BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

 

Titulus V.

 

De Sarracenorum lege destruenda, et

sententiarum suarum stultitia confutanda.

 

Moyses. Hactenus Judaicæ gentis fides quam [597B] inanis et inconstans in omnibus esset, eorumque obsequium quam irrationabile Deo atque ingratum existeret, vel cur ab ejusdem fide recesseris, et evidentissimis edidisti probastique rationibus, et mihi in quanto permanserim hactenus monstrasti errore. Sed cum paternam reliqueris fidem, miror cur Christianorum et non potius Sarracenorum cum quibus semper conversatus atque nutritus es delegeris fidem. Libet enim mihi, quemadmodum in Hebraica ita et hac secta quæcunque potero inferre obstacula, ut sicut de nostra, sic et de hac rationem prætendas, qua destrui valeat. Semper enim ut dixi cum eis conversatus et enutritus es, libros legisti, linguam intelligis, ut enim in me eorum personam suscipiam, hanc utique præ cæteris de[597C]buisses eligere, quam constat reliquis honestiorem et habiliorem existere. Lex est si quidem larga, de præsentis vitæ deliciis multa servans mandata, in quo ostenditur divina circa eos fuisse dilectio maxima, pariterque suis cultoribus gaudia repromittit ineffabilia. Cujus videlicet legis radicem si quæras, invenies super inconvulsæ fundamentum rationis fundatam. Cujus rei videlicet quod Deus eos dilexit, et multis præceptis eos onerari noluit, sed pepercit, signum est quod quinquies tantum in die orare eos præcepit, quin etiam semper antequam orent, ut perfectam munditiam habeant, culum, veretrum, manus, brachia, faciem, os, nares, aures, oculos, capillos, decentissime, et ad ultimum pedes lavant. Hoc facto, publica voce præconantur, unum confi[597D]tentes Deum, qui nullum vel similem habeat vel æqualem, ejusque Mahometh esse prophetam. In anno quoque integrum mensem jejunant. Jejunantes autem nocturno comedunt tempore, diurno abstinent, ita ut ab ea diei hora qua nigrum ab albo distinguere per visum poterunt filum, usque ad solis occasum, nemo comedere, bibere, aut uxoris commistione se præsumat fœdare. Post solis autem occasum, donec ad sequentis diei crepusculum, semper eis cibo et potu, propriisque uxoribus prout cuique libet, liceat uti. Si tamen aut infirmitate fuerit prægravatus aut in via erit, quandiu aut languoris aut itineris duraverit tempus, ei quibuscunque voluerit et vesci simul et uti, sic tamen ut quod vel ægritudinis vel viæ necessitate [598A] minus implevit, postea emendet quando licuerit. Semel autem per singulos annos propter solam recognitionem præcipiuntur omnes ire ad Dei domum, quæ est in Mecha videndam, et ibi adorare eamque inconsutilibus tegumentis induti circuire, et lapides prout lex præcipit, per media scilicet femora jacere retro pro lapidando diabolo. Hanc autem domum dicunt Adam cum de paradiso exsulasset, Domino exstruxisse, et omnibus filiis ejus donec ad Abraham advenit locum orationis fuisse. Abraham autem fidelis Dei servus, eam roboravit, et instauravit et in ea Domino vota vovit, et sacrificia obtulit, filioque suo nomine Ismæli post mortem reliquit, eique et omnibus filiis ejus per multa annorum curricula, donec Mahometh natus est, orandi domus perman[598B]sit; quo nato, eamdem Deus sibi, cunctisque suis generationibus, hæreditariam ut ipsi perhibent, promisit. Adversarios præterea Dei et eorum prophetæ prædari, captivare, interficere, et omnibus modis persequi atque