Petrus Alfonsi
ca. 1062 - ca. 1140
|
Dialogus Petri cognomento Alphonsi,ex Judæo Christiani et Moysi Judæi
|
________________________________________________________________
|
|
Titulus VII.
Quomodo Virgo Maria, de Spiritu sancto concipienssine viri commixtione peperit.
Moyses. Jam de Maria volo edisseras, qualiter eam sine viri copula peperisse (Luc. I; Matth. I) credas, et ego si potero contraibo.Petrus. Credimus sane Spiritu sancto in eam superveniente, virtute Altissimi ipsam obumbrante, de ipsius membris, ut Deo placuit, vires in unum convenisse, et ita eam sine viri copula concepisse.Moyses. Mira quidem res et ad intelligendum difficilis, quemadmodum de matre filius sine patre carnali gigni potuerit. Videmus enim in ista hominum consueta generatione, quia nisi duabus naturis convenientibus, viri quidem ac feminæ, homo generari non possit. [613C]Petrus. Cur ista generatio mira tibi videtur, et ineffabilis, cum jam consimilem audieris, quam credimus et nos et vos, Evam videlicet sine matre de patre, hoc est de carne Adam procreari? (Gen. II.)Moyses. Potuit sane generatio illa sicut et ista per miraculum fieri, sed de ista quidem quod fuerit auctoritatem habemus, Moysi videlicet (Gen. II), cui nullus contradicit legitimus, de illa vero nullam puto auctoritatem invenies, si tamen de libris prophetarum aliquam audieris profer.Petrus. Non unam quidem super hujusmodi re dicam auctoritatem, sed multas, cum de futura Christi nativitate, multis in locis prælocuti sint prophetæ. [613D]Moyses. Si quod dicis effeceris, tuam procul dubio fidem tutaberis.Petrus. In primis igitur recordare quid per Isaiam ad Achaz dictum est, regem Juda: supervenientibus enim super eum hostibus suis, rege videlicet Armeniæ, et rege Israel, sic ad eum locutus est Isaias: Ne timeas, inquit, o Achaz, quia non destruetur Hierusalem, et ne dubites. Pete tibi signum a domino Deo tuo in profondum inferni, sive in excelsum supra; et dixit Achaz: Non petam et non tentabo Dominum (Isa. VII). Cum autem cognovisset Isaias, quia non bona fide dixisset Achaz, imo quia Deum non timeret, aut amaret, respondens: Audite, inquit, ergo domus David: nunquid parum [614A] vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabit nomen ejus Emmanuel (Luc. I; Matth. I). Et hæc quidam prophetia propter Christum dicta est, et ad beatam per angelum Mariam repetita.Moyses. Et quomodo hoc stare poterit, quod hæc quæ ad Achaz nuntiavit Isaias, propter Christum ut asseris dicta sint et Mariam, cum ab Achaz usque ad Mariam multa, ut ipse nosti, annorum centena transierint?Petrus. Si propter Christum et Mariam dicta esse non credis, propter quem ergo prolata fuisse arbitraris?Moyses. Profecto propter uxorem Achaz, et [614B] filium ejus Ezechiam qui de ea natus est.Petrus. Falsum est quod dicis, et hoc per imperitiam astruitis, vel quia Deo nec reverentiam nec honorem exhibetis, quin de eo mentiri et male sentire præsumatis. Eo namque tempore quod hæc ad Achaz dicta sunt, jam erat rex ipse, sed et filius ejus Ezechias novem jam annos transierat. Die etenim prima regni Achaz erat ipse viginti annorum, et regnavit annis sexdecim. Ezechias autem filius suus, qui ei proximus in regno successit viginti quinque annos habebat, quando regnare cpit. Novem itaque annos habebat Ezechias, quando pater suus rex effectus est. Hæc igitur de qua agimus prophetia, neque propter uxorem Achaz, neque propter filium suum Ezechiam dicta [614C] est.Moyses. Volo igitur mihi ostendas et explanes qualiter propter Mariam, et ejus filium dicta sit ista prophetia.Petrus. Multa certe in ipsis prophetiæ verbis inveniam, quibus perfacillime convincam ipsam non propter Achaz vel filium ejus, imo propter Mariam et filium ejus Christum fuisse prolatam. Licet enim ad Achaz loqueretur propheta, non solum tamen ad eum, vel de suo tempore dicta est prophetia. Propter hoc enim dictum est (Isa. VII): Audite, domus David, non, Audi, tu, Achaz. Item quod propheta: Dabit Dominus, inquit, ipse vobis signum, quia addidit, ipse, ac si diceret non alius, ex hoc potest intelligi ipsum Dominum [614D] signum esse futurum. Quod etiam pluraliter ait, vobis, et non tibi, innuitur non propter Achaz, vel ad ipsum solum hoc fuisse dictum. Sed et quod sequitur: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen ejus Emmanuel, patenter insinuat non de uxore Achaz, vel filio ejus dixisse prophetam. Nam neque mulierem maritatam virginem vocasset, nec miraculum aliquod esset sive signum, mulierem virum habentem concepturam, vel filium forte parituram. Quin et in hoc quod ibidem legitur, vocabit, duo sunt notanda, scilicet quod et Deus sic appellari Filium volebat, et quod sine carnali patre virgo foret puerum genitura. Propter hoc enim ait, vocabit, ac si diceret, ipsa tamen voca[615A]bit. et non pater. Novimus etiam quod neque aliquid Achaz filius neque quisquam alius homo temporis illius, hoc nomine quod est Emmanuel sit vocatus.Moyses. Miror sane super te, viro linguæ nostræ tam perito, quod ita verba confundis, et Scripturas pervertis. Neque enim, ut ipse nosti, posuit propheta nomen in Hebraico, quod virginem reddat in Latino. Quod si facere vellet, utique bethula posuisset. Posuit autem halma, quod puellam tantum significat.Petrus. Injuste profecto, o Moyses, contradicis, nec linguæ usum Hebraicæ, vel naturam agnoscere videris. Mulier namque sive juvenis sive annosa; quandiu autem juvenis est, virgo, si autem corrupta, potest nuncupari nahra. Halma [615B] vero vocatur nulla, nisi sit et juvenis et intacta. Quod autem addidit propheta de puero dicens: Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum, dic, quæso, o Moyses, quid per mel illud intelligi voluit et butyrum? voluit ibi aliquam innuere allegoriam, vel mel simpliciter protulit et butyrum?Moyses. Nos quippe illud nequaquam, nisi simpliciter intelligimus, scilicet quia sapiens erit, bonique et mali discretionem habebit, ideo, inquit, mel comedet et butyrum, quod dulce est atque bonum.Petrus. Non ideo sane sapiens est reputandus, quod mel comedet et butyrum. Licet enim sint et [615C] dulcia, cum salubria non sint, nec sunt bona, et qui illud quod nec salubre nec bonum est comedit, quomodo sapiens erit? Quod si alio modo ut possibile est, verbum illud intelligas, scilicet, quod mel comedet et butyrum, propter hoc ut sciat reprobare malum et eligere bonum, id est, ut per mellis comestionem et butyri, boni habeat cognitionem et mali, id est, sapiens sit, si ita inquam intelligis, sapiens mihi non videris, ubi enim in rerum innuitur naturis, quod sapientiam conferat butyri comestio sive mellis? Sane nusquam. Restat igitur ut illud allegorice intelligamus.Moyses. Et quam ibi potes intelligere allegoriam?Petrus. Potest quippe per hæc duo verba lex [615D] utraque intelligi, evangelium et lex Moysi. Multis siquidem in locis invenimus in prophetis verba Domini melli comparari et lacti (Psal. XVIII, CXVIII; Ezech. III).Moyses. Quid est igitur quod sequitur, antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris a facie duorum regum suorum (Isa. VII). Quid inquam per hujusmodi verba voluit intelligi propheta? Innuunt enim verba ista puerum de quo est prophetia tempore illo fuisse natum.Petrus. Vis quæso, o Moyses, prophetarum verba ordine locutionis humanæ consueto accipere? Nequaquam potest hoc esse. Sunt enim ut somnium [616A] verba eorum, et sicut verba hominum febri acuta laborantium, vel alio morbo delirantium, nullo ordine sunt connexa, sic et prophetarum verba nulla sunt continuatione prolata, nec quid prius dicant respiciunt, sive posterius, nisi sicut eis sanctus revelat Spiritus. Quare sic sunt verba hæc connectenda: Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum, quia ante subauditur quam comedat, sciet