B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   3 4
( f o l .  5 2 v - 5 4 r )


_____________________________________________


Audiens autem rex frantiae ludouicus. quod arnulfi
flandrensis comitis uersutia deceptus. pro stabilitate sancte
aecclesiae. sanctaeque fidei et pacis. proque fidelitate sui
martirizatus esset dux northmannorum vvillelmus multum condoluit.
et optimates regni exceptis mortis eius tractatoribus. concite
rotomagum properauit cum suis comitibus; super his quae nefario
arnulfi comitis astu acciderant. consulturus. Rotomagenses uero
aduentu regis ludouici hylares; susceperunt eum uolenter. putantes
ut equitaret super flandrenses. acerbamque et pestiferam ultionem.
pro inaudito piaculo quod fecerant; illis reddere uellet. Rex uero
ludovicus ad se fecit uenire Richardum tantae pulchritudinis
puerum. lacrimansque affectu doloso. et fraudulento; suscepit et
osculatus est eum. retinensque coegit epulari et recubare secum.
Sequenti namque die. nutritori tanti honoris puerum uolenti
deducere ad alterum domum ut balnearet et custodiret eum;
prohibuit rex. et detinuit secum. Secundo et tertio die. idemtidem
autori aestuanti facere; non sinit rex. uerum prohibuit obstinato
corde. Animaduertens nutritor captum esse tantae dulcedinis
puerum; ad nullum conatus est postea ducere locum. Huius igitur
rei fama. tota civitas tumultuosa excitatur; murmurque captionis
per totam urbem diffusum. sparsim uentilatur. Tandem uero
suburbani conglobati cum ciuibus. plebeioque more irruentes ad
domos principum ciuitatis illius; coeperunt blasphemare eos.
emittentes ingentes gemitus. et dicentes altis uocibus. Nostra
neglegentia vuillelmum ducem praecipuum nostrum aduocatum
amisimus; uestro tamen consilio perfido. non hic exul
exterminabitur. Vos omnes periuros et regem digne necabimus. et
Richardum tante dicionis puerum; ne exulet liberabimus. Plurimi
autem principes asperrimis ciuium uerbis exagitati. ferroque
induti uelociter et armis; miscent se armatae plebi. Plurimi uero
rusticorum animositatem metuentes. domibus suis remanserunt.
hostia obnixae obfirmantes. Ilico uero plebs cum armatis
militibus feruenti animo. et citatis gressibus. festinant regem
inuadere; cum suis comitibus. Rex autem ut tumultuarii
strepitus murmura audiuit; coepit inquirere causam illius rei.
Dictumque est ei. Urbis istius principes. quia Richardum tante
spei puerum. in captione tenes; gestiunt te inuadere festinanter.
Vix euades inminens periculum; uix liberaberis a turbis ciuium et
armorum. Tunc rex agildo pauore praeoccupatus. inminentisque
ruinae casu tremulus et concussus. tandem in semetipsum reuersus;
misit ad bernardum principem northmannici exercitus. ut
succerreret ei pro amore dei uelocius. Cui concite remisit ad eum;
haec uerba dicturum. Non me nec illum liberabo; sed hac seditione
oborta. ut autumo interibo. Tunc iterum rex misit ad eum. ut quo
liberari posset; daret ei consilium. Bernardus autem ne
occideretur ipse et rex; remandat ut accipiens in ulnis Richardum
praecelsi auxilii puerum. ueniret supplex ad misericordiam militum
et ciuium. Rex autem sui diffidens. suorumque interitum et
internecionem metuens; suscepit in brachiis suis Richardum tantae
liberationis puerum. et detulit ante conspectum armatorum. se et
suos supplici uoce poscens misericordiam illorum. occidere
uolentium. Ecce ego et uester senior. Quicquid de me uultis.
facite cito; tantum ne me meosque occidatis. suppliciter imploro;
quia dominus uester non moratus est penes me. ut captus teneretur.
sed ut noticiis regalibus. palatinisque facundiis instrueretur. At
illi recipientes Richardum tante uirtutis puerum; regem humillimae
deprecationis plenum. ad aulam suae habitationis. et ad suos
redire permiserunt. Rex autem ludouicus anxius super his
inoportunitatibus. superque uenturis nutans et incertus. salubri
suorum episcoporum et comitum consultu; misit ut ad se festinarent
