B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   4 6
( f o l .  7 1 r - 7 2 v )


_____________________________________________


Igitur plebeio huius nocturnalis murmuris tumultu.
sonipedumque strepitu. reges exterriti. nimieque formidinis
tremore perculsi. in caligine obscure noctis putabant gratia
certaminis Richardum adesse cum suis. Repente conclamata est
omnium salus. uitaeque fiducia. spesque uiuendi recessit ab
omnibus. Ignorabant enim quid agerent. fluctuantes quo se fuga
uerterent. Mens siquidem illorum trepidis rebus nutabat. corque
praetrepidum indiguumque ueritatis. huc illucque uacillabat. Alius
enses amplexatus ut amens. fugitabat. alius scuta. reuellens
insano spiritu; quasi per latebras errabat. Alii uero tentoria.
castraque terratenus prosternebant. alii autem equos faleris
exornabant. Hic hac illacque quo nesciebat cursitabat; hic
stupefactus et tremulus. unoque obtutu. defixus haerebat. Hic
inter fluctiuagam tremulamque plebem. queritabat suum seniorem.
hic inter commixtum gregem inermis. palpabat clamitans suum
militem. Hic pede celeri gressu. fugam petebat; hic equis
calcaribus citatis. inermes fugitabant. Hi trilices loricas.
galeasque auro comptas furtim abscondebant. hi ornamenta
regalia. caeteraque sibi uendicabant. Pauidorum exercituum
murmur multus alte resonabat; uocisque inarticulatae
tumultus. clamorque ululatuum confuse tinnebat. Quapropter
tumultuario plebeioque huius confusae altiuolaeque uociferationis
tinnitu. rotomagenses excitati. formidantes ne praeoccuparentur
repente futurae crepusculo diei; munierunt urbem custodibus
armatis. ipsique peruigiles praestolabantur tristes euentus.
praeoptati praelii. Cum autem aurora tenebrosae noctis caliginem.
puniceo amictu emicans disicaret. rebusque color nationisque
imaginato rediret; coeperunt transrenani magalia succendere
iterque desideratae regressionis repetere. uiarumque ignari hac
illacque pauidi fluctuare. Ricardus uero dux magnanimus. florida
congruae pubertatis lanugine decorus. huius rei euentu hilaris et
letus. uoluit illos aggredi cum suis omnibus praeparatis aciebus.
Rotomagenses uero praecupide congressionis propositum. a duce
tanto amouere conantes. dixerunt blande unanimes. Domine dux
praepotentissime. tenera uiges adhuc aetate; esque spes nostrae
salutis et fiduciae. formidamus. si iueris ne praeoccuperis morte.
Hac simultate decipi ut remur nos autumant. nobisque sic urbe
prosilientibus. capere eam praeiudicant. Non est nostri consilii.
te nobiscum ad huius certaminis praelium congredi; uerum
qualicumque modo huius rei sors se habeat. uiriliter cum pluribus
urbem custodi. Nos uero eos caute prosequemur; et armis eos
lacessere conabimur. Huius blanditii syrmate uix euictus Ricardus
iuuenis praecluis nobilitatis. urbe cum pluribus remansit;
caeterique satellitum et tyronum. agmina regalia prosequentes;
prosternebant plurimos occidentes. Tandem quaedem phalanx
rotomagensium commisit ad siluam quae dicitur maliforaminis cum
eis praelium; atque opitulante deo. deuictis hostibus obtinuit
triumphum. Altera uero contio similiter rotomagensium. praestolans
ad exitus siluarum duorum regum exercitum; prosternit et occidit
plurimos hostium. fugatque caeteros usque ad ambianensem pagum.
Rotomagenses autem potiti de inimicis uictoriam; urbisque
remeantes ad praesidia. quae acciderunt retulerunt Richardo omnia.
Tunc Ricardus recolendae memoriae marchio. duxque et patritius
praecellentissimus. grates praemaximas regi saeculorum cum omni
clero et populo reddidit mansuetissimus. multaque beneficia et
donaria sacrosanctae aecclesiae distribuit letissimus. His ita
diuino nutu expletis; coepit praecipuus in omni terra
northmannorum brittonumque. francorum et burgundionem
haberi. Nitebat enim progenierum nobilitate; florebat
bonitatum agalmate. Moribus erat illustris. sublimiorque
merito astris. Effigie rutilabat; nullique pietate secundus
erat. Statum reipublicae arcos mellifluus adornabat;
omnisque boprobitatis fama. super aethera notus erat.
Monstrabat sollers iugibus factis. studiis exemplis et documentis;
