|
|
-
- G e s t a N o r m a n n o r u m
s e u d e m o r i b u s e t a c t i s
p r i m o r u m N o r m a n n i a e d u c u m
C a p i t u l u m 3 3
( f o l . 5 1 v - 5 2 v )
- _____________________________________________
- His namque sagaci prudentique et salubri consilio
definitis. rebusque pluribus sacrae aecclesiae reique publice
rationabiliter adornatis; rediit quisque ad sua letus. et hylaris.
Interea infans bone indolis primique gratia floris Ricardi
scilicet caelebris; formabatur capsim ab annis. Gratia autem
spiritus sancti adaugens illius antra pectoris. largifluo munere
ardentis studiis sagacisque ingenii duobus quod est sufficiens.
aggerabat propensius illi. Domum subnixam columnis; sapientia
fabricabat in statu illius pectoris. Ipse autem secundum uires
aetatis; quicquid boni poterat adimplebat gestis opimis. Vt autem
adolebat uegetabiliter humanis incrementis; ita fecundabatur
feliciter uitae meritis. Quaeque boni audiebat. memoriter
retractans retinebat; mala uero respuens floccipendebat.
Quaecumque legis tegebantur obscura; reserata enucleatius soluebat
omnia. Patre uero Richardi ut recensitum est licet hebete stilo.
perfidiae neuo martirizato et in stellifero regno feliciter
coronato; antequam humaretur corpus eius sepulchro. adduxerunt
Richardum puerum. qui residui fuerunt in regno; et qui non ierant
ad luctuosum placitum cum eo.
Tunc northmanni et brittones. tantae pulchritudinis et dignitatis
puerum uidentes; lugubri flebilique uoce singultientes. altaque
diuersorum ululatuum suspiria emittentes; dixerunt unanimes. Ecce
cui seruire. ecce cui militare. ecce cui patre superstite. fidem
fecimus. Tunc berengerius brittannicae regionis comes praecipuus.
infit flebilis et mestus. prior pro omnibus. O seniores et domini.
arnulfi perfidia dolose decepti. merentes et tristes. plorabili
nece piissimi marchionis; priusquam lamentabile corpus tumulo
condatur; seniorem faciamus nobis. Iste puer ut dux nobis sit et
patricius; in sede patris est subrogandus. Ne exterae gentes super
nos irruentes; hocque negotio huius traditionis inaudito;
principari super nos deliberantes. uendicent sibi northmannicos
brittonicosque fines. iste puer constituatur istius regni
princeps. Scutumque perditum patris scuto reformantes.
restaurantesque eius soboli; obstemus repugnando uolentibus
dominari nobis. His dictis; unanimiter collaudantes hoc consilium.
aggrediuntur comites cum magna frequentia principum commoto impetu
et murmure ululantium; ingentis reuerentiae Ricardum puerum.
Tumultuantium autem populorum murmure sedato. uix adepto silentio.
berengerius et alannus caeterique northmanniae brittanniaeque
comites. datis manibus suis Richardo. subdiderunt se libenter
illi; ut promiserant olim patri uiuenti. Pignoribusque preciosorum
sanctorum delatis. sanciunt illi tenorem integerrimae fidelitatis
et militationis; more christianae coniurationis. His flebiliter
expletis. pluribusque ad sua reuersis; Richardus puer expectate
nobilitatis. fortitudineque caelebris. rotomago remansit; cum
tironibus patrisque domigenis.
APOSTROPHA
Rotomage; super missa uage. littora sequanae.
Vrbs fecunda bonis. omnibus et militibus feris.
Semper feta laon diues opum. plenaque munerum.
Venatu ex hylaris sufficiens. et locupletior.
Multarum specierum. generum pisceque ditior.
Altis alitibusque accipitrique aucipiti scio.
Omni quin melior. quin potior urbe potentior.
Portus quam uegetat belgicus. et celticus. anglicus.
Gaude tripudians. letificans. exhilarans quia.
Perfectus senior. et dominus legifer est tibi.
Defuncto et patre dux patricius. marchio habebitur.
Richardi celebris. iustus. et almus. pius innocens.
Sanctus religiosusque. benignus. sacer et probus.
Sollempnis. caelebris. pro meritis. dignus. amabilis.
Dilectus. recolendus. reuerendus. memorabilis.
Secla iure ualens. iure potens. iure per omnia.
Qui te olim moderans. proteget. ast auxiliabitur.
Et cuius meritis. continuis. secla per omnia.
Prefulgens. locupletaberis. et munificaberis.
Et cuius bonitas. et pietas. et reuerentia.
Campos elysios. scandere te coget ad ultimum.
|
|