|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 3 5
( f o l . 5 4 r - 5 4 v )
- _____________________________________________
- Comes uero arnulfus inaudita fraudulenti homicidii luae
fedatus; timensque futuros uindicaturi si bene egisset regis
aduentus; misit ad eum legatos qui subsequentia dicerent. cum
maximis muneribus. Domine rex piissime. noster senior plurima
subactus infirmitate; mandat tibi fidele seruicium. si placet
recipere. Falsa propalatae famae opinione audisti; indebitae
Richardi ducis morti. nostrum seniorem Arnulfum fauisse; qua se
contra te uult expiare et emendare; iudicio tuorum. igne. Milites
uero quibus Richardus plurima mala intulit. quique morti illum
applicuerunt. exterminabit; si talibus factis gratiam tuam poterit
promereri. Quatinus annuendo peticionibus eius beniuolus faueas.
mittit tibi libras auri purissimi. bis quinas. Quin etiam
uniuersae regionis suae tributa. annuatim dum uixerit tibi ultro
soluet. Seruicium tuum. sui per omnia facient; et quocunque
perrexeris. hostiliter pergent. Ipse accedere ad te nequit; quia
podagra scis eum irretiri. Foueant preces nostrae indulgentiam
tuae pietatis; tali afflictum infirmitatis uulnere. talique sine
re culpatum crimine; miserantis. Miseratio condigna. praeoccupet
furorem tuum. ut non deseras seruum tuum. sine causa a te exosum.
Tua est potentia. tuumque regnum; noli perdere quod tibi est
commissum. Facilius potes omnes flandrenses perdere;
quam uasa uitrea malleo conterere. Tunc regis consiliarii
muneribus excecati; dixerunt ei. Non oportet te ulli praeiudiucium
facere; qui se tibi satagit iustificare. Inmunem se a doloso
scelere mandat; suosque iustificare aut exterminare deliberat. Pro
non recuperando quo indiges; non debes perdere quem tenes. neque
te ullatenus illo frustrari. Omnes qui occidentur non tibi est ius
uindicare; sed residuos ob mortem rixantes. pacificare.
Reminiscere malorum et pudoris quae in te northmanni rotomago
exercuerunt; et praecaue ne peiora tibi impertientes.
northmannicum auferant tibi regnum. Tunc flandrenses. Preter hec
mandat noster senior tibi; premaximum consilium huius rei. Tene
vuillelmi filium in sempiternum. et ususfructus regni in aeternum.
Opprime diro legis iugo. et seruitio terrae illius habitatores; et
coge illos seruire tibi oboedienter. Cuius praui conciliii
exortatione. et muneribus rex deceptus. et excecatus; detinuit in
custodia Richardum tanti precii puerum. et dimisit arnulfo quae
fraudulenter de vuillelmo fecerat propter eum.
APOSTROPHA
O luthdouice.
Si bene corde.
Vota teneres.
Quaeque sacrasti.
Rex recolende.
Cum bene regnans.
Imperitasti.
Auxiliante.
Praesidiumque
Dante salubre.
Vindice tanto.
Patre Richardi.
Religioso.
Innocuoque.
Martire christi.
Simplicitate.
Et probitate.
Munificato.
Belgica qua nunc.
Celtica necne.
Asta quitana.
Gallia porgit.
Multiplicatos .
Vndique tractus.
Cur abicis quod.
Iam sacramento.
Religionis.
Christicolarum.
Iure tulisti?
Cur resolutus.
Lege ferina.
Atque nefanda.
Muneribusque.
Proditus astu.
Linguis honestum.
Iamque reuulsa
Pace tenorem.
Credulitatis?
Cur sobolemque.
Illius almi.
Lore ligatam.
Impietatis.
Fomite prauo.
Heu uegetandam.
Atra cupido.
Sorte cupita.
Detinet exlex?
Desine prauum.
Sperne tenere.
Quaeque nefanda.
Mitte Richardum.
Postulo hephebum.
Quo sua iura.
Impleat alma.
Quo capis illum.
Tu capieris.
Et uice digna.
Regredieris.
|
|