reprobare malum et eligere bonum. Hæc enim est hebraica veritas, et hic demum finitur illa quæ propter incredulitatem Achaz, ad domum David dicta est prophetia. Nam, quod statim sequitur, terra derelinquetur, et cætera propter aliud dicitur, sicut et alibi invenimus. Legitur enim in Exodo: Dixit Moyses ad Dominum: [616B] Quis ego sum ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Ægypto? Qui dixit ei: Ego ero tecum, et hoc habebis signum quod miserim te. Cum eduxeris populum meum de Ægypto immolabis Deo super montem istum. Cum eduxeris populum meum (Exod. III), etc.; signum esse videtur illius quod ait quod miserim te, sed non est. Educto enim populo de Ægypto et Moyse super montem illum immolante, jam cognoscebant omnes Moysen, et prophetam, et a Domino missum esse. Aliud igitur more prophetæ cpit ibi Moyses dicere quam quod prius dixisset. Quod si contradicas, et quod signum illud fuerit quæras, scias esse signum illud quod ait: Ego ero tecum (Isa. VIII).Moyses. Si ita est, quid est quod in sequentibus [616C] legitur, antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ coram rege Assyriorum? Nonne enim de eodem puero dicta sunt hæc omnia, illo scilicet qui et ante destructionem natus fuit?Petrus. Non omnia sane de Christo intelligimus dicta esse. Potuerunt ista itaque dici non de eo, sed de puero illo qui eo tempore natus fuit, de quo Dominus ad prophetam: Voca inquit, nomen ejus, accelera spolia detrahere, festina prædari (Isa. VIII), vel de alio aliquo.Moyses. Illum certe puerum qui Emmanuel est vocat, ostendam ego tibi, quia illo sit tempore natus. Cum enim loqueretur propheta de adventu regis Assur super terram Juda, ait de eo: Et erit [616D] extensio alarum ejus, implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel (Isa. VIII). Hic namque ostendit, tempore adventus ejus jam esse Emmanuel.Petrus. Non sane per hoc convinces, Emmanuel tunc temporis natum fore. Neque enim fuit hoc ejus nomen secundum corpus, sed secundum deitatem, secundum quam et in eo tempore, et ante et post constat Emmanuel esse.Moyses. Jam ex his tuis verbis intelligo tale quid, quod antea non dixisti, videris enim innuere, puerum de quo loqueris Deum et hominem fore.Petrus. Ita procul dubio credo ego, quod et in meæ fidei explanatione notavi et tibi ostendam, si quando illud quæsieris. [617A]Moyses. De hoc non quæro ad præsens ego, imo prius volo respondeas, si quam adhuc auctoritatem habeas de propheta, quod puer ille, filius Mariæ, de matre sit natus sine carnali patre.Petrus. Habeo utique. Ait enim: Rorate, cli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul; et: Ego Dominus creavi eum (Isa. XLV). Per hoc namque quod ait: Rorate, cli, desuper, et nubes pluant justum, notavit Spiritum sanctum de clo fore descensurum; per hoc autem quod sequitur: aperiatur terra et germinet Salvatorem, corpus Virginis accipimus, quæ, superveniente Spiritu sancto, et conceptura et Salvatorem fuerat paritura. Sed et per hoc quod est: Ego Dominus creavi eum, innui[617B]tur, quod absque patris carnalis auxilio, Dominus eum progenuit (Psal. CIX). Unde et contra illos qui hoc non credunt intulit in sequenti: Væ qui contradicit fictori suo, testa de Samiis terræ, et nunquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? et: Væ qui dicit patri: Quid generas; et matri: Quid parturis? (Isa. XLV.) Sic enim invehitur in illos, qui de hoc dubitant, et quærunt quomodo Deus eum genuerit, et beatam causantur Mariam, quod absque viri commistione peperit. Iterum contra incredulos loquens propheta, ait: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego, qui generationem aliis tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus? (Isa. LXVI.) Sic namque ostenditur quod Deus eum sine carnali patre [617C] genuerit. Hæc sane intelligentibus credo sufficere, quod de matre sine carnali patre natus fuerit puer ille. |