B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   3 6
( f o l .  5 5 r - 5 5 v )


_____________________________________________


Erat autem quidam tyro nomine osmundus. summae
caelebritatis pueri educator et altor; sagacissimus. Qui quadam
die absente rege. inmeritae captionis puerum. equitare fecit ad
laucipium; ut disceret alites capere. suo accipitre. Cum uero rex
reuerteretur. et reginae uerbis gerberge sciret quod puerilis
delectationis studio memorialis scientiae puer Richardus extra
laudunum proficisceretur; rogauit ad se uenire hosmundum magistrum
eius. Illo coram astanti. furiis bachatus acerbis. demonstrans
obtectum diu nefariae captionis secretum infit. Nequior omnibus
quorsum deduxisti seniorem tuum nudius tertius? Senioris tui
poplitibus coctis. priuabo te oculis; si forsitan eum quoquam
amplius duxeris. Tunc aliis tyronibus pariter cum eo commendauit
puerum. ut custodirent diligenter; et ne posset fuga elabi
praeuiderent eum. Hosmundus autem animaduertens captum esse
Richardum tante dulcedinis puerum; misit ad rotomagenses. qui
nuntiaret blasphemum tantae deceptionis negotium. Rotomagenses
uero mutatum maldefidi regis stupentes propositum. a deo requirunt
suppliciter tanti consilii auxilium. Mittunt ergo ad omnem
aecclesiam northmannicae brittonicaeque regionis; ut missas
concelebrarent deuote; pro eo bresbiteri. Clerus psalmodiis uacet.
populusque nudis pedibus saccoque indutus ieiunet. Northmannici
uero brittonicique presules. huius tristis legationis famam
audientes; triduanum ieiunium in uno quoque mense populo
indicentes; deprecantur dominum deum fusis precibus.
helemosinisque datis pauperibus suppliciter et reddat eis
Richardum tanti desiderii puerum. Monachorum canonicorumque
clerus. pro eo psalmos supplex concinit; populusque lustrans
deuotus aecclesias; deprecatiuos gemitus emittit. Interea
Richardus tanti decoris puer. insignis prosapiae honestate
celeber; instruebatur omnibus in captura noticiis sufficienter.
Ducebat solidam illius aetatis partem. robore cumulato; eratque
commodus et utilis omnibus. quasi maturus euo. Arguebat secundum
uires aetatis. quicquid erat illicitum; floccipendebat quicquid
erat animae incentiuum. Viuaci lepore affluenter armabat linguam;
facundaeque ubertatis colloquio insignibat eam. Peragrabat studio
et retractabat quae ignorabat; nec abdebantur ei quae sunt
obscura. Puericiae suae aetatulam. iesu christo consecrabat; seque
totum diuinis praeceptis. tenerae adhuc licet aetatis esset;
mancipabat. Diuina namque promissione hoc factum est; ut
puer conspicuae formae prae caeteris nitidus. nonnisi in
palatio regis nutriretur. Multimodis illum sermonibus
libenter insignibant; et melliflua palatinae sermocinationis
dulcamine erudiebant. Processu uero temporis. northmannorum
et brittonum precibus continuis. ieiuniisque singulis mensibus
deuotissime exercitatis. placatus rex regum dominus. eripuit
Richardum inaestimabilis incrementationis puerum. taliter de regis
manibus. Predictus namque tyro hosmundus prouisor illius
honestissimus; uidens detineri suum seniorem diutius. et uallari
uicissim die noctuque. ne posset subtrahi tyronibus; coepit
meditari. quomodo eriperet eum de tantis custodibus. Quadam igitur
die coegit huius rei gratia simulata imbecillitate. recumbere
tantae custodiae puerum; et quasi dissimulata corporis sospitate.
emisso frequentius. planctu aggrauari eum. Cuius falsae opinionis
rumore ciuitas impletur; et haec simultas pro ueritate. fama
nuntiante propalatur. Custodes uero tertia die aestimantes morte
praeoccupari tantae diligentiae puerum; huc illucque necessitate
sua euntes discesserunt. Hosmundus igitur coenante rege. et
ciuibus nudisque plateis ab hominibus; byrro et tante liberationis
puer indutus. citatis equis; lauduno exiuit citius. rapidoque
cursu. castrum appulit codiciacum. Illic affluentis probitatis
commisit castellanis puerum; et profectus est in ipsa nocte ad
comitem bernardum. eius auunculum; qui morabatur moeniis
siluanectensium.

APOSTROPHA
Northmanniae nunc praesules.
Belloque in omni principes.
Regni triumphales simul.
Et clerus omnis ordinis.
Populus simul plorabilis.
Pueri. senes. et uirgines.
Iuuenesque cunctae feminae.
Vulgusque in unum concitus.
Fletus lugubres mittite.
Mestis modis. et parcite.
Nam gaudium uobis datum.
Vinclis solutus regiis.
Elapsus et custodibus.
Richardus almus. innocens.
Prudens puer sanctissimus.
Pulchre decorus. splendidus.
Liber tenaci compede.
Vobis erit dux praepotens.
Grates deo nunc reddite.
Pro liberato pignore.