delere jubentur, nisi resipiscere et ad eorum fidem converti voluerint, aut servitutis indictum censum persolverint. Absoluta etiam eis est omnis caro, præter porci carnem et sanguinem nec non morticinum ad vescendum. Respuunt etiam, quidquid in alicujus rei nisi Dei fuerit nomine consecratum. Licet præter hoc eis eodem tempore quatuor legitimas habere uxores, et qualibet repudiata aliam semper accipere, ita tamen, ut nunquam quaternarium transeat numerum. In repudio quoque hoc observatur, ut usque tertio ei quamli[598C]bet repudiare et eamdem rursus recipere liceat. Emptitias vero atque captivas quotcunque voluerit habere licitum erit, sed et easdem vendendi denuoque emendi liberam potestatem habebit, sic tamen, ut, postquam semel gravidam fecerit, nequaquam se alterius servitutis jugo astringere possit. Conceditur insuper eis de propria cognatione habere uxores ut sanguinis proles accrescat, et fortius inter eos amicitiæ vinculum vigeat. De possessionibus repetendis judicia talia sunt apud eos, qualia esse apud Hebræos ipse optime nosti, ut petitor testibus comprobet, et negator juramento semel expurget. Testes autem nullos nisi valde idoneos probatasque personas suscipiunt et quibus sine juramento credere [598D] possint. In quibusdam etiam aliis Mosaicæ legis morem custodiunt, ut qui hominis sanguinem fuderit, eadem pœna plectatur (Gen. IX), et quisquis in adulterio deprehensus fuerit, cum adultera pariter lapidetur (Lev. XX). Qui autem cum qualibet alia fornicatus fuerit, LXXX flagellis subjacebit. Furti talis indicta est pœna, ut prima et secunda vice octoginta flagella sustineat, tertia manum, quarta pedem amittat, et qui cuilibet homini membrum abstulerit, digno pretio redimet. Hæc universa præcepta idcirco sunt a Deo proposita, ne si nimis larga quælibet faciendi esset licentia, totius gentis fieret cito ruina. A vino semper abstinere jubentur, quoniam fomes est et seminarium omnis peccati. Hæc sunt præcipua legis mandata, quoniam longum [599A] esset morari in singulis. Promisit itaque Deus sibi et Mahometh suo fideli prophetæ credentibus, legisque ejus mandata complentibus, paradisum, id est, hortum deliciarum, præterfluentibus aquis irriguum, in quo sedes habebunt perpetuas. Proteget eos arborum umbra, nec frigore affligentur, neque calore. Omnium fructuum, omnium ciborum vescentur generibus. Quidquid appetitus cuique suggeret, coram se confestim inveniet. Sericis induentur vestibus omnicoloribus. Accubabunt in deliciis, et angeli pincernarum ministerio inter eos cum vasis aureis et argenteis deambulabunt, in aureis lac, in argenteis vinum offerentes, et dicentes: Comedite et bibite in omni lætitia, et quod vobis Deus promisit ecce completum est. Jungentur virginibus, quas [599B] nec humanus, nec dæmoniacus violavit contactus, hyacinthi coraliique splendore forma præstantioribus. Hæc bona dabuntur credentibus, non credentibus vero Deo et prophetæ ejus Mahometho, erit infernalis pœna sine fine. Quantiscunque autem peccatis quisque obligatus fuerit et in die mortis suæ Deo et Mahometho crediderit, in die judicii Maometho interveniente salvus erit. Hæc et alia quamplurima, quæ enumerare longum est, cum tu nihilominus a puero noveris scripta, et ab omni Sarracenorum gente maxima celebratione habita, cur potius Christianam quam Musalmiticam sectatus es religionem, et præsentis vitæ melius et futuræ pariter felicitate fruiturus?

