B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   4 4
( f o l .  6 8 r - 6 8 v )


_____________________________________________


Multimodarum namque peticionum persuasionibus rex otho
compulsus; mouit tantae multitudinis exercitum. profectusque est
cum rege lutdouico super eptae riuulum. qui termino diremptionis
limitat; franciae northmanniaeque regnum. Tunc otho uocat arnulfum
incentorem totius mali. et requirit claues rotomagensis urbis. ut
sibi promiserat deportari. Arnulfus uero intentione argutae
mentis; coepit regem othonem affari. Domine rex. nemo
rotomagensium audet te aggredi; quia abhinc rotomagum usque extat
tellus siluestris. commoranturque latrocinia exercentes in eius
siluis et lucis. Est alius decursus aquarum in proximo. quae
uocatur andella. pratis omnibusque rerum affluentiis propensius
referta; ibi cras petimus figes tentoria. uenientque illuc
obtimates rotomagensium. ferentes tibi claues urbis et preciosi
honoris munera. Rex uero otho deprecatiuis coactus uerbis; abhinc
secedens in andellae fluuioli resedit pratis. Diluculo uero
subdolae calliditatis comes. stetit ante othonem regem.
episcoporum coetu. ducumque et procerum frequentia constipatum. et
refulgentem. Cupiens autem Richardum praefulgidae adolescentiae
multare pubem. regesque conducere ad rotomagensem urbem; dixit ad
othonem. Rubore futurae subsannationis rotomagensesque confusi;
uerecundantur claues mittere mittere tibi. nisi oppressi fuerint
immanitate hostili. Duorum igitur regum tantorumque ducum et
procerum exercitu uallati; non different ciuitatem reddere tibi.
Quapropter precatur te obnixe meus senior rex luthdouicus; ut
proficiscaris ad urbem rotomagensem matutinus. Mitte ante
conspectum tuae maiestatis robustissimam legionem; quae inuadens
hostiliter praeoccupet ciuitatem. ut si quos forinsecus. stantes
certaminis gratia inuenerit. ad ciuitatem ferociter retrudat;
hincque tentoria tua illorum securus. ad portam beluacensem figat.
Cum autem appropiaueris. tuus meique exercitus senioris. eos
sollicitos reddat. sicque in primo certaminis apparatu; eoque
praelii conflictu. contemplari quiuerimus. cuius ualentiae et
fortitudinis haec urbs extat.
Tunc quidam nepos regis othonis; dixit uerbo elationis. Domine rex
si libet tibi antecedens ibo; castraque tua metabor. si forte
ingruerint contra me bella. ego conteram gladio. eorum milia.
Experiar cuius habitudinis. cuiusue ualentiae uel fortitudinis
sunt in praelio; cuiusue cautele. prouisionisque et prudentiae in
bello. Contra dacos et alanos gothosque et hungros. saepe
dimicaui; uerum contra northmannos nunquam certamen inii. Aciebus
praeparatis lacescens eos expugnabo ciuitatem. et dissipabo
dispergens aduenae gentis plebem. Hoc autem referebat iactantia
iuuenili; ignorans uarium casualemque euentum praelii. Extimplo
rex otho humillimis regalium peticionum monitis coactus; citato
exercitu progreditur. mittens ante se peruersae elationis nepotem
adornatis legionibus.

APOSTROPHA
Otho rex magnus recolendus atque.
Cur Richardum percelebrem sacrumque.
Nobilem iustumque probum modestum.
Marchionem. patriciumque sanctum.
Et ducem nunc magnanimumque fortem.
Ambis infesto laniare coetu.
Et maligno contaminare nisu.
Et honorem tollere principatus.
Quin potenti sistere cogitatu.
Nutui regis superique summi?
Posse nullus nam supero resistet.
Velle nec iam sydereum reflectet.
Hic comes dux patriciusque summus.
Marchio sanctus. celebris modestus.
Legibus plebem moderabit almis.
Torquet astutus laceros reosque.
Atque iustis praemia digna dedet.
Moribus sanctis meritisque fulgens.
Sic poli splendentia scandet astra.
Tu potens rex atque uigens ualensque.
Contereris numine sempiterno.
Incubabis ridiculaeque sannae.
Sicque northmannis reprobatus ibis.
Ad tuae sedis uerecundus aulam.