optimates ciuitatis illius. scilicet Rodulfus. et anslec. atque
bernardus. Quibus accersitis. coramque adductis; rex principibus
infit tristis. Merore mortis domini uestri acriter ammonitus.
uosque super quod accidit solaturus. huc accessi; sed acrioris
tristiciae merori. tristior obuiaui. qui uestri suburbani cum
ciuibus. et milites cum rusticorum coetu. me meosque uoluerunt
conterere et dilacerare; repentino interitu. Sed pestifero tantae
sedicionis hoste. tuo consilio bernarde liberatus; dic quid sum
facturus.
Et bernardus. Nimis egre tuus fert animus; quod fecerunt in te
rustici cum ciuibus. Oportet igitur saluum te reddi; a propalatae
nequitiae fraude. Denique quia uester senior vuillelmus fidelis
per omnia extitit tuus. decet quo terram hereditario iure Richardo
magnae posteritatis puero possidendam; sacramento sacrae fidei
manibusque super sacrosancta philacteria positis. sanciens
auctorizes; teque esse abhinc indempnem illi. et deinceps. atque
adiutorem et defensorem te esse contra terrigenas omnes. Sic
quiueris laetari nostro seruicio et militatione; nos tua tutela et
gubernatione. Si quis uero in te rixatus fuerit. conteremus eum;
et si quispiam insurrexerit in nos. uirtutae tuae potentiae.
prosterne humotenus eum. Tunc rex in dolo; respondit bernardo.
Quodcumque retulisti faciam; meosque uolenter aut nolenter facere
ad praesens cogam. Ilico Richardo praedignae innocentiae puero.
largitus est terram hereditario aui patrisque iure possidendam;
delatisque sanctorum reliquiarum philacteriis. manibus super ipsa
impositis; deo nominato in primis. iurauit se contra omnes illi
auxiliari. suosque praesules et comites. idem facere coegit. His
taliter sedatis et expletis; rex fraudulenter principibus
northmannicis infit. Quoniam pollicitatione iuramenti ueracis.
fidem integerimi tenoris uestro seniori uobisque peregi;
perseuerantem fiduciam uestri adiutorii obnixe de me habeatis; et
nullus uestrum ullatenus nutet auxilio mei solaminis. Uestrum
seniorem sinite mecum morari; ut facundae ubertatis conloquio
edoctus. discat diffinire et determinare uerba scrupulosae rei.
Plurimarum uero rerum noticiam; melius discet in palatio meo. quam
commorans in sua domo. Quocumque proficiscar. mecum proficiscetur;
quocumque morabor morabitur. Efficaci patris eius amminiculo
regimen totius frantiae. et burgundiae. teneo; ideo adiutor et
solator isti quandiu superstes fuero ero. Quia pater istius pro me
morte praeoccupatus fuit; belua crudelior ero. si non aauxiliatus
fuero isti. His igitur fraudulentis regis simulatis alloquiis.
principes northmannorum decepti; mancipauerunt Richardum
desideratae spei puerum. ludouico regi ad educandum. Rex uero hinc
cum puero ad ebraicacensis urbis profectus moenia; disponebat rei
publice iura. Simulabat ore et opere bonae uoluntatis adiutorium;
uerum in corde gerebat male intentionis propositum. Diu morulans
ebroicas; cogensque subdolo corde ad fidelitatem pueri ciuium
turmas; repetiit rotomagensis urbis palatia. Postera die
principibus ciuitatis accersitis; fraudulenta et dolosa uerba
retulit. Super damni et doloris nostri auctorem; properandi
habeo intentionem. Reuertar ad laudunum deducens mecum
Richardum fiduciae uestrae puerum; hincque burgundionibus
asscitis. francigenisque conglobatis. obsidebo attrabatum;
donec capiam illum. Omnes uero subuertam munitiones
flandrensium; et dissipabo hostiliter bona illorum. Quocumque
arnulfum sciuero; illuc mei exercitus gressum. festinanter
protelabo. Ultionem quam meretur ei reddam; si forte illum usquam
inueniam. Vos autem estote praeparati. ut uestrum seniorem mecum
uindicetis. Talium sophismatum simulationibus excecati; sinerunt
futurae opis puerum. ab eo deduci.

APOSTROPHA
Rotomage tuus modo puer.
Marchio iure potens tibi datus.
Captus adest quia plange. tremulans.
Regeque francigenisque satrapis.
Ducitur heu dolor aduena uelud.
Dacigenis stolidis proceribus.