B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   5 4
( f o l .  7 8 v - 7 9 v )


_____________________________________________


Richardus igitur dux potentissimus. subitaneo horum
euentuum casu tristis et mestus; conuocauit robustissimas legiones
northmannici exercitus iuitque super tetboldum. fretus
innumerabili manu militari. depopulans et incendens charnotensem
dunensemque regionem. remeauit inperterritus. Dispersis
reuersisque ad sua Richardi magni ducis exercitus. tetboldus comes
conglobato suo clam exercitu; inrepsit northmannicis finibus. Cum
autem relatu quorumdam Richardus dux magnus. didicisset quod
tetboldus northmannicos fines aggrediens adueniret; misit quendam
richardulum. qui cuius multitudinis exercitus esset uelociter
renuntiaret. Ille uero celeri aequitatu. quo tetboldus morabatur
aggressus; quosdam illorum ab exercitu sequestratos repperiens
interemit. tetboldumque comitem adesse Richardo duci. occisorum
infectus cruore. renuntiauit. Videns autem eum sanguinolentum;
eiusque arma cruore perfusa. dux magnus Richardus dixit
adstantibus. Iste namque cum suis; interfuit certamini. Dixitque
illi. Quot eius exercitum milia? Quaue partae sequanae aggreditur
nostra confinia? Respondit. Tria. Leuaque parte sequanae. quae est
ebroicacensis; occurrit hostiliter nobis. Cui dux magnus. Si
praelium contra nos. aut obsidionem urbis rotomi agere ambiret;
altrinsecus qua eminet urbs. feritare contra nos acceleraret.
Verum quia altum saequanae pelagus nobis et illis obstaculum
extat; nauesque absunt illi. quibus transeat; nullatenus nos bello
lacessere temptat. sed patriam nostrae dicionis depopulare.
atque cremare nostri ruboris confusione atrociter deliberat.
Nos uero quibus adsunt naues; asscitis principibus
nostris. ad illos transeamus; quodque deo placuerit.
inter nos experiamur. His dictis; sacrosanctae genitricis
dei petens aulam. superque altare eius preciosi muneris
ponens pallium; ad profuturum efficacis orationis confugit
auxilium. Sed deus qui superbis resistit. humiles sublimat et
erigit; humillimum deuotae eius precis uotum exaudiuit. Tetboldus
uero comes maliuolae intentionis proposito. malignabatur feriter
in tellure northmannico; profectusque est constipatus ferrata
acie. usque ad casas hermentrudis uillae in portu fluminis
sequane. altrinsecus contra rotomum posite. Richardus uero marchio
robustissimus. alterius portus nauigium expeciit. totaque noctae
sequane transmeans alueum. super tetboldum diluculo irruens;
bellum contra eum cum paucis iniit. In primo quidem congressu
certaminis; praeliabantur decurtatis telis et lanceis. Secundo
uero; mucronibus choruscis. Tunc robusta manus northmannorum
coniunctis complicatisque ad inuicem clipeis. acie chorusca
mucronum aggrediens; inuadit armatos obstantesque francorum. et
ante dextra et leua lacerans prosternensque atque disrumpens
cuneos hostium; secuit. equitans super cadauera occisorum.
condensum agmen obstantium. Reflectitque praelium. in cuneos hinc
inde remanentium. Hinc hinc francigenarum strages efficitur;
multigenaque manus multatur et interimitur. Northmannorum namque
gens belligera et efferra discurrens; permeat praelii discrimina.
uelut lupi per bidentium ouilia; occidens et prosternens hostium
seueriter agmina. Richardidis siquidem unanimiter uociferantibus.
quod Richardi magni ducis erat praelii campus; fiducia praeliandi
recessit a tetboldidis omnibus. uitaeque conclamata est salus.
Quisque se liberando quo diuertat ignorat; quoque se latitans
abscondat. Alii lucis concretione. fructicum condensis. alii
paludibus. alnis. poplarisque densius conradicatis. reponunt se.
ne occiderentur a northmannis.

APOSTROPHA
FERVERE cede noua siluas camposque patentes.
Corpora functorum pariter lacerosque iacere.
Rustica gens quos induuiis fera dispoliabat.
Atque rubere sacro spumantes sanguine riuos.
[.]ingere quemque sibi uarii discrimina leti.
Atque super gramen. tepidum fumare cruorem.
Richardumque ducem gratari strage peracta.
Militibus letis. esses si forte uideres.