B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   4 5
( f o l .  6 8 v - 7 1 r )


_____________________________________________


Cum autem nepos regis othonis. appropinquaret porte
ciuitatis quae nuncupatur beluacensis; chorusco equitatu feruentis
elationis. hostilique bellicosi certaminis congressione feritaret.
in northmannos aciebus adornatis. ipsi uero northmanni talium
colluctationum gnari; simulantes fugam. quasi hostibus
conuicti; repetebant celerius praesidium urbis. Saxones uero
fictae fugae simultate hylares; taliumque casuum euentu eos
adamantes. persequebantur eos hostiliter. Tandem uero nepos regis
congressus. super pontem porte beluacensis; putabat expugnare
moenia urbis. Northmanni uero hinc inde armati congredientes. et
super eos ut leones super pecudes exilientes; coeperunt eos
lacerare prosternentes. et occidere telis mucronibusque choruscis.
atque discerpere securibus. ut bidentes lupi. Multis uero
saxonibus interfectis. pluribusque attritis et uulneratis;
defungitur super pontem mucronibus. et lanceis nepos regis. Tandem
northmanni uictoria potiti; capiunt multos principum in conflictu
mortis fieri certaminis. Reliqui uero saxones. nepotem regis
mortuum super pontem iacere cernentes. eumque cum magno impetu
duroque conflictu rapientes. ducentibus northmannis plurimos
illorum captos ad moenia urbis; deportabant ad caeteras phalanges.
Iurgio duri prolixique praelii taliter seiuncto; stabant hinc
saxones et franci. et altrinsecus northmanni; nec ambiebat gens
transrenana. amplius se commiscere ipsis. Interea mortiferae
relationis fama. regem othonem crudelem nepotis mortem denuntians
perculit; totumque exercitum rumor tanti detrimenti conturbauit.
Ilico communis ratione consilii hostiliter inuaserunt ciuitatem;
cupientes tantae reuerentiae iuuenis uindicare sanguinem. Saxones
uero et franci. nihil circa urbem proficientes. sed pro plurimis
suorum exercituum occisis. nimium heiulantes; reuertebantur ad
castra. defunctorum cadauera deportantes. Nepotis uero morte.
hisque inoportunitatibus rex otho mestus. uidensque uenire
pagenses illius terrae ad urbem altrinsecus; dixit suis
principibus. Potestne haec urbs uallari nostro exercitu. ut qui
transuehuntur nauigio. non transgrediantur? Responderunt.
Nequaquam. quia sequana simplex et singularis. procellis suis
quatit muros ciuitatis. quin etiam incrementata. et repugnata
fluctibus maris determinato. cursu lunae crescentis. et
deficientis. incremento septenarii numeri. estuante fluctu;
praeoccupet portas. et menia urbis. Tunc rex otho misit ad
Richardum ut liceret ei oratu petere sanctum AVDOENVM. Data uero
orandi licentia; rex cum episcopis et ducibus. depositis armis.
uenit ad monasterium quod est in suburbio ciuitatis. in honore
cultuque sancti PETRI. sanctique audoeni dedicatum. Multa uero
donaria ibi largitus est; ipse et sui. residensque in eo
accersitis obtimatibus dixit. Quid nobis agendum sit animo
decernite. et quid huius negocii sibi uidetur rectum; intimet
quisque. Praecatu regis luthdouici. comitisque arnulfi subdolo
sophysmate decepti huc uenimus; quo non honorem recuperantes. sed
dampnum uerecundiamque atque confusionem nostri honoris turpiter
patimur. Nihil aduersus northmannos ullo hostili conamine
praeualere quiuerimus. quia per sequanae alueum. cuncta prospera
illis subministrantur. Intolerabili itaque crucior tristitia;
atque animositatae pungor praenimia. Incertum namque est mihi
praescire. quid agendum sit; in tam pestifera tristium euentuum
casuumque contritione. Vos qui natu sensuque maiores estis.
quorumque consilio quae exequenda sunt delibero cunctis; sagaci
internae meditationis cogitatu. rimamini quid oporteat
laudabiliter exsequi. Maleficum si uobis placet sophystam capiam
arnulfum. uinctumque catenis. Richardo comiti mittam eum; ut
uindicet de eo patrem suum. quia fraudulenter coegit nos huc
properare et regem luthdouicum. cupiens occidere ducem Richardum.
ut olim patrem suum. Tunc praesules et optimates; responderunt
regi othoni dicentes. Exsecrabile cunctis. atque uituperabile
omnibus erit si capiatur; sique Richardo ad puniendum mittatur.
Verecundia dedecusque obscenae confusionis et dampni. quae
condignae mercedis retributione pateris. non delebitur; quia tuus
exercitus Richardum et suos indigna obsidione opprimens. hic
iniuste moratur. sed de nostrae regressionis profectione. salubri
consilio stude; et ne deterius turpiusque tibi contingat. cum omni
intentione animaduerte. Nepotem tuosque comites. satellitesque. et
quam plurimos milites; huius obsidionis iurgio iuste perdidisti. quia
ciuitatem hanc iniuste inuadens obsedisti. Inconsultus etenim
suggestione uafri arnulfi. huc accelerasti; praecaue ne
inconsultus regrediaris. A mari ad sequanam usque conglobantur
omnes incole; postque biennium gestiunt te. aciebus praeparatis
inuadere. Non est nostrae ualitudinis nostrique consilii et opis;
diuturno temporis interuallo hic morari. Regem luthdouicum.
penitet nimium. huc uenisse; quia in huius obsidionis dilatione.
norit se nil proficere. Arnulfus uero plurimis sophysmatum
ambagibus intricatus. promulgato sui mendacii. ingenio. hic et hic
latitando. non ambit sermocinari tecum amplius. Et ideo internae
meditationis cogitatu retractans perpende; quid nobis transrenanis
agendum sit in ista obsidione. Vrbs non capietur. obsides non
dabuntur; uerum ineluctabile nobis dampnum accrescet uelocius.
Vtinam tuae iussionis praecepto. esset quisque nostrum; quo terram
peciit exordio natiuitatis suae. Sed quia nobis adhuc minime
sufficiunt uota. precamur torque prosperae regressionis uestigia;
terram nostrae natiuitatis repetitura. Huius igitur sermonis.
collocutionibus. rex otho submonitus. formidansque pestiferos
futuri periculi casus. quasi infra statum suae mentis receptus;
diutius meditans. infit principibus. Ne peiora prioribus
infortunia fortuitu patiamur; neue nostri inimici. nostri
detrimenti successibus exsultent amplius; iter nostrae
regressionis. si uobis libet cras repetamus. Hoc namque consilium
transrenani collaudantes per omnia. oratione fusa in sancti PETRI.
sanctique audoeni basilica; repetunt hylares tentoria. Arnulfus
uero comes relatu quorumdam. ut praeuideret ne caperetur edoctus;
obscurae noctis conticinio expergefacto suo exercitu. castris
tentoriisque complicatis secretius. atque ex omni suppellectili
oneratis equis et plaustris. noctu silenter cauteque. atque
clanculum profectus; repetebat rura flandrensia uelocissimus.

