|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 4 3
( f o l . 6 4 r - 6 8 r )
- _____________________________________________
- Ilico satellitibus constipatus. prudentissimis et
praeclaris; coepit praedignis bone operationis. choruscare
diuinitus factis. Emula uirtutum proponebat largiflue praemia
cunctis; monachosque et clericos. atque laicos; cogebat incumbere
famulatibus diuinis. Moribus autem et meritis. splendide fulgebat
opimis; iustisque clerum. ac populum strenuae moderabat habenis.
Vindex autem erat. sed uerus scelerum; largifluusque dispensator
bonorum. Siluestres namque dapes. ingens diuersarum ferarum copia.
ministrabat illi. quia post legitimam iudicii iustitiaeque
discussionem. tradebat se uenatui. Meritis mactus successibus
crescebat adolescens; pullulantium uirtutum exaggeratione. uicia
abolescens. Tendebat soller. sequaxque perfectionis ad summum
bonitatis; ut quiret gratulari futurae requiei tempore cum
sanctis. Eo namque tempore erat quidam Rodulfus cuius agnomen
torta uocabatur. qui totius northmanniae honorem post mortem
vuillelmi. altius ceteris comparibus sibi uendicabat; et res
dominici iuris indecenter sibi usurpabat. Distribuebat unoquoque
die Richardo decenti puero. cum suis tyronibus; diaria
propensa denariis bis ter tribus. Affligebanturque eius
domigenae penuria constricti nequiter et fame. Quapropter
Richardus industris scientiae ephoebus. asscitis regionis
northmanniae principibus; quid de inopia modicae distributionis
ageret. ab eis sciscitatur. Principes uero quia illi sacramento
uere fidei colligati. et aliquantuli beneficiis eius munificati;
nuntiauerunt Rodulfo agnomine tortae. animositatem irascentis
senioris. Ille autem commilitones suos remisit ad Richardum
sagacissimae probitatis puerum. deprecans ut liceret uenire se
ante illum et expiare se his quibus offenderat eum. Tunc
memorialis puer. expensis illorum peticionibus; respondisse
fertur. Scitis meum auum hanc urbem praeliis quamplurimis
uendicasse sibi? Responderunt. Scimus. Et ille. Meusne pater sorte
hereditaria. hanc urbem tenuit? Nonne post aui. patrisque necem.
possidere hanc iure hereditario debeo? Videte si pater eius aut
auus aut proauus hanc urbem ut tenet tenuit; Et rimamini cuius est
praeiudicium. meum an suum. Illis autem super talibus dictis
stupentibus; subintulisse caute dicitur. Si nostra gratia uult
promereri ullatenus; exeat a ciuitate quantocius ipse et omnis
familia eius. et moretur in uilla uno miliario ab urbe segregatus.
donec legatos suos mihi mittat; et quid illi remandauero audiat.
Quod si floccipenderit nostrae praeceptionis consilium; nos
abdicabimus omnimodis eum. et mittemus ad francigenas. ut super
hoc negotio. dent nobis salubre consilium. Illi uero quae
audierunt. Rodulfo tortae renuntiauerunt. Ille uero. egressione
sua suorumque putans placari seniorem suum; quin etiam formidans
superuenturum franciscae gentis exercitum. digrediens cum omni
familia. a ciuitate. moratus est in pratis rusticorum.
Interim RIchardus tantae industriae puer. confirmat sibi
sacramento uerae fidei deuios milites; santiens uinculo
fidelitatis. etiam totius urbis conciues. Insecuta namque die
Rodulfus tortae plures commilitonum ad tantae misit modestiae
puerum; ut permitteret se ad iudicandum et ad iustificandum
uenire ante illum. recipiendo pignus offensionis debitum.
Tunc puer praecautus argutae mentis animositate
commotus; Scitis inquit quia inauditum praeiudicium
mihi olim fecit? Responderunt. Scimus. Nonne temeritate
suae audaciae adhuc facit? Prata rusticorum meorum
falcibus tondit; equis depascit. calcibus conterit. uacas et
arietes. tauros et porcos occidit. et comedit. Si non discesserit
a nostris finibus exterminatus; incurret debitum periculum
uelocius. Vos suasistis usque modo illi. et adhuc suadetis; sed
nequaquam illi proderit. Illi autem super talibus dictis
admirantes; ceciderunt in faciem suam dicentes. Domine precamur ne
irascatur. neue deseuiat in nos furor tuus. quia tui per omnia
fideles sumus. nec illi umquam adherebimus. Illi autem
discedentes; quae audierunt. Rodulfo tortae renuntiarunt. Ille
uero diffidens sui; prata celeriter deseruit. et cum omni familia
concite parisius uenit. Videns autem filius eius qui erat
parisiacae urbis episcopus. repentinum aduentum eius; diriguit.
