Petrus Alfonsi
ca. 1062 - ca. 1140
|
Dialogus Petri cognomento Alphonsi,ex Judæo Christiani et Moysi Judæi
|
________________________________________________________________
|
|
Titulus VI.
De Trinitate.
Moyses. Satis hucusque contra sectam nostram et sectam Sarracenorum disputatum est. Utramque enim, tum ex ratione, tum ex auctoritate confutasti. Nunc autem qualis sit tua fides expone, et modum tuæ credulitatis sub capitulis distingue.Petrus. In mei principio libri, meæ jam modum credulitatis sub titulis tibi prædixi. Nunc autem quære sub quolibet titulo in eodem disputando, et liceat tibi si potueris quæ a me dicta fuerint destruere.Moyses. Hoc desidero, si potero. Nunc itaque incipiam quærere de prima tuæ credulitatis parte, scilicet quomodo Deus est unus, et tres personæ, ita [606C] ut nulla harum anterior naturaliter alia tempore sit, nec alia substantialiter separetur ab alia, quas videlicet Christiani Patrem et Filium et Spiritum sanctum dicunt. Deinde de aliis tuæ partibus credulitatis disputabimus, donec omnes compleamus. Explana ergo quid sint hæ tres personæ, et hoc primum rationabiliter.Petrus. Volo tres personas, substantiam, sapientiam, et voluntatem dicere. Ideo autem personam primam substantiam appello, quia in ipsa et de ipsa sunt sapientia et voluntas, et ipsa de nullo, quamvis tres personæ omnes sint una substantia.Moyses. Possuntne ratione inveniri hæc tria?Petrus. Possunt. Nam in prima parte mei libri de substantia quidem satis firmiterque, quia sit [606D] tractavimus, nec ultra de ea quærere indigemus. Sed utrum sapientia et voluntas ipsi insint substantiæ, restat explanandum.Moyses. Hoc interrogo ego.Petrus. Cum igitur constet vere substantiam esse, et ipsam creatricem omnium rerum, et initium initiatarum, et factricem facturarum, necesse est ut habeat sapientiam et voluntatem, ut scilicet sciat quid facere velit, antequam facere velit quia faciat, et ut etiam antequam opus in demonstratione prodeat, prius in animo imaginando formatur, et hæc imaginatio est sapientia. Cum autem sic sapit, aut facit, aut non facit. Non autem facit, si non velit. Si vero facit, et vult, et hæc est voluntas. [607A] Ergo apparet in nostro sermone, opus præiri sapientia et voluntate. Mundi ergo Creator, creare aliquid nequivit, antequam in eo sapere esset et velle.Moyses. Verum est.Petrus. Ergo Deus est substantia, sapientia, et voluntas.Moyses. Verum est. Sed adhuc probare habes, quia hæc sapientia et voluntas, æternaliter in Deo sunt, et ab eo sint inseparabiles, nec per tempus ipsis anterior est ut credis.Petrus. Verificabo. Cum enim constet, quia Deus sapientiam habeat et voluntatem scire debemus, si hæc sapientia et voluntas in eo existentes, et non separentur ab eo, aut extra eum, an aliquando cum eo sint, aliquando non. [607B]Moyses. Verum est quia in eo sunt, et non separantur ab eo, quia nisi sic esset, tunc Deus esset non sapiens, postquam esset sapiens, et esset sine voluntate, postquam habuisset voluntatem, quia fieri non potest, ut postquam in eo sint separentur ab eo, nisi per accidens, et accidens non invenitur in eo.Petrus. Benedicat te Deus, quia bene intellexisti veritatem et concessisti, et bonam fidem te habere monstrasti. Sed adhuc debes inquirere, utrum hæc sapientia et voluntas sint æternæ, vel initium habuerint.Moyses. Ponatur modo quia initium habuerint.Petrus. Tunc verba tua sibi sunt repugnantia. [607C] Dixisti enim, quia Deus non potest esse non sapiens, postquam esset sapiens, nec sine voluntate, postquam habuisset voluntatem. Deinde, quia posuisti easdem habuisse principium, tunc aliquando in eo sunt, aliquando non.Moyses. Hoc assertioni meæ minime est contrarium. Dixi