Petrus. Quamvis orationis tuæ contextus, pluri[599C]mum decoris et dulcedinis habens, apud eos qui delicias corporis summum bonum putant, non minorem quam si ipse Mahometh adesset, captare benevolentiam valeat, de me tamen id sperare te mirum est, ut ad hoc persuadendum institeris, in quo me nullatenus falli posse credideris. Certus enim es mihi non incompertum esse quis Mahometh fuerit, quomodo callida simulatione prophetam se confinxerit, et ad hoc machinandum quis ejus consiliarius exstiterit. Unum, reor, tibi incertum manet, ipsam Mahomethi quam dicunt doctrinam quam inanem judicem. Dum igitur vitam moresque ejus mea narratione digesta audieris, tunc me scire de eo quod verum est aut nescire, facile internoscere poteris. [599D]

Moyses. Illud inhianter exspecto audire abs te.

Petrus. Mahometh igitur utroque parente orbatus, sub avunculi sui Panephi patrocinio, pueritiæ annos agebat, idolorum tunc temporis cultui cum universa gente Arabum inserviens, quemadmodum ipse in Alcorano suo testatur, dicens Deum sibi dixisse: Orphanus fuisti, et te suscepi, in errore, et te direxi, pauper, et locupletavi. Post aliquantum vero annorum spatium, mercenarius apud nobilissimam quamdam viduam nomine Chadigiam, brevi ita dominæ suæ animum obtinuit, ut jure conjugii rebus omnibus et rerum pariter dominatrice potiretur. Cujus opibus de pauperrimo ditissimus effectus, in tantam prorupit mentis superbiam, quod regnum Arabum sibi sperandum polliceretur, nisi [600A] suos timeret contribules, quia eum pro rege non tenerent, cum sibi et æquales fuissent et majores. Viam tamen excogitans qua rex effici potuisset, voluit se prophetam confingere, ea videlicet fretus facetia eloquentiæ, quam apud diversas nationes, dum negotiationi desudaret, ingenii susceperat levitate, et hoc etiam quod tunc temporis major pars milites erant atque agricolæ, et ipsi fere omnes idololatræ, præter quosdam qui Moysi legem secundum Samaritanos tenebant hæretice et alios Christianos qui Nestoriani erant et Jacobitæ. Jacobitæ autem sunt hæretici, a quodam Jacobo dicti, circumcisionem prædicantes, Christumque non Deum, sed hominem tantum justum de Spiritu sancto conceptum, ac de virgine natum, non crucifixum tamen [600B] neque mortuum credentes. Fuit etiam eo tempore, in regione Antiochiæ, archidiaconus quidam amicus Mahometh, et hic Jacobita, unde ad concilium vocatus est, et damnatus. Cujus damnationis pudore contristatus, de regione aufugit, et ad Mahometh devenit. Hujus igitur nixus est consilio Mahometh, quod cogitabat et per se tamen adimplere non poterat, ad effectum perduxit. Fuerunt quoque duo Judæi ex illius Arabiæ quos diximus hæreticis, Abdias et Cahbalahabar dicti, et hi quidem Mahometho se adhibuerunt, et ad complendam stultitiam ejus auxilium præbuerunt. Et hi tres legem Mahomethi quisque secundum hæresim suam contemperaverunt, et talia eum ex parte Dei dicere monstraverunt, quæ et hæretici Judæi et hæretici Christiani [600C] qui erant in Arabia vera esse crediderunt, qui vero sponte credere noluerunt vi tamen et gladii timore crediderunt. Et ejus quidem nec aliam prophetiam nec miracula ulla scimus sicut de Moyse, Josue, Samuele, Helia et Elyseo audivimus, quos multa fecisse miracula legimus.

Moyses. Plerosque prophetarum credimus, quorum nulla miracula legimus, ut Hieremiam, Abdiam, Amos, Osee, et alios.

Petrus. In illis ideo quærenda miracula non sunt, quomodo neque novitatem aliquam legis induxerunt, neque Mosaicæ doctrinæ ullatenus contradixerunt, et quæ prædixerunt ex parte completa cognoscimus. [600D]

Moyses. Noe et Abraham Patriarchæ nova divinitus dedisse mandata dubium non est, sicut sacrificiorum, comedendarum carnium, circumcisionis, et aliorum rituum. Cur ergo eis absque miraculorum luce fides exhibita a posteris est?

Petrus. Ideo eis veraciter creditur, quoniam is eis propheta attestatur, de cujus testimonio a nemine dubitatur, Moyses videlicet. Mahomethus igitur qualiter inter prophetas recipiendus sit, qui nulli prophetarum aliqua probabilitate comparabilis est?

Moyses. Quare nulla probabilitate demonstratum prophetam dixeris, quem satis miraculis denotatum frequenter audieris? Nonne prophetam eum brutum animal bos videlicet Doregele nuncupavit? Nonne [601A] per utramque manicam ingressa luna de sinu redintegrata progrediens, prophetam eum mirificum designavit? Nunquid ad hoc innotescendum illius manu demulsa omni populo affluentem mamilla ovis haustum lactis præbuit? Mirum etiam fuit, quod cum ficum arborem ut ad se veniret vocavit, venit quidem arbor ad eum, et ipse de fructu ejus comedit, et brachium ovis quod invenenatum sibi erat in scutella appositum cum eo locutum est et dixit. Ne comedas, quia sum invenenatum.

