B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   4 1
( f o l .  6 1 v - 6 3 r )


_____________________________________________


Interea rex luthdouicus. custodum spoliorum cupiditate
deceptorum. manibus euasit; et hac illacque fugitans. alipedis
equi. cursu errabat inani. Quem quidam rotomagensis miles. inermem
huc illucque fluctuantem conspiciens aggreditur. et eum proprio
nomine compellans; asperis uerbis affatur. quorsum rex ludouice
tendis? Quoue tenes desolatus iter? Non nostris elaberis finibus;
quos iniuste inuadens. te stulte irrepsisti. His dictis torquens
campitorem equum; et irruens super regem luthdouicum. per habenas
freni coepit eum; atque ui compellebat equitare secum. Rex autem
omnibus armis priuatus; nec erui potens a tenentis manibus. dixit
ad illum mestissimus. Quis es. uel quo me iturum esse contorques?
Respondit. Rotomagensis. Et illuc te ducam; nec tuae potestatis
ullatenus deinceps eris. Rex autem diffidens sui. mestusque
necessitate imminentis periculi; dixit ad uiolentum captorem sui.
Miserere precor miserere mei. et erue me per tuam pietatem de
manibus querentium animam meam. et insidiatorum mihi. Restitue
me monti lauduno. ut queam gloriari; et gaudere francisco imperio.
Nulla gloria quaeretur sine te mihi; omnisque facultas et honor
qui meus fuerit, tibi erit. Regem te super me si uolueris
constituam; si non. dimidium regni concedam. Rerum
uerborumque fiat maxima fides inter me et te; sacramento
colligationis christianae. Haec repetens rex crebrius.
et exorans cum lacrimis; proruit de equo ad pedes se
ducentis. Tunc miles percussus mente. lugubri gemitu regis.
coactusque peticionibus multimodis; lacrimis ita fatur obortis.
Promissionum tuarum fac mihi fidem; ego conducam te lauduno
saluum et incolumem. Voluntarie uero pacta factaque fide; coepit
miles regem conducere. relicto recti itineris calle. Interea
rotomagensis bernardus. ereptione regis mestissimus; misit concite
legatos. ne transiret rex luthdouicus. ad omnes sequanae portus.
Ipse uero citius quam potuit. tardum regem anteuolans praecessit;
et rotomagum praepetibus equis. cum suis militibus accelerauit; et
qui regem perquirerent fidissimos exploratores. ad omnes fines
regionis illius misit. Miles uero qui regem liberare conabatur.
domi ne forte inueniretur retinere illum noluit; sed noctu in
sequanae insula reposuit. cupiens conducere eum ad laudunum
exploratoribus fatigatis et reuersis. Exploratores igitur scientes
quod ab illo milite haberetur rex luthdouicus; uenerunt ad domum
eius. et accipientes uxorem filiosque et filias. equos. et equas.
oues et boues. omnemque supellectilem eius; deduxerunt ad
rotomagum bernardo citius. Miles autem sciens nullatenus posse
abscondi amplius regem; uenit quantotius ad bernardum
rotomagensem. et prouolutus ad pedes eius; deprecabatur ut
recipiens regem. redderet suam sibi uxorem. Bernardus uero solito
laetior. recipiens mestum. captumque regem; reddidit ei suam
uxorem. Misit igitur ad siluanectensem bernardum; et mandatum ei
optatum regis euentum. Bernardus uero comes hylaris et laetus.
consurgens ilico noctu. ad hugonem uenit ducem magnum parisius;
qui dixit ei. Audisti domine uentilante fama alicius rei
nouitatem? Respondit. Nullius. Et ille. Pro certo comperias
haygroldum regem dacorum propter Richardum nepotem meum
suumque propinquum bellasse contra regem luthdouicum. et in
ipso certamine. quater quaternos comites peremptos; et
monasterioli castri comitem herluinum et fratrem eius
lantbertum. quin etiam prostratis cede asperrima francigenis;
regem ipsorum fugatum et captum. et adhuc rotomagensi
urbe sub custodia dacigenae bernardi mancipatum. Hugo autem dux
magnus. super quod dicebatur stupens; dixit. Modo regi quod
meretur accidit; atque comiti herluino quod dignae decuit.
caeterisque consiliariis quod oportebat pati. Vuillelmus namque
dux northmannorum pro regis fidelitate et francorum. proque quod
herluino pridem ablatum reddidit monasterioli castrum.
martirizatus occubuit; et rex quem decuisset exsecrabile scelus et
inauditum ulcisci. consilio herluini et arnulfi perfidi; filium
eius sub custodia tenuit. et terram hereditariam illi; sibi
iniuste uendicauit. Superni regis arbitrio. condignam talionem
patitur rex luthdouicus pro vuillelmi ducis filio nepote tuo. quem
captum tenuit; proque terra quam sibi usurpauit. Maioris namque
consilii quam caeterae gentes sunt northmanni; qui regem
luthdouicum subegerunt astu tam peruicaci. Tunc bernardus. Domine
memento. quae mihi meoque nepoti spopondisti; et ut decet te iuua
et succurre illi. Dux uero respondit. Antequam liber a custodiae
impedimento reddatur. regnoque francisci imperii sublimetur rex
luthdouicus; terra northmannicae regionis. quieta et solida. et ab
episcopis comitibusque et abbatibus sacramento uerae fidei
Richardo tuo nepoti sancita. et inconuulsae auctorizata tenebitur.
Interim luctuosa fama ad aures gerbergae reginae perlabitur; et
quod captus esset rex. bisque nouem comites interempti. ceterique
fugati; enucleatur. Regina uero lugubres regis sui coniugis
suorumque incessanter casus deflens; animumque suum tanti
infortunii anxietate atrociter contorquens. nullumque salubre sibi
consilium inde; in tota francia repperiens. misit ad patrem suum
transrenanum regem heinricum. et ad othonem fratrem suum. flore
pubertatis nitidum; mandans plorabile sui detrimenti negotium. et
ut asscito militaris manus exercitu; obsideret rotomagum
redempturus. ui et potestate suum seniorem regem luthdouicum.
Heinricus autem rex gerbergae reginae filiae suae. non se uenturum
remandat ob obsidionem ad rotomagum. quia merito et dignae atque
ultione dei rex luthdouicus adquisitum praeiudicio patiebatur hunc
casum; quia filium vuillelmi ducis. qui pro fidelitate sua arnulfi
perfidia occubuit; captum in custodiam tenuit. totamque regionem
northmannicam. quam suus auus praeliis adquisiuit sibi; iniuste
uendicauit. Interea rex aygroldus northmannos pagensesque omnes ad
fidelitatem Richardi pueri uicissim consolidabat; iura legesque et
statuta Rollonis ducis. tenere per omnia cogebat. Urbes et
castella. munire firmiter satagebat; ne forte fortuna uices suas
aduersa uerteret.

APOSTROPHA
O pius. prudens. bonus. et modestus.
Fortis et constans. sapiensque iustus.
Diues. insignis. locuplexque. sollers.
Rex haygrolde.
Quamuis aut sis crismate delibutus.
Vt sacro baptismate non renatus.
En uale. salueque. et aueto semper.
In deitate.
Qui Richardum percelebrem tuendo.
Rege capto. francigenisque stratis.
Praelio certaminis et peracto.
Vindice dextra.
Regni habenas nunc moderans potenter.
Et ligas cunctos. fidei tenore.
Seruientes ut famulentur omnes
Ecce Richardi innocenti perpete pusioni.
Nobili prosapiaque creto.
Atque florenti. meritis et aeuo.
[.]bere et almo.