imoque trahens a pectore suspiria dixit. Cur pater cum omni
utriusque sexus familia. huc accelerasti? Ille uero detrimenti sui
episcopo casum. atque calamitosum infortunii sui; retulit
periculum. Episcopus et pater eius misit. et remisit legatos ad
tantae fortitudinis puerum; sed non profuit illis in prosperum.
Videntes autem seniores northmanniae. quod tam prudenter
exterminasset principem militiae; timuerunt illum ualde. Cum autem
insignibus tantisque refulgeret indiciis praesentis futuraeque
bonae operationis. galliaque commorantium mentes tanti tamque
sagacis percelleret fama adolescentis. atque rutilans copiosis
quaternarum uirtutum profusius incrementis. regnum northmanniae
nulli subactus nisi deo. disponens ut rex; moderaret iudicio iusti
regiminis; Hugo dux magnus cernens eum uigoratum. et praecellentem
in omnibus factis; mandauit ad se uenire comitem bernardum
commorantem urbe siluanectensi. asscito pariter bernardo
rotomagensi. Quibus ait. Plurimorum insidiatorum Richardi
adolescentis comitis legatos habui; qui retractant et conantur
terram northmannicae regionis inuadere. congres
sione hostili Richardus nec regi nec duci militat. nec ulli nisi
deo obsequi praestat. tenet sicuti rex monarchiam northmannicae
regionis; et non habet amicos sibi conexos. inextricabili foedere
adiutorii et societatis. Arnulfi comitis perfidia; pater illius
occubuit. uidete ne perfido eiusdem calliditatis liuore decipiatur.
Rex autem non inmemor ante malorum. animositatem sui
detrimenti et captionis adhuc ruminat. et quaerens interitum
uestrae perditionis; illius rei dolo plurimos sibi associat.
Quaerite ergo salubre uobis consilium ut securi insidionum et
deceptionum; non timeatis fatalem mundanae uariaetatis euentum.
Hoc autem dux hugo magnus propinabat proposito cautae intentionis;
cupiens et desiderans filiam suam coniungere. Richardo duci copula
foederis conubialis. Tunc uterque bernardus. Nescimus domine super
hoc rimari consilium; sed tua pietate da prosperum huius
inuectionis solatium. Huc usque. tuo consilio prospero recti
itineris callem tenentes gradimus; abhinc obliqui itineris ambages
penitus abdicantes. te duce aduocato. quin etiam consiliario.
salua fide quam Richardo comiti fecimus; gradiemur. Hugo uero
secreti sui beniuolum coepit paulatim pandere propositum.
Requisistis adhuc Richardo duci northmannorum. uxorem uoluptuosae
humanitati et dignitati eius congruam et habilem? Responderunt.
Nequaquam. At ille. Quorsum intentionem uestri consilii uertitis.
uel cuiuslibet filiam illi uendicando subiugabitis? Bernardus uero
siluanectensis affectuosa talium proposicionum inductione.
animaduertens intentionem sui senioris; respondit proloquio
argumentosae mentis. Domine; ignoramus cuius. nisi tuam. Hugo uero
magnus intelligens animaduertisse utrumque affectum uoluntatis
suae; aperta cordis sui intentione dicitur respondisse. Non est
quippe mos frantiae. ut quislibet princeps duxue constipatus
habundantius tanto milite. perseueret cunctis diebus taliter in
dominio dicionis suae; ut non aut famulatu uoluntatis suae. aut
coactus ui. et potestate. incumbat accliuius imperatori. uel
regi duciue. Et si forte perseuerauerit in temeritate
audatiae suae. ut non famuletur alicui uolenter. praecopiosa
ubertate sufficientiae suae; solent ei rixe dissensionesque
atque casus innumerabilis detrimenti sepissime accidere.