Petrus. Frivola sunt quæ prosequeris, neque omnium vestrorum judicio fide digna probantur, maxime cum ipse Mahometh in Alcorano suo nihil tale retulit, sed potius quidquid in Alcorano de eo scriptum non fuerat, omnino verum credi prohibuerit. De omnibus, inquit, multi multa mentiti [601B] sunt, quod ne mihi contingat, illud solum de me verum teneatur, quod Alcorani fultum auctoritate probatur. Qui cur miraculum non faceret ostendere volens, loquentem ad se Dominum introducit dicens: Dixit Dominus ad me: Ideo te facere miracula non permitto, quia, ne tibi sicut aliis prophetis in miraculis contradicatur timeo. Suo ergo testimonio nullum fecisse virtutis signum monstratur; quibus aliis indiciis verus propheta probatur? Indicia namque veri prophetæ sunt probitas vitæ, miraculorum exhibitio, dictorum omnium firma veritas. Bonitas vitæ in Mahometho violentia erat, qua se prophetam Dei prædicari vi faciebat, furto et rapacitate gaudens, et igne libidinis in tantum fervens, ut et alie[601C]num thorum fœdare adulterio tanquam Domino præcipiente non erubesceret, sicut de Zanab filia las uxore Zet legitur. Dominus, inquit, tibi Zet uxorem dimittere tuam præcipit. Quam dimissam ipse sibi continuo copulavit. Cujus evidentius prophetiam quam nulla sit Iassæ uxoris ejus turpitudo patefecit, quando in adulterio deprehensam, eam multorum testimonio non deprehensam, eo quod nollet eam dimittere, falso Gabrielis nuntio confirmavit. De cujus vitii potentia, libidinis scilicet laudasse Deum legitur, eo quod in eo quadragies supra humanum modum abundaret, congratulans sibi, eo quod suavis odor et speciositas mulierum dante Deo plurimum eum oblectaret. De miraculis jam dictum est. De bellis autem quæ Domino præcipiente et [601D] victoriam promittente se iniisse fatebatur, dentes ejus contriti in bello, faciesque collisa, multa etiam cædes et fuga suorum, veritatem testantur; quæ si angelus Domini ut dicis eum custodiret, minime sibi acciderent, sicut de Elia et Eliseo legimus (III Reg. XIX), quos ab inimicis suis semper eripuit Deus, quem etiam si talis esset ut dicit, semper victoria sequeretur, ut Moysen, Josue et David, quos divino jussu prælia committentes, semper victoria comitabatur (IV Reg. VI; Exod. XVII; Josue. I). Si vero etiam propheta verus, ut ais, esset, prælia commissurus utrum sibi male eveniret sciret. Quomodo ergo mea lege dimissa illius me legem dicis potius quam Christianam insequi debere? [602A]

Moyses. Hæc pro certo ratio, quam qui perspicue inspexerit vera videtur.

Petrus. Quod superius me libros legisse, linguam scire, nutritum fore semper inter Sarracenos dixisti, non idcirco convenit ut illorum assequar legem.

Moyses. Quoniam credebam eam bonam esse, ideo te eam debere recipere dixi.

Petrus. Dixisti etiam legis illorum radicem in inconvulsæ rationis fundamento constructam, unde in alternæ disputationis campum, verba verbis, mandata mandatis, discurramus, si eam bene fundatam invenire poterimus.

Moyses. Placet.

