B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   3 7
( f o l .  5 5 v - 5 6 r )


_____________________________________________


Bernardus autem in obscurae noctis silentio. uidens
hosmundum; admirans dixit ad eum. Quid tibi hosmundae? Nihil boni
de meo nepote? At ille. Domine si eruam eum de manu regis atrocis. quid
facies de eo? Et bernardus. Te multis honoribus ditatum sublimabo;
et beneficiis locupletatum nimis exaltabo. Nepotem uero meum in
regno patris sui haereditario restituam; northmannorum
brittonumque principes. illi seruire cogam. Ad haec osmundus. Sero
lauduno tuum nepotem clam subtraxi; et codiciacensibus
castellanis. eum ut custodirent commendaui. Mox bernardus solito
laetior. citius surrexit. et ad hugonem magnum ducem. praepete
equitatu festinanter properauit. Hugo magnus uidens eum; dixit.
Quid ad nos tam repentinus. et matutinus accelerasti? At ille. Rex
quia ludouicus meum nepotem strictius. et praeuidentius custodit;
uenio ad te ut des super eo aliquod consilium mihi. Et si forte
aliquis eum de manibus regis eruerit; quale adiutorium ei tua
clementia impertietur? Tunc hugo magnus. Mirum est omnibus;
quod ait rex ludouicus. Pater pueri illius. pro fidelitate regis
deceptus est et interemptus; et ipse tenet captum filium eius.
Vtinam de uinculis regis eum eruerit aliquis; et mihi adduxerit.
Et bernardus. Domine quid facies. si quod retulisti adimpletum
fuerit. Et hugo magnus. Ego quidem northmannos et brittones.
subiugans ei; possidere faciam illum quaecumque pater tenuit.
Contra regem illi auxiliabor; contraque arnulfum omnesque
insidiatores uiriliter iuuabo. Tunc comes bernardus. precibus
accumulans preces; ad pedes suppliciter corruens dixit. Domine dux
praepotentissime; ne irascaris si repetam. quod uolo a te. Vt
credulus tuarum promissionum existam; pollicitationis uerborum
tuorum fac mihi tua pietate fidem integerrimam. Habeo enim
codiciaco tanti amoris puerum; captione regis perfidi ab hosmundo
liberatum. Dux uero magnus gratulans de puero eruto; dixit comiti
bernardo. Vt promissionis meae proposito. fiducialiter securior
sis; faciam tibi et illi quae requiris. Allatis uero reliquiis.
manibusque supra positis; sacramento uerae fidei spopondit se
puero. contra omnes auxiliari.

APOSTROPHA
Melliflue bonitatis ope.
Hugo potensque ualensque uigens.
Magnus et inclitus ac meritus.
Magnanimus. bonus almificus.
Mirificus. probus. egregius.
Auxilii ecce memento tui.
Et reminiscere quam peragis.
Eximiae probitatis opis.
Emeritumque iuua puerum.
Protege. saluifica. refoue.
Quod pater ut tenuit teneat.
Gaudeat. et recidiuus eo.
Possideat. habeat faciens.
Quod facere assidue ambierit.