|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 5 5
( f o l . 7 9 v )
- _____________________________________________
- TANDEM uero comes tetboldus fugatis prostratisque atque
occisis fidelibus suis priuatus; fuge expeciit auxilium cum paucis
uelocius. Nec diuertit ad ebroicam quam sui tenebant urbem;
citatis aequis calcaribus. Merito namque beati marchionis
Richardi. quadripartiti detrimenti illo die infortuniam persensit;
uidelicet fideles suos praelio prostratos conspexit. ipse fugatus
et laceratus extitit; quidam filius eius morte praeoccupatus
occubuit. urbs charnotensis. et praesidium eius; igne concremata
funditus ruit. Richardus uero marchio. bonitate famosissimus.
certamine prolixaque persecutione hostium fatigatus; rotomum
repeciit uespertinus. Diluculo autem consurgens campum praelii
aggrediens. sexcentos quadraginta mortuos repperiens; funera
tantorum pietate condoluit. sepeliri eos iussit.;uiuos adhuc
feretro leniter ad rotomum deportari et sanari fecit. Preterea
lucos paludesque exquirere fecit; multosque mortuos. et plagatos
repperit. quibus eadem pietate obsequium prestitit.
APOSTROPHA.
GURGITE ceruleo sequanae meat estuantis amnis.
Et mouet ingentes pelagos uaga cursitantis aestus.
Lambit odoriferas et gramine floridante ripas.
Molliter herbarumque comas lauat unda praepes ample.
Ipsam cum refluum torquet mare detrimenti a lunae.
Detrusam retrorsum fluctibus aequoris minantis.
[.]ptadis officio mutantia uel crementa passum.
Vmbroso et uestiti palmite praenitente colles.
Deliciosus ager uinetaque continet honesta.
Cursibus undarum irriguis satis. emicantque prata.
Vrbs qua percelebris nunc rotome praenites decora.
Labentis iocundis usibus affluenter annis.
Merce quibus uarii componere fenoris queat se.
Sed munita nimis rutilas. magis incliti patricii.
Richardi meritis et moribus. undecunque iustis.
Qui uirtutis inexpugnabilis almitate plenus.
Protegit. exaltat. temet regit. et fouens tuetur.
[.]uro plus constans hostes fugat. obstat arguitque.
Marchio duxque. comes mirabilis. et stupendus actis.
Praedignusque probus. sanctus. pius. et bonus. modestus.
|
|