Petrus. Quod quinquies Mahumetum in die oran[602B]dum præcipere dicis, ideo utique fecit, quia consilio doctorum suorum mediatricem Judæorum et Christianorum legem effici voluit suam, non probitate sui, neque adjutorio Dei. Judæi enim secundum legem ter in die orant, Christiani vero septies, sed iste nec ter nec septies, sed quinquies orando terminum inter utramque posuit. Quod antequam orent illos manus et brachia et cætera corporis membra abluere laudas, non ad orationem pertinet. Ad orationem quidem pertinet mundari, intrinsecus non extrinsecus. Munditia autem de ablutione membrorum pertinebat cultoribus stellæ Veneris, qui volentes eam orare, ad modum feminæ se aptabant. Quia vero puncto stellæ Veneris rex effectus est, ideo hæc præcepit. Tempore orationis publica voce eos [602C] præconari fateris, quod non convenit orationi, nisi quia aliud novum nequit imponere signum. Jejunare per mensem integrum eos, ut ais, quod restringant vitia carnis præcepit, quod est initium pœnitentiæ. Sed dic, quæso, mihi, quid prodest diem jejunare, et nocte ter vel quater comedere, et bonis carnibus optimisque cibis frui, et mulieribus uti? Hæc non debilitant, sed potius corroborant carnem. Quod semel in anno dicis eos ad domum Dei, quæ est in Mecha, ire propter recognitionem, et ibi orare quam dicunt fuisse Adæ et Abrahæ, non ex auctoritate habent, sed quasi commentum aliquod fingunt. Antequam enim legem prædicasset, domus hæc idolis plena erat. Sed si tu, o Moyses, scires qualis esset domus illa, et quod secretum ibi inesset, et cur [602D] illuc Mahomethus iret, et quæ in lege inveniuntur jussit facere, valde mirareris inde.

Moyses. Istud rogo mihi quod dicis insinues. Licet enim hanc legem tibi prædicem, quare iter illud et cætera quæ lex præcipit ibi facere jussit, nescio.

Petrus. Breviter quidem volebam tibi notificare, sed modo rogatus monstrabo aperte. Deo filii Lot Amon et Moab, hanc domum honorabant, et duo idola ab eisdem ibi colebantur, alterum ex albo, alterum ex nigro lapide paratum. Nomen quidem illius quod ex nigro erat lapide Mercurius, nomen vero alterius Chamos. Alterum quod ex nigro lapide est, in honore Saturni, alterum quod ex albo in honore Martis ædificatum est. Bis in anno cultores eorum ad [603A] ipsa ascendebant adoranda, ad Martem quidem quando sol in primum gradum arietis intrat, quia aries honor est Martis. In cujus discessione, prout mos erat, lapides jaciebantur. Ad Saturnum vero, quando sol in primum gradum libræ intrat, quia libra honor est Saturni. Quod thurificabant nudi tonsisque capitibus, usque in hodiernum diem in India, ut dixi, celebratur. Arabes vero cum Amon et Moab idola adorabant. Mahomethus autem post longum tempus veniens, pristinam consuetudinem nequivit auferre, sed quasi quodammodo more mutato inconsutilibus tegumentis coopertos domum circuire permisit. Sed ne videretur idolis præcipere sacrificare, simulacrum Saturni construxit in pariete, in angulo domus, ne facies appareret, dorsum vero tan[603B]tum exterius est positum. Alterum Martis scilicet idolum quia sculptum undique, erat subtus terram et lapidem suprapositum misit, hominibus vero qui ad adorandum ibi conveniunt, lapides istos osculari præcepit, et humiliatis tonsisque capitibus inter crura lapides retro jactare, qui humiliantes se dorsa denudant, quod est signum legis pristinæ. Dic ergo, Moyses, qua intentione ista præcepit, nisi ea qua dico?

Moyses. Dixi tibi intentionem me nescire, quia nusquam reperi scriptum, unum tamen de lapidibus jaciendis scio, quia ad effugandum dæmones ista se dicunt facere. In libris illorum scriptum vidi quia Bomar quidam ex decem sociis Mahomethi more solito lapides deosculans sic exorsus est. Vobis, inquit, lapidibus dico, quod nec adjuvare nec nocere potestis scio, sed, quia Mahomethus fecit, illius morem exsequor.

Petrus. Quod dixisti lapidibus jaciendis dæmones effugare, non consequens ratio videtur esse, quia quod non aliquo percipitur sensu corporeo, effugare leviter nequaquam potest. Nomine vero divino effugantur dæmones.

Moyses. Quoniam quosdam audivi dicentes dæmonia vidisse et ea audisse, ac collocutos fuisse, miror te dicere sensu non corporali percipere.