enim superius. Deum non posse sapientia et voluntate carere, postquam habuerit. Quia vero easdem principium habere concessi, nequaquam contradixi eum posse habere, quod non habuerit.Petrus. Sane, si exordium habuerunt, aut Deus eas creavit, aut ipsæ se.Moyses. Procul dubio Deus eas creavit, quia nulla res seipsam creat.Petrus. Ergo, si Deus eas creavit, cum initium [607D] habuerint, indiguit ipse Creator alia sapientia, et voluntate, quibus eas crearet, et, ut dictum est, necesse est operatori sapientiam habere et voluntatem, antequam quid operetur, et sic in infinitum. Necesse ergo est ut sapientia et voluntas æternaliter in Deo sint, et ab eo inseparabiles, nec anterior illis sit tempore. Et hoc est quod cupimus explanare.Moyses. Verum est, rectum enim est et utile veritati nos annuere.Petrus. Sed restat dicendum, quæ harum, scilicet sapientiæ et voluntatis, dicatur Filius, et quæ Spiritus sanctus.Moyses. Cum ergo nulla earum anterior alia sit [608A] tempore, neque substantia anterior ipsis, potestne aliquod horum trium anterius esse aliquo locutionis ordine.Petrus. Potest equidem, et est ordine nominum, non natura. In substantia enim sunt sapientia et voluntas, et ideo est prima. Sapientia vero ideo prior est voluntate, quia, priusquam creator aliquid velit, oportet eum sapere quid velit. Hac itaque nominum ordinata ratione, substantia, sapientia et voluntate anterior est, et sapientia anterior voluntate. Simili etiam modo in his nominibus, Pater scilicet, Filius et Spiritus sanctus. Ideo autem de hujusmodi re tecum egimus ita crasse, ut tu, qui subtiliora non percipis, isto saltem modo quidquam inde posses percipere. Quod si, cum aliquo inde loqueremur [608B] Christiano, multo inde subtilius cum eo disputare possemus.Moyses. Cum igitur ratione ostenderis Deum sapientiam et voluntatem habere, potestne in alicujus authentici libri reperiri serie, Creatorem ipsum in mundi creatione, sapientia et voluntate usum fuisse.Petrus. Etiam. De sapientia enim Salomon in Proverbiis ait: Dominus fundavit sapientia terram, stabilivit clos prudentia (Prov. III). De voluntate vero David in Psalmo: Omnia quæcunque voluit fecit (Psal. CIII).Moyses. Et quid est quod tu secundam Trinitatis vestræ personam nomine isto, quod est sapientia nuncuparis, cum verbum appelletur ab aliis.Petrus. In hoc sane contrarietas est nulla. Ver[608C]bum namque Dei perfecta ejus est sapientia: quod et Psalmista ostendit cum dicit: Verbo Domini cli firmati sunt (Psal. XXXII). Patet igitur quia sapientia Dei et verbum ejus, idem est.Moyses. Hactenus de explanatione Trinitatis satis philosophice tractasti, sed vellem una saltem Scripturarum auctoritate approbari in Deo plures esse personas.Petrus. Non una probabo sed pluribus, nec obtectis, sed apertis intelligentibus.Moyses. Pande ergo.Petrus. Quæ est res apertior, et ad hoc comprobandum valentior, quam nominum Dei explanatio, ut Elohim et Adonai? Elohim enim pluralitatem de[608D]monstrat, cujus singulare est Eloha. Cum autem dico Elohai, tale est ac si dicerem Dei mei, pluralitatem deorum, et unam tantum dicentis personam, cum vero Elohemi dico, quasi dicerem Dii nostri, pluralitatem utrorumque signando, et deorum et ipsorum dicentium. Quod etsi Elohi dicatur, tale est ac si diceretur, Deus meus. Sed hoc in nulla Hebraica invenitur scriptura, quod aliquis homo Deum unquam Elohi appellaret, quamvis, secundum ipsius Hebraicæ linguæ regulas, dici possit.Moyses. Nam in vestro invenitur Evangelio Christum in cruce Elohi appellasse (Marc. XV; Matth. XXVII).Petrus. Hoc quidem mihi nullum esse novi contrariom. Christus enim Deum Patrem invocabat una [609A] scilicet tantum de tribus personis, unam