Quapropter si placuisset Richardo duci tuo nepoti. se
ipsum flectere ut militaret mihi. uestro saluberrimo consilio.
sponte filiam meam conubio illi iungerem. et terrae quam
hereditario iure possidet; continuus defensor et adiutor contra
omnes adessem. Tunc comes siluanectensis bernardus; dixisse
fertur. Quoniam quidem Richardum adolescentem ducem meum nepotem
captum pridem detinuit; omnesque northmannos perfidem rex
luthdouicus perdere uoluit. melius opto si filiam tuam dederis
uxorem illi; ut militet tibi quam doloso regi. Dedit itaque hugo
dux magnus Richardo nobilissimo adolescenti filiam suam.
firmamento sacramenti. non tamen statuta lege. fescenninae
coemptionis; uerum denominato iuratoque termino. conexionis
conubialis. Cum autem huius ueridicae relationis fama. regis
luthdouici aures cordis percelleret; comitemque arnulfum futurae
ultionis interitum penitus formidantem perturbaret. quod Richardus
northmannorum dux filiae hugonis magni maritali conubio gratia
posteritatis et successionis se copularet. seruicioque eius pro
ea. proque uniuersi solatii adiutorio incumbens. militansque
coniunctae amicitiae competentia. federisque insolubilis nexu. se
illi colligaret; nimii tremoris timore perterriti. ne tantorum
duorum ducum militum frequentia contriuerentur subacti uermandensi
pago decursa renuntiataque utrorumque legatione occurrentes
inuicem sibi; quid agerent super pestifero coniuratae
conspirationis duorum ducum consortio; coeperunt rimari. Dixit
autem luthdouico regi. comes arnulfus; desiderans adnihilare ac
perdere primeuae floris adolescentem Richardum ducem. totis
uiribus. Hugonis magni ducis pater. robertus super patrem tuum
karolum fauente Rollone auo Richardi ducis sceptra huius regiminis
iniuste suscepit. et pene tota frantiam sibi praue subiugauit. Cum
autem tale seuerae altercationis diuortium inmensium
succresceret. frantiaque pestifero duorum regum conflictu
desolata. execrabile casualis detrimenti iurgium flebilis perpessa
esset; Karolus pater tuus francisci solacii spe omnino priuatus.
opisque auxiliatricis sui per omnia indigus. heinricum
transrenanum regem expeciit uelocius; et ut contra Rotbertum regem
super se exsecrabili francorum temeritate constitutum feritaret.
exercituque conglobato secum. frantiam ueniens contra eum audacter
debellaret; lothariense regnum se illi daturum spopondit
ultroneus. Vt autem illius temporis cursu. se habuit res illius
certaminis; non inexpertum est nostrorum ulli. Rotbertus digne
praelio interiit; karolusque rex pater tuus habenas regni iuste
obtinuit. Hugo autem flius eius. eiusdem praesumptiuae temeritatis
ueneno infectus. sceptra istius regni conatur super te inuadere;
teque atque me tuum fidelem. utrumque penitus perdere; conciliato
sibi northmannorum duce. Rimari igitur condecet rex
praepotentissime; qualiter possis regnum frantiae. tueri et
regere. Principes namque huius terrae adherent obedienter hugoni;
et famulantur libenter ei. Aduersus huiusmodi uerba; respondit rex
arnulfo comiti. talia. Da mihi consilium. quo hugonis contumacis
arrogantiae. queam resistere; me meumque regnum tueri. et
protegere. Arnulfus uero comes dolosus. cupiens Richardum ducem
perdere. et adnihilare cum suis omnibus; ne quiret inmeritam necem
patris sui ulcisci uenturis diebus; coepit regem confortari uerbis
fraudulentibus. Consilium dabo tibi salubre et prosperum; quo
quibis conterere et prosternere hugonem et ricardum. Da othoni
uxoris tuae fratri quod pater tuus patri suo spopondit regi
transrenano. Lothariense regnum; ut deuastans terram hugonis tibi
resistentis parisius usque et obsideat. et capiat tibi rotomagum.