Petrus. Licet angelus corporeo sensu non percipi possit, illis tamen qui secundum mandata Dei incedunt, visibiles fiunt. Similiter diabolus amicis suis visibilis apparet.

Moyses. Istud quidem vellem scire, quo magisterio, [603D] quave arte illos videre, vel colloqui possem.

Petrus. Quare quod ad te minime pertinet scire desideras?

Moyses. Non ut opera exercerem, sed scientiam tantum vellem.

Petrus. Quomodo quod errorem tuum augeat vis addiscere?

Moyses. Bene me Deo gratias correxisti, in verbis tuis sensum didici.

Petrus. Jam satis dictum est, ad inceptum redeamus. Quia Dei adversarios Mahomethus prædari, captivare et interficere jussit, donec vel credere, vel censum persolvere voluissent, non est hoc ex Dei operibus, neque prophetarum cuilibet jussit [604A] cogere aliquem credere, sed ipse hoc cupiditate præcepit pecuniæ, et ut inimicos suos destrueret. Hoc autem ut nosti non debet fieri, imo si quis aliquem convertere velit, non per violentiam, sed diligenter et dulciter hoc facere debet, sicut ipse Mahometh in suo testatur Alcorano, sub persona Domini ita idipsum dicentis: Si vellet Dominus Deus tuus, totius sæculi gentes crederent. Cur ergo ut credant cogis? quia nullus nisi voluntate Dei credit. Et in alio loco, vobis, inquit, gentibus veritas Dei jam venit. Qui crediderit, pro semetipso fecerit, qui vero erraverit, pro semetipso fecerit, et ego non sum super vos bajulus. Sequere vero, Deus, inquit, quod revelatur tibi, et exspecta donec Deus judicet, qui super omnes judex est. Item in eodem, Domi[604B]nus, inquit, Deus tuus sub una lege cunctos si vellet sine discordia poneret. Fingit item in alio loco tanquam sibi Deus loquatur. Non, inquit, violentia in lege debet esse, jam veritas et justitia apparet, qui voluerit sponte sua credat. Item in Alcorano, vos increduli non quod oratis oro, nec quem oro oratis, et quem adoratis non adoro, mihi lex, et vobis lex discors. Et in alio loco ait: Non altercetis cum alterius legis gentibus, nisi mollibus verbis. Quare ergo prædari, captivare, et gentes vi cogere ad credendum jussit, et hæc omnia semitas Dei esse fatetur? Dic mihi, Moyses, legem quæ secum dissidet, quare ergo credere jubes.

Moyses. Liber Alcorani talis est, quod et posterior primum destruit ordinem. [604C]

Petrus. Alcoranus non manu Mahometh scriptus est, si enim hoc faceret ordinatus esset. Post mortem vero ipsius, socii ejus qui secum morati fuerant, quisque, ut ita dicam, lectionem suam renuntians, Alcoranum composuerunt, unde nescimus quis prior quis posterior fuit ordo. Ideo autem Mahometh prædari, captivare, et gentes interficere jussit, quod Arabes qui Deum ignorantes in deserto manebant, in prædationibus delectarentur, et ut maxime illi crederent.

Moyses. Æstimo verum esse quod dicis.

Petrus. Quod dicis illis absolutam esse omnem carnem, præter porci carnem et sanguinem, et morticinum ad vescendum, nobis quoque absoluta [604D] est omnis caro. In hoc tantum scilicet in porci carne discordamus. Hoc autem fecit Mahomethus, ut in eo a lege sua nos Christiani differremus. Quod de uxoribus dixisti licere quatuor accipere et qualibet repudiata aliam accipere, hoc nulla quidem præcipitur ratione, neque enim nisi causa filios procreandi, præceptum est uxorem accipere (Lev. XVIII). Quod autem emptitias et captivas quotlibet possunt habere, hoc quidem quantum ad nos adulterium est, quia multoties pater emit aliquam stupratam a filio, et contra filius vel frater a patre corruptam.

Moyses. In verbis tuis verum creditur. Ut vero talis dissensio inter hæc præcepta erat, quare Mahomethus qui tam sapiens videtur fieri jussit.

