem
- 20
- Misit ad nos per matrem virginem.
6.
- Est unita Deitas homini,
- Servo suo persona Domini,
- Morti vita, splendor caligini,
- Miseria beatitudini.
7.
- 25
- Scimus ista potencialiter
- Magis facta quam naturaliter,
- Scrutantibus spiritualiter
- Scire licet quare, non qualiter.
8.
- Arte mira, miro consilio
- 30
- Querens ovem bonus opilio
- Vagantibus in hoc exilio
- Locutus est nobis in filio.
9.
- Sanctum sue mentis consilium
- Patefecit mundo per filium,
- 35
- Ut reiecto cultu sculptilium
- Deum nosset error gentilium.
10.
- Poetarum seductos fabulis
- Veritatis instruxit regulis,
- Signis multis atque miraculis
- 40
- Fidem veram dedit incredulis.
11.
- Obmutescant humana somnia,
- Nil occultum, iam patent omnia;
- Revelavit fata latencia
- Non sapiens, sed sapiencia.
12.
- 45
- Conticescat falsa temeritas,
- Ubi palam loquitur veritas!
- Quod divina probat auctoritas,
- Non inprobet humana falsitas!
13.
- Huius mundi preterit orbita,
- 50
- Stricta ducit ad vitam semita.
- Qui scrutatur renum abscondita,
- Trutinabit hominum merita.
14.
- Iudex iustus, inspector cordium
- Nos ad suum trahit iudicium
- 55
- Redditurus ad pondus proprium
- Bona bonis, malis contrarium.
15.
- In hac vita misere vivitur,
- Vanitas est omne, quod cernitur.
- Eri natus hodie moritur,
- 60
- Finem habet omne, quod oritur.
16.
- Sed qui dedit ad tempus vivere,
- Vitam brevem potest producere;
- Vitam potest de morte facere,
- Qui mortuos iubet resurgere.
17.
- 65
- Nos ad regna vocat celestia,
- Ubi prorsus nulla miseria,
- Sed voluptas et vera gaudia,
- Cum sit Deus omnibus omnia.
18.
- Puniamus virtute vicium,
- 70
- Cuius caret fine supplicium!
- Terreat nos ignis incendium,
- Fetor, fletus et stridor dencium!
19.
- Sciens Deus nos esse teneros
- Et gehenne dolores asperos
- 75
- Pia voce revocat miseros
- Ovem suam ponens in humeros.
20.
- O pietas inestimabilis!
- Omnipotens incorruptibilis,
- Creature misertus mobilis
- 80
- Est pro nobis factus passibilis.
21.
- Est alapas passus et verbera,
- Ludicrorum diversa genera,
- Sputa, spinas et preter cetera
- Crucis morte dampnatus aspera.
22.
- 85
- Cum creator in cruce patitur,
- Ferreus est, qui non conpatitur;
- Cum Salvator lancea pungitur,
- Saxeus est, qui non conpungitur.
23.
- Conpungamur intus in anima
- 90
- Iram Dei placantes lacrima!
- Dies ire, dies novissima
- Cito venit, nimis est proxima.
24.
- Ecce redit districtus arbiter,
- Qui passus est misericorditer.
- 95
- Redit quidem, sed iam minaciter;
- Coactus est, non potest aliter.
25.
- Mundus totus conmotus acriter
- Vindicabit auctorem graviter,
- Et torquebit reos perhenniter
- 100
- Quamvis iuste, tamen crudeliter.
26.
- Vos iudicis estis discipuli,
- In scriptura divina seduli,
- Christiani lucerne populi,
- Contemptores presentis seculi.
27.
- 105
- Vos non estis virgines fatue,
- Vestre non sunt lampades vacue,
- Vasa vestra manant assidue
- Caritatis oleo mutue.
28.
- Vos pascitis gregem Dominicum
- 110
- Erogantes Divinum triticum
- Quibusdam plus, quibusdam modicum,
- Prout quemque scitis famelicum.
29.
- Decus estis ecclesiasticum:
- Cum venerit iudex in publicum,
- 115
- Ut puniat omne maleficum,
- Sedebitis in thronis iudicum.
30.
- Verumtamen in mundi fluctibus,
- Ubi nemo mundus a sordibus,
- Quod dicitis in vestris cordibus,
- 120
- Conpungendum est in cubilibus.
31.
- Insistite piis operibus
- Bene vestris utentes opibus!
- Nam Deo dat, qui dat inopibus:
- Ipse Deus est in pauperibus.
32.
- 125
- Ut Divina testatur pagina,
- Opes multe sunt iusto sarcina;
- Summa virtus est elemosina,
- Dici debet virtutum domina.
33.
- Hanc conmendo vobis pre ceteris,
- 130
- Abscondatur in sinu pauperis!
- Crede michi: si quid deliqueris,
- Per hanc Deum placare poteris.
34.
- Hanc conmendo vobis precipue,
- Hec est via vite perpetue,
- 135
- Quod Salvator ostendens congrue
- Dixit: «Omni petenti tribue!»
35.
- Scitis ista neque vos doceo,
- Sed quod scitis, facere moneo.
- Pro me loqui iam tandem debeo;
- 140
- Non sum puer, etatem habeo.
36.
- Vitam meam vobis enucleo,
- Paupertatem meam non taceo:
- Sic sum pauper et sic indigeo,
- Quod tam siti quam fame pereo.
37.
- 145
- Non sum nequam, nullum decipio,
- Uno tantum laboro vicio;
- Nam libenter semper accipio
- Et plus michi quam fratri cupio.
38.
- Si vendatur propter denarium
- 150
- Indumentum, quod porto, varium,
- Grande michi fiet obprobrium,
- Malo diu pati ieiunium.
39.
- Largissimus largorum omnium
- Presul dedit hoc michi pallium
- 155
- Magis habens in celis premium
- Quam Martinus, qui dedit medium.
40.
- Nunc est opus, ut vestra copia
- Sublevetur vatis inopia,
- Dent nobiles dona nobilia,
- 160
- Aurum, vestes et his similia.
41.
- Ne pauperi sit excusacio,
- Det quadrantem gazofilacio!
- Hec vidue fuit oblacio,
- Quam Divina conmendat racio.
42.
- 165
- Viri digni fama perpetua,
- Prece vestra conplector genua;
- Ne recedam hinc manu vacua,
- Fiat pro me collecta mutua!
43.
- Mea vobis patet intencio;
- 170
- Vos gravari sermone sencio;
- Unde finem sermonis facio,
- Quem sic finit brevis oracio.
44.
- Prestet vobis creator Eloy
- Caritatis lechitum olei,
- 175
- Spei vinum, frumentum fidei
- Et post mortem ad vitam provehi,
45.
- Nobis vero mundo fruentibus,
- Vinum bonum sepe bibentibus,
- Sine vino deficientibus
- 180
- Nummos multos pro largis sumptibus!
- Amen.
|
|