tantum alia. Simili modo in nomine quod est Adon, id est Dominus. Nam cum dicimus Adon, singularitatem demonstrat, cum Adonai, quasi dicam Domini mei, pluralitatem signando dominorum, et dicentes unitatem: cum autem dico Adonemi, quasi dicam Domini nostri, et plures Dominos, et plures signando dicentes: cum vero dico Adoni, quasi dicam Dominus meus, et Dominum unum, et dicentem notando unum. Hoc vero nomine homo tantum ab homine, sed Deus nusquam sic appellari invenitur. Cum itaque in Scripturis sacris reperiatur Deus appellari Eloha, et Adon, quod singulariter Deus vel Dominus interpretatur, ergo est unus. Et alias cum iterum reperiatur appellari Elohim, et Adonai, quod pluralitatem significat, plures demonstrantur dii. Quod [609B] videtur contrarium. Aut enim unus erit Deus, aut plures. In Deo autem non est hoc contrarium. Quod enim se singulari nomine appellavit, ad unam profecto respicit substantiam, quod vero plurali, ad plures personas. Est enim unus Deus in pluribus personis.Moyses. Quod hæc nomina Dei Elohim scilicet et Adonai pluralitatem significant, secundum regulas artis litteratoriæ contingit. Quod vero Deus se ita appellavit, nullis coactus regulis, sed juxta placitum suum fecit, et placitum quidem suum nullis debet regulis subjacere.Petrus. Verum quippe est nomina illa nullis debere regulis supponi, sed hoc, si propria sint, non [609C] appellativa. Sunt autem hæc appellativa, et ideo regulis recte debent supponi, sicut superius explanavimus. Itaque, ubi singulariter proferuntur, singularitatem, ubi vero pluraliter, pluralitatem significant, quemadmodum invenimus in Genesi, Lot angelos appellasse Adonai (Gen. XIX), hoc est Domini mei, quia angeli duo profecto erant. Et alias in eodem libro Laban increpans Jacob, ait: Cur furatus es Elohai (Gen. XXXI), hoc est, deos meos? Et in Psalmis invenitur scriptum: Ego dixi Elohimatem (Psal. LXXXI), id est, dii estis. Et ad Israeliticum populum Dominus per Moysen loquens, ait: Non habebis Elohim Mermi (Exod. XX), hoc est, deos alienos. Similibus quoque testimoniis libri prophetarum satis abundabunt. [609D]Moyses. Licet ostensum sit Elohim et Adonai pluralitatem significare, cum tamen de Deo dicuntur, significant singularitatem, quod per actum cui adjunguntur notatur, cum singulari voce dicatur. Dicit enim de Deo, fecit, dixit (Gen. I), vel aliud aliquid tale, et non dicitur, fecerunt, sive dixerunt.Petrus. Hæc est mea auctoritas, quod nomen Dei pluraliter dicitur, et actus singulariter, ac per hoc patet, quia Deus unus est in pluribus personis. Et tamen ut omnes tuas objectiones præcidam, possum quidem demonstrare, et nomen Dei et ipsum etiam actum pluraliter proferri. Quod licet ita sit, cum jam superius multis ostensum sit rationibus unum [610A] tantummodo Deum esse, ad plures deos illud referre non possumus. Ad unum ergo Deum, et plures personas illud referri necesse est.Moyses. Si hoc quidem ostenderis, jam optime quod proposuisti probatum erit.Petrus. Quod si Deo opitulante hoc tibi ostendero, credes unum et plures personas?Moyses. Nullum sane tecum super hac re feriam pactum, sed tantum attente vellem audire.Petrus. Novi certe cordis tui duritiam, sed tamen jam illud tibi ostendam, per hoc enim forsitan boni alicujus memor eris. In lib. itaque Samuelis scriptum est, quia cum Philisthiim arcam Domini contra se venire viderent, dixerunt. Elehem Elohim (II Reg. IV), id est, hi sunt dii qui percusserunt [610B] Ægyptum omni plaga in deserto. Hic enim et nomen Dei et actus pluraliter profertur.Moyses. Ego sane per hoc quod proposueras te probasse non concedo. Hæc enim dicebat gens non unum, sed plures deos credens, et opinabatur quia plures essent dii Israel, quemadmodum et sui erant.Petrus. Quandoquidem hoc non concedis, jam tibi consimilem in prophetarum libris ostendam sermonem. Est enim scriptum in Genesi: Locutus est Dominus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo, qui apparuit tibi quando fugiebas fratrem tuum (Gen. XXXV). Hic quippe et nomen Dei et actus, singulariter profertur. Deinde scriptum est in eodem libro præceptum Domini [610C] Jacob implesse. Sequitur enim: Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci domus Dei. Ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. Hic autem et Deus et apparuit, in Hebraico pluraliter profertur. Habetur quippe ibi Elohim et Niglu, quod pluraliter apparuerunt significat. Si enim singulariter apparuit dicere vellet, Nigla posuisset. Item etiam in libro Samuelis David laudans Deum, ait: Quæ est autem, ut populus tuus Israel, gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum? (II Reg. VII.) Hic etiam similiter et Deus, et ivit, in Hebraico plurale est. Hic enim similiter habetur Elohim, et Halcu, quod est iverunt, cujus singulare est Halac. Redimeret autem, et sibi, singulare. Item in Hieremia legitur: Dominus autem [610D] Deus est verus, Deus vivens, et rex sempiternus (Jer. X). Hic iterum et Deus, et vivens, in Hebraico pluraliter dicitur. Cum igitur in Scripturis Dei nomen et actus, quandoque singulariter, quandoque etiam pluraliter proferatur, utrumque patet, quia et Deus unus est, et plures personæ.Moyses. Cum ex nominibus Dei ostensum sit, unum esse Deum in pluribus personis, restat quærendum cur tres tantum sint personæ sicut credis, et non duæ, vel quatuor vel plures.Petrus. Illud sane jam superius ostendimus, tres scilicet esse personas, cum de hoc per rationem ageremus, quod si tu dissentias cum jam ex nominibus Dei plures esse personas concesseris, dic ergo [611A] quot personas numero credere volueris, et ego si possum rationes tuas debilitabo.Moyses. Ego certe neque duas neque tres, nec ullum credo numerum personarum, hoc vero quæsivi, ut tuis rationibus contrairem.Petrus. Trinitas quidem subtile quid est et ineffabile, et ad explanandum difficile, de qua prophetæ non nisi occulte locuti sunt et sub velamine, quoadusque venit Christus, qui de tribus una personis, fidelium illam mentibus pro eorum revelavit capacitate. Si tamen attendas subtilius, et illud Dei nomen, quod in secretis secretorum explanatum invenitur, inspicias, יהוה, nomen inquam trium litterarum, quamvis quatuor figuris, una namque de il[611B]lis geminata bis scribitur, si inquam illud inspicias, videbis quia idem nomen et unum sit et tria. Sed quod unum est, ad unitatem substantiæ, quod vero tria, ad Trinitatem respicit personarum. Constat autem nomen illud his quatuor figuris, י et ה et ו et ה: quarum si primam tantum conjunxeris et secundam, י scilicet et ה, erit sane nomen unum. Item si secundam et tertiam, ה scilicet et ו, jam habebis alterum. Similiter, si tertiam tantum copulaveris atque quartam, scilicet ו et ה, invenies et tertium. Rursus si omnes simul in ordine connexueris, non erit nisi nomen unum, sicut in ista patet geometrali figura. [611C]Perpende itaque o Moyses quam secretum sit et subtile nomen istud et ineffabile, et quod non nisi perspicaci mentis intuitu, et profunda valeat agnosci indagatione, testante Moyse qui ait in Deutero[611D]nomio: Scito hodie et cogita tu in corde tuo, quod Dominus ipse est Deus, in clo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius (Deut. IV). Ubi enim in Latino ponitur Dominus, in Hebræo quidem prædictum nomen invenies, ubi vero Deus in Latino, in Hebræo scribitur Elohim, quod pluralitatem significat. Ut autem patesceret eumdem esse Deum