Petrus. Mahomethus valde feminas diligebat, et [605A] pernimium luxuriosus erat, et sicuti ipsemet professus est, vis luxuriæ quadraginta hominum in eo manebat. Et maxime quia Arabes valde luxuriosi erant, voluntati eorum ut crederent satisfecit. Quod de propria cognatione habere uxores dixeris, mos erat omnibus tunc temporis, ut inter eos amicitiæ vinculum vigeret. De judiciis unde supra dixisti, in quibusdam sane Moysi consentiunt legi, in quibusdam vero dissentiunt, quod Mahometh fecit ut aliquantulum diversa esset lex sua a lege Moysi. A vino ideo semper abstinere jubentur, ne forte socii inebriati patefacerent ruinam populi. Quæ de paradiso prædicasti prætermittenda sunt, quia ratione non possunt comprobari. Separata quippe anima a corpore et quatuor elementis a se invicem separatis, non utetur homo his rebus sæcularibus, eo modo [605B] quo prius, quod supra damnavimus in titulo tertio, ubi locuti sumus de resurrectione mortuorum. Sapiens minime hujusmodi paradisum credit, nec talibus decipitur verbis. Homines autem temporis Mahomethi, sine lege, sine scriptura, totius boni inscii, præter militiam et aratrum, appetentes luxuriam, deditique gulæ, facile secundum voluntatem eorumdem prædicari poterant. Si enim aliter faceret, non ad legem suam eos impelleret.

Moyses. Absque Dei adjutorio talis namque magna gens non in eum crederet.

Petrus. Si cum Dei adjutorio cuncta peregisset, non multoties devictus fuisset, nec ut supra diximus, dentes illius in bello crepuissent, qui ut cæteri [605C] reges vincebatur, et vincebat aliquando. Sed post mortem ipsius omnes ab ejus lege discedere voluerunt. Ipse enim dixerat tertio die corpus suum deferendum esse ad cœlum. Ut vero illum mendacem cognoverunt, et cadaver fœtere viderunt, inhumato corpore maxima pars discessit. Alius autem Abitharii filius, quidam ex decem Mahomethi consociis, post mortem ipsius regnum adeptus est. Qui blande prædicavit, et callide admonuit ad credendum gentes, et dixit illos non bene intelligere Mahomethi sermonem. Mahomethus, inquit, non dixit, quod ante sepulturam vel videntibus hominibus sublevaretur ad cœlum. Dixit quippe quod post sepulturam corporis, angeli eum nescientibus cunctis delaturi essent ad cœlum, unde, quia statim non [605D] eum sepelierunt, idcirco fœtere incepit, ut statim sepeliretur. Hac ergo causa gentem in errore pristino parumper detinuit. Duo fratres scriptores Mahomethi, nomine Hazan, et Hozain, jejuniis et vigiliis fortiter corpora macerantes, pene ad mortem devenerunt. Pater vero eorum sæpe filios admonebat, ne per tam longam macerationem sua fatigarent corpora. Ipse autem videns illos stultos esse, et ad mortis ostium præ nimio labore jam devenisse, de Mahometho uti erat rem patefecit. Cognita autem nequitia illius a patre, cœperunt comedere, et vinum bibere, et sicut in sua lege fortiter antea perstabant, ita denique legem quamvis non ex toto dimittere cœperunt. Sed quædam pars [606A] gentis istos in consuetudine insecuti sunt. Omnibus ergo modis, o Moyses, possumus agnoscere eum neque verum prophetam esse, neque dicta illius vora fore. Licet multa quæ de eo dicere possumus prætermittamus, unum tamen quod nos et vos credimus intromittamus, Christum scilicet quem æqualiter credimus mortuum et crucifixum, ipse denegat. Ait enim ipse: Christum non occiderunt neque crucifixerunt, sed visum est illis. Non solum autem in hoc mendacem eum invenies, sed omnes libros et prophetarum dicta relege, et in cunctis quæ de ipsis dixit, mentitum reperies. Quomodo ergo illum mendacem me credere hortaris, cum in omnibus fallacem inveneris? Dei omnipotentis deprecor pietatem, ut me ab illius errore liberet et quam cœpi [606B] legem implere perficiat. Amen.