omnia commoda imitandae bonitatis. Vultu clarus erat; omnique actu
clarior cunctis extiterat. Dulcis emicabat eloquio; habitu et
incessu omnibus suauior. Nitidus ore mellifluo; serenus semper
corde iocundissimo. Feruebat namque fide. spe. et caritate;
duplicique dei et proximi dilectione. Prudenti simplicitate
renitebat; simplicique prudentia choruscabat. Iurgia litesque et
rixas strenue sedabat; populumque ut pater filios. amicabiliter
regebat. Exuberabat bonitatum commodis; informabat plurimos
probitatum exemplis. In domo quippe eius ueritas erat et gloria;
in operibus illius aequitas splendebat et iustitia. Optimatum
namque francorum et burgundionum gesta dirigebantur eius
prouidentia; reique publicae tractabantur utilia. illius
prudentia. Eius namque sanctitatis. dignitatis et affluentiae
longe lateque diffundebatur experta opinio. flandrenses et
orientales obtemperabant eius imperio. Verum. quoniam minime ualet
lucerna coelitus candelabro imposita latitare sub modii umbra;
coepit praemaximus inter suos haberi. quem indiciis mirabilibus
christus dominus disposuit manifestari. Magnificabilis clerus et
populus; qui tanti ducis parebant iussionibus. Omnipotentis namque
dei auxiliante clementia. et sui ducis Richardi procurante
sollertia; illis in diebus erat pulchra christi aecclesia. et nimium
decora. Moribus quippe sacris eius. monitu componebatur. ac
insignibus uirtutum illustrabatur; non habens per crimen maculam.
nec per duplicitatem rugam. Radiabat namque in sublimitate
praelatorum solari uenustate; atque in humilitate subiectorum
lunari claritudine. Ipse uero uitae innocentis statum.
benignissima mente retinebat; gubernaculumque aecclesiasticae
dispensationis. corde serenissimo. licet laicali ordine
adhornabat. Facto. dicto. et cogitatu prospero. omnibus
excellebat; meritorum lumine moribusque choruscabat.
Enimuero spiritus sancti gratia locupletius ditabatur;
septifidique carismatis sapientia propensius replebatur.
cotidie meritorum omniumque bonorum affluentia dignius
augebatur. diligenti subtilique indagatione perscrutabatur
omnia. quae laicali intellectu discere poterat. Erat namque
ditatus honoribus sanctimoniae; illustratus commerciis
magnificentiae. spiritus sancti gratia praeeunte. Coelestibus
inhiabat; uitia paruipendenda. incolasque northmannicae telluris
lege angebat. Erat autem iuuenis mansuetus. omni probitate
repletus. morum bonitate grandeuus. et a christo in humilitatis
gradibus fundatus. Monstrabat uerbo et opere. qua mentis
intentione introductus erat ad salutem regiminis totius patriae.
Erat namque melliflua dulcedo fortium. fortitudo debilium.
defensor orphanorum. solator miserorum. sedator malorum. baculus
orborum. reparator aecclesiarum. lux sincera caecorum. apex
clericorum. salus egentium. culmen generum. decus praesulum. salus
uiduarum. cacumen sacerdotum. amator federum. cultor uirtutum.
maxima spes omnium. pietas mestorum. memorabile pignus
amicitiarum. palma desperantium. tutela presbiterorum. sedes
legum. rector populorum. pastor pauperum. forma proborum. arma
militum. iudicium accusantium. et accusatorum. libra questionum.
mitigator rixarum. pater exulum. receptor profugorum. distributor
honorum. dulcis amor uernularum. exemplum cunctorum. poena furum.
detrimentum latronum. emendator confessorum. opus pietatum. murus
regionum. lumen cunctorum. specimen sanctitatum. dulce caput
consulum. auxiliator regum. protector omnium populorum.

APOSTROPHE.
Censor ab occasu. quem laus exporgit eo.
Fama recensitae laudis septemque trioni.
Patrici Richarde comes. dux. marchio. princeps.
Religione calens. probitatum agalmate florens.
Alloquio mitis. bonitatum merce celebris.
Callem iudicii seruans. moderamine legis.
Grandia causidicum superant tua facta pusillum.
Compressum nimium rerum augere multimodarum.
Nec ualet exequier. quod gestit scribere semper.
Actus impetus eximii nam uicit inertem.
Quamlibet inmeritus poterit quod scribere certet.
Heus athleta dei uigeas in culmine diui.
Gaudia cum sanctis habeas per pascua pacis.