qui et singulari proprio et plurali appellativo nuncupatur vocabulo, sed et ne plures deos fore putarent, adjunxit, et non sit alius. Quod vero dixit Moyses, scito et cogita tu in corde tuo (Exod. XX), revera insinuat quia nominis hujus arcana subtilitas, neque visu, neque auditu, neque de corporeis sensibus [612A] aliquo, nisi tantum mentis intellectu perspicuo, et miro possit perpendi ingenio. Potest etiam in multis aliis Trinitas denotari, sicut in fimbriis quas Dominus filios Israel in vestimentis suis per Moysen habere præcepit dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias in angulis palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas, quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini (Num. XIX). Fimbriæ quippe illæ quatuor erant filorum, sed duplicatorum, in superiori quidem sui parte tres nodos habentes, in inferiori vero duos. Sed per fila quatuor, quatuor anni tempora designantur, per filorum vero duplicitatem dies et noctes, videlicet ut quatuor anni temporibus, iidem toto anno, nocte quoque et die, Dei mandatorum memores essent. [612B] Nam per tres nodos superiores, Trinitas personarum, per duos autem inferiores, duo insinuantur Testamenta, lex scilicet Moysis, et Evangelium. Notatur quoque Trinitas in tribus benedictionibus, quibus Aaron et filii ejus benedicebant filiis Israel ex præcepto Domini dicentis ad Moysen: Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te, ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui, convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem (Num. VI). His quippe benedictionibus sacerdos alicui benedicens, protensas ante vultum suum palmas utrasque tenebat. Cum vero dicebat Dominus quem Hebraice illo quod supra diximus trino et uno nomine exprimebat, tres digitos priores, [612C] pollicem videlicet, indicem, atque medium manus utriusque rectos altius erigebat, et dicto ita Domino, digitos ut prius remittebat. Sed dic mihi, o Moyses, quid trium digitorum elatione melius quam Trinitatis excellentia poterit allegorizari? Quod si quid aliud super his notare tu noris et valeas, mihi, quæso edisseras.Moyses. Sane neque illud quod dixistis, neque quidquam aliud super hæc unquam notavimus. Sed nec doctores nostri quidpiam notandum esse dixerunt.Petrus. Quid etiam nisi trinitas personarum in eo quod dicit Isaias propheta notari potest, trina [612D] videlicet angelorum voce laudantium Deum et dicentium: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth? (Isa. VI.) Cur enim ter tantum sanctus dicunt magis quam semel, vel bis, vel decies, vel centies, vel alio numero aliquo? Cur si breviter laudare vellent semel sanctus non dicerent? Si vero multum, cur non centenam vel millenam, vel innumeram laudem exhiberent?Moyses. Nos quidem in angelorum laude causam nullam vocis illius trinæ, nisi placitum scimus ipsorum.Petrus. Si ad singula quæ proposuero nescimus responderis, quid aliud quam te victum et contraire nescientem fateris? Testatur sane et David perso[613A]narum trinitatem cum dicit: Quærite Dominum [et confirmamini, etc.] et virtutem ejus, et quærite factem ejus semper (Psal. CIV). Quid est enim quod dixit: quærite Dominum et virtutem ejus, et quærite faciem ejus, nisi quærite Patrem, et Filium, et Spiritum? Qui namque per virtutem Domini nisi Filius ejus, qui vero per faciem, nisi Spiritus sanctus intelligitur? Quod si tu aliud intelligas, edissere. Hæc itaque sanctarum testimonia Scripturarum de trinitate personarum, satis intelligentibus sufficere poterunt. Si enim cuncta quæ possem super hæc inducerem testimonia, liber ea magnus non caperet. De his igitur hactenus. Si quid autem aliud habes interrogare, ne moreris. |