Sufficientia igitur illius terrae profusius locupletatus;
frequentiaque optimatum propensius constipatus. atque praesidiis
tantarum urbium mirabiliter adultus; quiueris contra ducem
hugonem praeliari securus. Est namque tellus northmannica.
omnium rerum sufficientia prae caeteris habundantius
plena; aprorum. ceruorumque. ursorum. atque capreolorum
uenatu affluenter repleta; omniumque uolucrum siluestrium.
et altilium multimodis pullis incrementata; pisciumque
diuersarum specierum generum fecunda; quin etiam omnium
bonorum largitrix. quibus indiget illius incola. Talium ubertatum
tellurem. oportet te possidere; quia aui et proaui caeterique
antecessores. eam propterea tenuere. Memor sis malorum et
iniuriae; quae tibi northmanni fraudulenter intulere. Facile
poteris eorum multitudinem ab illa terra delere; quia sunt
formidolosi et aduenae. solentque latrocinia exercere. Maioris
pretii ualentiaeque et affluentiae extat tellus northmannica; quam
lothariensis terra. Rex igitur luthdouicus. his et huiuscemodi
persuasus; respondisse comiti arnulfo dicitur. Tante nobilitatis
comes. tantaeque astutiae et prudentiae princeps. oportet ut
expleat fideliter. quod suo seniori suggerit consilians sagaciter.
Igitur quoniam omnibus meis notior et credibilior. ualentiorque
es; precor ut quod disposuisti relatu honesti consilii. gratia
expeditionis othoni regi subministres. ut strenuo interuentu tuo
asscita uniuersa bellicosa manu seditionis. ueniat depopulans quae
sunt hugonis. ad moenia parisiacae urbis. Resipiscere eum
pestiferae subuersionis interitu cogat; multisque depraedationibus
et incendiis eum dilanians; penitus conterat. Pro regno
lothariensae. northmannicum nobis adquirat; incolasque illius
nobis rebelles forinsecus detrudat. Saxonicum robur experiat
northmannica tellus; et si forte quiuerit contra colluctari.
probet suis iuribus. Rotomagum nobis obsideat et capiat.
Richardumque tantae superbiae adolescentem capiens; floccipendat.
Arnulfus uero comes. praeoptans penitus perdere diuae memoriae
Richardum ne uindicet patris sui sanguinem innocuum; festinat
citius ad othonem regem transrenanum. ueniensque ante illius
conspectum; uerbis humillimis dixit ad eum. Rex francorum
luthdouicus; carae inextricabilisque amicitiae tibi munus.
Pestiferam insolentiae. et temeritatis hugonis ducis. et
Richardi northmannorum comitis non ualens ferrae
contentionem; mittit me tibi. ut aliquod illi gratia tuae pietatis
praestes solamen. Hugo filiam suam Richardo adolescenti. maritali
foedere conubioque iungit; ille uero suus miles effectus. gratia
illius amoris. ut domino per omnia oboedit. Illius animatus
militari exercitu. ambit franciae regnum inuadere; eiusque habenas
et sceptra. ut eius pater pridem; accelerat possidere. Retunde
illorum precamur praesumptiue uoluntatis arrogantiam in uirtute
tua; et destrue illorum peruersae elationis iactantiam potentia
tua. Si nostrae deprecationis expleueris uotum. sique obsidens
rotomagum. northmannicum adquisiueris nobis regnum; dabimus tibi
in perpetuum lothariensae regnum. quod patri tuo fuit repromissum
propter praelium suessonico campo mirabiliter peractum. Otho uero
praeoptate legationis sermone gauisus asscitaque et coadunata
orientalium profusius manu. conuentione de regno facta; uenit
uelociter. deuastans omnia parisius; occurrente illi luthdouico
rege cum magno exercitu. Omnibus quae erant hugonis consumptis et
deuastatis; dixit comes arnulfus othoni regi. Haec urbs perhenni
sequanae limbo undique secus percincta; uiget inexpugnabilis ab
omni gente superuentura. Praecamur itaque uerte tantarum legionum
exercitum; ad rotomagensis urbis pagum. quia antequam northmannici
ruris fines attingas; deportabuntur tibi illius ciuitatis claues.
APOSTROPHA AD ARNVLFVM.
Posse sistere cur dei.
Omnium quoque praescii.
Velle cuius. opus manet.
Et calor petit omnia.
Regibus cupis asperis.
Contumacibus. improbis.
Arrogantibus et malis?
Quamuis emeritum ducem.
Heu patrem tetigit tuus.
Istius pueri sacri.
Mucro. sanctior ut foret.
Testis almifluus dei.
Vota non tua friuola.
Velle prospicient tuum.
Ecce sed comes almior.
Marchio locupletior.
Duxque sanctior omnibus.
Nobilis. celebris. pius.
Iustus. almificus. probus.
Sanctus. innocuus. bonus.
Omne iam statuet bonum.
Omne conteret et malum.
|
|