|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 4 2
( f o l . 6 3 r - 6 4 r )
- _____________________________________________
- Gerberga uero regina paterno fraternoque patrocinio
penitus desolata. tantaeque anxietatis detrimentum perpessa.
nulliusque solaminis spe subnixa. quin etiam timens perdere regna;
antistitum consilio petiit hugonis magni ducis suffragia. Quam
hugo dux magnus. et episcopos cum illa comitatos reuerenter
suscepit; et quae necessaria erant honorifice distribuens. secum
diebus multis detinuit. Interim autem misit siluanectensem
bernardum comitem ad rotomagensem militem bernardum. ut conuocatis
optimatibus northmannici consilii. properarat contra se ad sanctum
clerum. Qui iussa citius dicto adimplentes; uenerunt contra
hugonem magnum ducem. praeeunte bernardo ad praedictum locum
festinanter. Tunc dux magnus et episcopi; dixerunt northmannis.
Reddite nostrum nobis seniorem; luthdouicum regem. At illi. Non
reddetur; uerum tenebitur.
Tunc magnus hugo. Vobis autem dabimus filium eius et duos
episcopos. tyronesque domus suae quos quotque uolueritis pro eo;
ut francigenae praesules comitesque et principes atque abbates
ueniant contra uos ad praefiniti temporis placitum; et sacramenta
integre ueraeque fidei terram northmannicae regionis auctorizent.
et corroborent. atque sanciant omnes Richardi et posteris suis in
perpetuum. Hugo uero magnus deduxit regem ad sua; ut
congratularetur cum suis. et uxore sua. Statuta uero diffiniti
termini tempore; asscita militari manu. cum praesulibus franciae.
uenit rex super fluuium eptae contra northmannos. cum magno duce
hugone. Licetque filius suus quem pro se dederat esset rotomagensi
urbe mortuus; manibus supra philacteria reliquiarum positis.
propriis uerbis fecit securitatem regni quod suus auus Rollo. ui
ac potestate. armis et praeliis sibi adquisiuit. Ipse et omnes
episcopi. comites et abbates. reuerendi; principesque franciae
regni. Richardo puero innocenti; ut teneat et possideat. et nulli
nisi deo seruicium ipse et successio eius reddat. et si quis
peruersae inuasionis rixatione contra eum congredi. uel alicuius
rixationis congressione. inuadere regnum maluerit; fidissimus
adiutor in omni aduerse inoportunitatis necessitate; per
omnia extiterit. His taliter legitimae diffinitionis facundia
determinatis; rege luthdouico astante hugoneque magno duce et
suis; proceres brittonum et optimates northmanni Richardo puero
ineffabilis probitatis. uice cordis manibus. libentissime datis.
sacramento fidissimae christianae securitatis fecerunt iterum
fidem militationis. auxiliique et seruicii. Tunc northmanni et
brittones Richardum tanti honoris tanteque dignitatis. tantaeque
speiciei puerum; adduxerunt nimium gaudentes rotomagum. Cum autem
utriusque sexus. senes iuuenesque. pueri et infantes. uurbe
territorioque ipsius pagi commorantes. comperissent quod Richardus
desiderate uisionis puer acceleraret; frendente uulgo passim prae
gaudio. irruenteque profusius plebe super plebem; pro recuperatae
salutis solatio. comprimente feriter turbis innumerabilibus
exaggeratis populum populo; festinabant currere. licet non ua
lerent. mutuae coaceruataeque oppressionis praepediti obstaculo;
obuiam almifluae mellifluaeque innocentiae puero. Clerus totius
regionis. rebus monasticis praeparatis. uix propter impetum
tumultuosae multitudinis. extra suburbana rotomagensis urbis
exiliit; collaudansque deum pro recidiuae tripudio prolis.
ferensque corpora sanctorum in feretris. deduxit eum ad altare
usque sanctae dei genitricis.
APOSTROPHA
Urbs luculenta micans. milite sacro.
Cunctorumque bonorum ubere plena.
Tranquillo residens; effera portu.
O rotomage; cape perpete leta.
Diuino reducem. nectare plenum.
Patriciumque ducem; iure potentem.
Mirificus quoniam hic. almificusque.
Mellifluus pariter dux comes. atque.
Patricius tibi erit. marchio constans.
Et cuius famam olim redolentem.
Augere propenso sat probitatum.
Quatuor agnoscent climata cosmi.
Sanctior extiterit nemo quod ipso.
In facto. dicto. quin meditatu.
Extat nam in tribus his summa negoci.
|
|