APOSTROPHA
Otho surge uelocius. et fuge nunc citus.
Natalem pete glebam.
Vindex nam superus. tua territat agmina.
Surgens nunc cito caede.
Ductor subdolus. euanuit tuus. en fuga.
Tu nunc erue praepes.
Contra uelle dei. quid adhuc recubas?
Fuge.
Nunc. i. nunc fuge. nunc nunc.
Cum northmannica praepedient tibi et agmina.
He heu. turpius ibis.
Gressum nunc pete. nunc fuge. nunc iter arripe.
Fidos caedere coge.
Rex nunc ne pereas fuge. caede liquesceque.
Septus labere coetu.
Richardus iuuenis probus. et pius. et bonus.
Agmen iam citat ingens.
Summus marchio. dux quoque patricius comes.
Et te cedere gestit.
Huius rector humi.
Locuplex. bonus. et sagax.
At non. aut uelis. extat.
Legum et distribuet populo moderaminum.
Iudex iustus. habenas.
Damnpi postque lugubria debita flebilis.
Digne scandet olimphum.

APOSTROPHA AD LVTHDOVICVM
Quem regale decus sceptrum. passimque choruscum.
Iactitat eximium.
Stemmate regali. quem exporgit sexu ab utroque.
Regia progenies.
Quem decet attolli summo conamine quae sunt.
Regia si peragis.
Et cuius proaui bis ter tria regna feruntur.
Conciliare sibi.
Cur uicibus tantis Richardum. sternere gestis.
Percelebrem iuuenem?
Perfidiae deditus. casso conabere cuncta.
Namque supra satis haec.
Nunc fugias pocius. magis haec sententia praestat.
Prepete equo et uolucri.
Contra northmannos olim cupisti.
Quid memor attigit es.
Nam captus belli certamine succubuisti.
Casibus innumeris.
Nunc fuge. cede. recede. itiner cape. praepeti gressu.
Viuere si cupias.
Iurgia nec repetas contra quem. dextera sanxit.
Iudicis aetherei.
Quem censura dei praedestinat omnipotentis.
Moribus et meritis.
Aecclesias altis extollens culminibus quo.
Aedificet. statuat.
Protegat et populum. coelestis pneumatis auctus.
Nectare septifido.
Muniat. exaltet. defendens adiuuet. atque.
Hostibus eripiat.
Ordinis atque gradusque monastica suppleat. ornet.
Stringat et amplificet.
Legeque normali compellens uiuere cogat.
Seruitio altithroni.
Sicque corollarii superi commertia lucrans.
Viuet in arce poli.

APOSTROPHA AD RICHARDVM.
Richarde. bonus. recolendus.
Digne uenerandus. amandus.
Et marchio dux comes almus.
Nam praetimidos faciendo.
Super hos timor irruit ecce.
Reges domini omnipotentis.
Ne sollicitus timeas nunc.
Iaculoque dei celeres iam.
Perculsi animo fugiendo.
Plures manibus. capientur.
Gladio plures morientur.
Sic uix patriam repedabunt.
Tu legibus. et populorum.
Iudex animos redomabis.
Ast aecclesias statuendo.
Famulatu sollicitare.
Practico theoricoque.
Triforme hoc ordinis agmen.
Deitate sacrae trinitatis.
Coges urgebis. et anges.

APOSTROPHA
Insidiis. rimisque hiantibus.
Cunctis malisque traditus.
Exosus nimium. ut putridum pecus.
Clades perosa. odibilis.
Pestifer et nocuus. quin perfidus.
Iniurius cunctis lues.
Et dicto et facto. meditamine.
Obnoxius cunctis. reus.
Amplius aut renoues. iam iurgia.
Nullos citabis litibus.
Desine Richardum iuuenem probum.
Praedestinatum iam deo.
Marchio. patrius. dux et comes.
Electus. almus. praepotens.
Egregius. iustus. pius. et probus.
Sanctus modestusque innocens.
Religionis apexque sacrae cluens.
Et forma normae praecluis.
IDEA summa boni huius lucidi.
Plebem fouet northmannicam.